Nuntii Latini

De conventu republicanorum

  • 4 min
  • toistaiseksi

De conventu republicanorum. Neil Armstrong vita defunctus. Breivik vinculis condemnatus. Rerum in Columbia condicio. Zingari Parisiis eiciuntur. Novus campus petrolearius. Primae nives in Lapponia. (Reijo Pitkäranta)

Lähetykset

  • pe 31.8.2012 18.16 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Die Dominico (25.9.) Consilium securitatis ordinis Nationum Unitarum sessionem habuit, in qua res militares a Russis in Syria actae vehementer condemnatae sunt. Matthew Rycroft, legatus Britanniae, eos, cum in cives urbis Aleppo impetus fecissent, facinoris belli accusavit. Samantha Powers, legata Americanorum, Russos ob eandem causam barbaros appellavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Shimon Peres mortuus

    Shimon Peres, pristinus praesidens Israelis, diem supremum obiit nonaginta tres annos natus. Causa mortis erat haemorrhagia cerebri, qua duabus septimanis ante affectus erat. In multis et magnis meritis eius erat praemium Nobelianum pacis, quod anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto (1994) una cum Jitzhak Rabin et Jasser Arafat accepit.
    (Reijo Pitkäranta)

    De conventu Alandensi

    Ministri principes Terrarum septentrionalium conventum annuum Portu Mariae, in urbe Alandiae, habuerunt. In rebus, quae in colloquiis tractabantur, erant quaestiones de securitate Maris Baltici, de exitu Britanniae ex Unione Europaea, de rationibus, quibus violentia a re publica excluderetur. Id quoque quaerebatur, quonam modo auctoritas Unionis Europaeae corroboraretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De scalis Hispaniensibus

    Romae die Iovis septimanae proximae (22.9.) Gradus Hispanienses restituti celebrabantur. Scalae illae marmoreae saeculo duodevicesimo ineunte aedificatae in clarissimis locis Romae numerantur. Qui gradus, cum pollutione et squalore foedati essent, mense Octobri anni proximi renovari coepti sunt. Opera purgationis perfecta nunc optimae condicionis esse videntur.
    (Satu Tuominen)

    Factio a iuribus animalium

    In Finlandia nova factio politica condita est, cuius est iura animalium defendere. Quot socios iam habeat, nondum constat, sed numerus fautorum omni tempore crescere nuntiatur. Dicunt factionem ad talem societatem spectare, ubi omnibus animantibus ius sit vitam suae speciei propriam vivendi et sua libertate fruendi.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novus piscis suavis

    Iam in eo est, ut in forum mercatorium Finlandiae nova species piscis veniat. Agitur de pisce coregono affini, qui Finnice nelma, ab ichthyologis autem Stenodus leucichthys appellatur. Abundat carne alba, quam ob rem ad edendum optimus habetur. In exspectatione est eum in locum salmonis maritimi e Norvegia importati successurum esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Expositio Helsinkiensis

    Museum nationale Finlandiae in praesenti anniversarium centesimum celebrat. Qua re in Museo artis Athenaeo Helsinkiensi expositio operum aetatis artium renatarum inaugurata est. Propositae sunt picturae amplius viginti artificum celeberrimorum, quorum in numero sunt Raffaello et Tiziano. Expositio usque ad diem quintum decimum mensis Ianuarii (15.1.) adiri poterit.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 30.9.2016)

  • In Russia die Dominico (18.9.) comitia facta sunt. Quattuordecim factiones candidatos posuerant, sed tantum quattuor, quae iam ante comitia in parlamento fuerant, in novam Dumam creatae sunt. Russia Unita, factio quae praesidenti Vladimiro Putin favet, plus quinquaginta quattuor centesimas (54,8%) suffragiorum accepit. Ceterae factiones, in parlamentum admissae, sunt Communistae (13,45%), Democratae liberales (13,24%), Russia iusta (6,17%), quae quidem omnes praesidentem Putin sustentant. Ex quo sequitur, ut politica praesidentis etiam fortior quam ante continuetur. Suffragium in comitiis habebant centum undecim miliones civium, ex quibus minus quam dimidia pars (47%) ad urnas venit.

    Concordia Bratislaviensis discors

    Moderatores Unionis Europaeae nuper (16.9.) in Castellum Bratislaviae convenerunt, ut consulerent, quid de quaestionibus politicis post exitum Britanniae ortis faciendum esset. Quamquam plerique ex eis concordiam Unionis laudaverunt, tam de immigratione quam de politica oeconomica magnae erant inter eos discordiae. Victor Orbán, primus minister Hungariae, conventui Bratislaviensi non contigisse censebat, ut politicam Unionis de immigratione mutaret, quae ingenua et exitiosa esset. Jean Asselborn, minister a rebus exteris Luxemburgensis, iam ante conventum suaserat, ut Hungaria ex Unione Europaea expelleretur. Facile tamen fuit de rebus consentire, cum nihil constituendum esset.

    Juncker crimen vinolentiae negat

    Jean-Claude Juncker, praeses Commissionis Europaeae, in actis diurnis Francogallicis, quibus nomen est Libération, negavit immoderatum potionum alcoholicarum usum, de quo accusabatur. Dixit forsitan videri potuisse, ut ebrius esset, cum calamitate vehiculari olim vulneratus ambulans titubaret et in scalis epimedion manu teneret.

    Alces in commeatu viario periculum

    In Finnia cotidie circiter quinae calamitates viariae propter alces accidunt. Maxima frequentia calamitatum est inter menses Septembrem et Decembrem, nam periculum crescit, cum venatio alcium mense Septembri exeunte incipit. Sumptus calamitatum, quae quotannis circiter millena quingena (1500) eveniunt, sunt prope centum milionum euronum. Alces pondus septingentorum chiliogrammatum habere potest. Calamitate facta, si pessimum accidit, animal per vitrum anticum contra vectorem penetrat, qui tum vix vivus evadit, si velocitas est immoderata. In viis, in quibus de periculo alcium signis vialibus monetur, velocitas vehiculorum oportet sit octoginta chiliometrorum horalium aut minus.

    Anseres litora Helsinkiensia occupaverunt

    Litora Helsinkiensia non vacant, etsi autumnus natatores iam expulit, nam hoc tempore a magnis gregibus avium frequentantur. Inter cygnos aliasque aves aquatiles, ingentes greges anserum albifrontium (Zool. Branta leucopsis) dominantur. Cum anseres excrementis litora prorsus contegant, civibus non displicet, quod iam sunt hiematum abituri.

    (Tuomo Pekkanen)

    (23.9.2016)

  • Pridie Idus Septembres (12.9.) sole occidente in Syria ignistitium septem dierum valere coepit. De re convenerat inter ministrum Americanum John Kerry et collegam eius Russum Sergei Lavrov. Seditiosi moderati et regimen Syriae se illud pactum servaturos esse promiserunt. Islamitae autem extremi, in iis fautores ordinis Isis, recusaverunt, quominus condiciones illius conventionis approbarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    De experimento nucleari

    Die Veneris proxime praeterito (9.9.) Corea Septentrionalis experimentum nucleare fecit idque, ut nuntiatum est, bono successu. Constat eam explosionem iam ordine quintam esse et sub imperio dictatoris Kim Jong-un tertiam. Rerum periti Coreae Meridianae novissimum experimentum in illa civitate omnium temporum maximum fuisse aestimant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Memoria ictus terroristici

    Die Dominico (11.9.) quindecim anni acti erant ab eo impetu terroristico, qui ictus diei undecimi mensis Septembris appellari solet. Inter sollemnitatem memorialem in urbe New York actam nomina eorum trium milium hominum, qui illa aggressione vitam amiserant, publice recitata sunt. In Washington memoria mortuorum praesidente Barack Obama duce recolebatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Hillary pneumonia laborat

    Hillary Clinton, candidata praesidentialis democratarum, in pneumoniam incidisse reperta est, quam ob rem populum ambire paulisper destitit. Valetudo eius die Dominico (11.9.) Americanis sollicitudini esse coepit: tum enim nausea laborans sollemnitatem memorialem, cuius mentionem supra fecimus, in medio relinquere coacta est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Suetia neutrali remanebit

    Regimen Suetiae politicam defensionis suam mutare non meditatur, ut Margot Wallström, ministra a rebus exteris Suetiae, nuper confirmavit relatione de securitate civitatis divulgata. Dixit Suetiam neutralitate fovenda, viribus augendis, cooperatione internationali corroboranda tutam servatum iri. Factiones dextras accusavit, quod societatem Confoederationis Atlanticae appetentes de re severissima iocarentur.
    (Saara Honkanen)

    Tauromachiis resistitur

    Die Saturni magna multitudo Hispanorum in urbem Matritum convenit flagitans, ut tauromachiis in Hispania instituendis tandem finis fieret. Sunt, qui censeant pro probro nationali habendum esse boves per cruciatus occidere. Adversarii ludorum iam impetraverunt, ne faces ardentes ad cornua boum alligarentur. Ex interrogationibus patet maiorem partem Hispanorum tauromachiis resistere.
    (Reijo Pitkäranta)

    Solitudines decrescunt

    Loca solitudinum, quae in orbe terrarum inveniuntur, his viginti quinque annis circiter decima parte deminuta sunt. Solitudo definitur regio oecologice intacta et effectu hominis omnino fere carens, sed ubi aborigines vivere possunt. Maxima damna acceperunt silvae pluviales in Amazonia sitae: ibi enim natura integra aream milionis chiliometrorum quadratorum amisit.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 16.9.2016)

  • Primum Sinenses deinde Americani die Sabbati (3.9.) se Conventionem super mutatione climatis ratam habere nuntiaverunt. Inter ducentas fere terras mense Decembri anni proximi (2015) Parisiis convenit, ut calefactio climatis globalis infra duos gradus Celsianos sisteretur. Ante Americanos et Sinenses tantum viginti quattuor terrae Conventionem ratificaverant. Illae terrae tantum centesimam partem gasorum emittunt, quae effectum serrae faciunt. Pars autem Sinensium et Americanorum quadraginta fere centesimarum (40%) est. Conventio Parisiensis valere incipiet, simulac quinquaginta quinque terrae eam ratam fecerint. In Unione Europaea conventio confirmari debet a singulis Unionis membris, in parlamento Europaeo atque in sessione ministrorum circumiectalium.

    Praesidens Usbekistaniae mortuus et sepultus

    Islam Karimov, praesidens Usbekistaniae, mortuus est et die Sabbati Samarkandiae sepultus. Res, de qua primum rumores tantum ferebantur, ab administratione praesidentiali officialiter confirmata est. Karimov viginti septem annos Usbekistaniae crudelissime praefuit, cum oppositionem politicam prostravit, opus ordinum civilium impedivit, diurnarios in carcerem coniecit, incarceratos cruciavit. Etsi cives dura manu coercuit et iura humana violavit, illi contigit, ut relationes et in Russiam et in USA sustineret. Opes auri et gasi praesidenti maximas divitias paraverunt, sed maior pars populi in paupertate vivit. De successione praesidentis certamen veri similiter durissimum erit.

    Norvegia saepimentum in confinio Russiae ducit

    Norvegienses saepimentum ex reti adamanteo factum in statione Storskog limitis Russiae ducunt. Erit longitudine ducentorum metrorum, altitudine trium metrorum et dimidii. Storskog est unicus transitus in limite terrestri centum sexaginta chiliometrorum inter Russiam et Norvegiam. Anno proximo ea via circiter quinque milia quingenti (5500) asyli petitores in Norvegiam venerunt. Maior pars eorum ex Proximo oriente oriundi erant. Etsi fluctus immigrantium nunc est tranquillus, saepimentum ad securitatem et gubernationem regionis necessarium habetur, quia limes Norvegiae orientalis est etiam limes regionis Schengen. Storskog pertinet ad commune Varangiae Meridionalis (Sor Varanger) decem milium incolarum, cuius meditullium est portus Kirkenes.

    Mater Teresa sanctificata

    In caerimonia die Dominico in Platea Petriana Civitatis Vaticanae facta Papa Franciscus Matrem Teresam (1910-1997) in sanctorum numerum rettulit. Teresa fuit monacha ecclesiae catholicae, ex genitoribus Albaniensibus in hodierna Macedonia nata. Parvum ordinem monacharum condidit, qui pauperes, aegrotos moribundosque urbis Calcuttae adiuvare coepit. De opere misericordiae in India facto in toto orbe celebris fuit et anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo (1979) praemium pacis Nobelianum cepit. Ecclesia catholica plus decem milia sanctorum habet, ex quibus multi per saecula canonizationem exspectaverunt. Teresae autem sanctificatio iam undecim post mortem annis obtigit.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Moderatores Britanniae et Francogalliae ordini Nationum Unitarum suadent, ut Syriae sanctiones imponantur. Accusant regimen eius de usu armorum chemicorum et gasorum venenatorum. Russi, quippe qui socii praesidentis Bashar al-Assad sint, huic consilio adversari existimantur. Quid autem Sinenses de ea re sentiant, nondum constat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pax in Columbia restituta

    Inter regimen Columbiae et motum seditiosum FARC de pace restituenda convenit. Rodrigo Londono, dux seditiosorum, suos hortatus est, ut armis positis indutias permanentes facerent. In Columbia suffragium populi de foedere pacis approbando postridie Kalendas Octobres (2.10.) habebitur. Bellum domesticum in illa civitate amplius quinquaginta annos gestum est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pons duarum continentium

    In Bosporo Thracio ingens pons pensilis factus est, quo Europa cum Asia coniungitur. Quantae magnitudinis illud opus sit, vel inde apparet, quod columna eius celsissima in altitudinem turris Eiffelianae fere erigitur. Patet in longitudinem sesquialterius chiliometri et in latitudinem undesexaginta metrorum. Per pontem octo curricula et duae ferriviae ducunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Turris ventorum antiqua

    Turris ventorum, monumentum antiquum Athenis situm, iam vulgo aperta est. Agitur de aedificio octangulo ex marmore albo facto, quam primam stationem meteorologicam fere dixeris: erat enim in tecto eius ventilogium ad indicandum, unde ventus quoquo tempore flaret. In eadem turri etiam clepsydra et horologium solarium inveniebantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Margarita mundi maxima

    Fieri potest, ut piscator quidam Philippinus margaritam maximam mundi invenerit. Habet pondus plus triginta chiliogrammatum, et experti eam centum milionibus dollariorum aestimant. Piscator eam iam abhinc decem annos in concha ingenti inventam domi suae tenebat. Propositum est, ut margarita ad viatores in Philippinas alliciendos in publico collocetur.
    (Satu Tuominen)

    De spe messis frumentariae

    Exspectationes messis frumentariae uberioris in Finlandia hoc autumno valde deminutae sunt. Ex imbribus enim assiduis secutum est, ut segetes multis locis humi iacerent et qualitas earum deterior fieret. Agricolis necesse est frumentum minus siccatum triturare, quod periculum infert, ne vis seminum decrescat. Ad annonam adhuc servandam caelo sereno opus est.
    (Reijo Pitkäranta)

    De venatione ursorum

    Numerus ursorum in silvis Finlandiae ambulantium tantopere crevit, ut iam pluribus venatoribus quam ante licentia eos caedendi daretur. Ursi in regionibus Finlandiae orientalibus semper frequentes fuerunt, sed nunc magistratus volunt, ut hae beluae etiam in partibus terrae occidentalibus increbrescant.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 2.9.2016)

  • Die Mercurii (24.8.) multo mane motus terrae regionibus montuosis Mediae Italiae gravissima damna attulit. Pessime afflicta sunt oppidula Accumoli, Amatrice, Arquata del Tronto, in quibus ducenti quadraginta septem (247) homines perierunt et complures centeni vulnerati sunt. Quanta damna fuerint quotve victimae, nondum pro certo constat.

    Estonia ante viginti XXV annos independentiam recuperavit

    Estonienses anniversarium vicesimum quintum patriae iugo Sovietico liberatae celebraverunt. Estonia iam pace Dorpatensi (1920) independentiam obtinuerat, quam bello mundano secundo amisit, cum ad Unionem Sovieticam annexa est. Libertatem post unum et septuaginta annos Unione Sovietica iam collapsura recuperavit. Statuae moderatorum communistarum in purgamenta coniectae sunt.

    Glacies arctica solito maturius solvitur

    His decenniis glacies Oceani arctici propter mutationem climatis valde minuta est. Quam ob rem via maritima inter septentrionem et occasum solis supra continentem Americae septentrionalis per tres menses singulis annis facta est navigabilis. Primus quidem ea via iam anno millesimo nongentesimo sexto (1906) Roald Amundsen Norvegus navigavit. Nuper (16.8.) navis epibatica Crystal Serenity portu urbis Anchorage soluta est, ut per fretum Beringense et Groenlandiam usque ad Neo-Eboracum (vulgo New York) navigaret. Illa navigatio, prima traiectio commercialis eius itineris, erit circiter mille sescentorum chiliometrorum et triginta duos dies durare aestimatur.

    Pons vitreus in Sinis apertus

    In provincia Hunan Sinarum die Sabbati (20.8.) pons apertus est, cuius fundus ex undecentum vitreis laminis translucentibus constat. Longitudine quadringentorum triginta et latitudine sex metrorum fauces montium Zhangjiajie superat. Viatores, qui simul non plures quam octingenti esse possunt, imas fauces ex altitudine trecentorum metrorum spectare possunt. Singulis diebus numerus transgredientium ad octo milia limitatus est et tesserae aditiales in antecessum reservandae sunt. Architectus, qui pontem designavit, est Haim Dotan Israelianus. Magistratus Sinenses diurnariis firmitatem pontis multis modis, exempli gratia laminas vitreas malleo tundendo et autocarris pontem transvehendo, demonstraverunt.

    Finni in Olympiis spe decepti

    Olympia aestiva, in Rio de Janeiro celebrata, die Dominico (21.8.) ad finem venerunt. Finni ad ludos gregem quinquaginta quattuor athletarum miserant, qui in universum aestimanti rem minus prospere gesserunt. Mira Potkonen, mater familias triginta quinque annorum, in patriam unicum nomisma in pugillatione reportavit. Ne iaculo quidem, quo excellere solent, Finni meliore fortuna utebantur. Ex tribus iaculatoribus ad Olympia missis tantum Antti Ruuskanen in certamen finale admissus est, in quo sextum locum obtinuit. In hoc genere victor fuit Thomas Röhler Germanus, qui iaculum super nonaginta metra (90,30) vibravit.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Ordo Nationum Unitarum plus copiarum in Sudaniam Meridianam pugnis vexatam missurus est. Consilium eo tendit, ut Iuba, urbs principalis eiusdem terrae, defendatur et stationibus militaribus Nationum Unitarum praesidium praestetur. Salva Kiirin, praesidens civitatis, tamen adventum militum non approbans recusavit, quominus cum iis opus commune faceret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Sipilä et Soini Turciam monent

    Juha Sipilä, princeps minister Finlandiae, et Timo Soini, minister a rebus exteris, Turciam hortantur, ut cursum ad democratiam versus denuo dirigat et iuribus humanis servandis operam det. Litteris publicis divulgatis scribunt moderatores Finlandiae iam per multos annos palam facere, quam magni momenti sit libertatem loquendi et scribendi inviolatam servare.
    (Reijo Pitkäranta)

    Limes Venetiolae et Columbiae

    Regimina Venetiolae et Columbiae confinium civitatum partim aperient, ut sedes nuntiis divulgandis internationales nuntiaverunt. Nicolas Maduro, praesidens Venetiolae, id abhinc annum clausit copias semimilitares Columbianas accusans de incursionibus in custodes limitis factis. Reapse ius finem transeundi civibus suis abstulit, ne alimentorum penuria magna multitudine in terram vicinam pergerent.
    (Saara Honkanen)

    De calamitate Ludovicianae

    In Ludoviciana, quae est civitas in America septentrionali sita, undecim homines mortui et quadraginta fere milia domuum deleta sunt propter inundationes ex imbribus maximis coortas. Imprimis partes eius regionis meridianae illa calamitate tanta detrimenta ceperunt, ut praesidens Barack Obama his finibus statum necessitatis indiceret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Feminis burcinio interdicitur

    In Francogallia iam complura loca natatoria publica sunt, ubi feminis musulmanis usu burcinii interdicitur. Agitur de veste balneari totum corpus operiente, cuius unam partem facit tunica manicata capillos velans et alteram partem bracae ad corpus arte accommodatae. Etiam Manuel Valls, princeps minister Francogalliae, se illi consilio favere dixit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Avena valetudini prodest

    Avena sativa saluti hominis multum prodest, ut magistratus sanitarii Europae invenerunt. Curatores securitatis cibariae Europaeae huic frumento saltem tres effectus salutares tribuunt: avenam ad cholesterolum sanguinis temperandum nonnihil conferre, in aequilibrio glucosi servando valde adiuvare, purgationem alvi admodum provehere.
    (Reijo Pitkäranta)

    Bolt et Thomson victores

    Olympia aestiva, quae in Rio de Janeiro celebrantur, iam in finem vergunt. E certaminibus apparuit homines in orbe terrarum omnium pernicissimos Iamaicanos esse. Namque in cursu centum metrorum Olympionices, isque iam ter, evasit Usain Bolt. In serie autem feminarum primas tulit Elaine Thomson. Constat utrumque eorum ex Iamaica oriundum esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 19.8.2016)

  • Ut relationes Russiae ad terras Natonis socias in Europa meliores fiant, ministerium defensionis Russiae delegatos harum terrarum Moscuam ad consultationes mense Septembri futuras invitat. Invitantur saltem Polonia et terrae Balticae, sed etiam Suetia et Finnia, quae membra Natonis non sunt. Inter res disputandas erit status rei militaris in Europa. Propositum est, ut sollicitudo generalis, propter motum militarem prope limites crescentem orta, deminuatur. Sermo erit etiam de securitate commeatus aerii, quod praesertim ad aeroplana militaria in regione Maris Baltici volantia spectat.

    Austria consultationibus cum Turchia obsistit

    Christian Kern, cancellarius foederalis Austriae, censet consultationes de Turchia in Unionem Europaeam asciscenda nihil esse nisi fictionem. Minister defensionis Hans-Peter Doskozil Turchiam dictaturam appellavit et monuit illam terram nullum locum in Unione Europaea habere, Sebastian Kurz, minister a rebus Austriae exteris, affirmavit se omnibus modis impedire, ne illae consultationes promoverentur.

    Imperator Iaponiae orationem habuit

    Imperator Iaponiae Akihito die Lunae (8.8.) orationem televisificam habuit, in qua de suis condicionibus futuris narravit. Ait se sollicitari, quo modo officia imperatoris ferre valeret. Akihito, qui valetudine laborat, iam viginti septem annos imperator est, sed lege fundamentali impeditur, ne abdicet. Cives valetudinem imperatoris labantem compertam habent et libenter permittant, ut emeritus fiat. Sunt rumores, ex quibus princeps hereditarius Naruhito et coniux eius aliquam partem ex officiis imperatoris suscipiant. Shinzo Abe, primus minister Iaponiae, affirmavit ea, quae imperator Akihito speraret, serio deliberatum iri.

    Securitas in commeatu Finniae usque melior

    Hoc anno in commeatu Finniae centum quinque (105) homines mortui sunt. Si alterum anni dimidium eodem modo successerit, securitas viaria erit melior quam umquam ante. His annis calamitates in commeatu publico usque rariores factae sunt. Ante quadraginta fere annos milleni homines in calamitatibus viariis annuatim interierunt.

    Sari Essayah in Commissionem Olympicam internationalem

    Sari Essayah, delegata parlamentaria et praeses factionis democraticae Christianae Finnorum, in Commissionem Olympicam internationalem electa est. Essayah excellit etiam in re athletica, nam anno millesimo nongentesimo nonagesimo tertio (1993) primatum mundanum et anno sequenti (1994) primatum Europaeum in ambulatione decem chiliometrorum obtinuit.

    Semestre autumnale scholarum init

    Semestre autumnale scholae fundamentalis hac septimana in Finnia init. Primam classem scholae inferioris, quae sex annos durat, circiter unum et sexaginta milia quingenti (61 500) pueri septem annorum incohant. Superiorem scholam fundamentalem, quae est trium annorum, circiter undesexaginta milia (59 000) iuvenum intrant.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Medio mense Iulio non multum afuit, quin res in Turcia everterentur, sed consilia seditiosorum brevi ad irritum ceciderunt. Quo facto Recep Tayyip Erdogan, praesidens civitatis, cum imprimis exercitum proditionis accusaret, multa milia militum et praefectorum eorum capienda curavit. Postea etiam magna multitudo iudicum, medicorum, praeceptorum, professorum, diurnariorum comprehensa est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Hillary suius dixerit

    In Civitatibus Americae Unitis Hillary Clinton candidata praesidentialis partium democraticarum facta est. Orationem in conventu factionis suae habuit, qua opiniones de futuro terrae suae proposuit. Dixit se ab adversario suo Donald Trump eo differre, quod concordiam hominum magni aestimaret. Se plus operae creare velle, ut statum oeconomicum meliorem redderet.
    (Satu Tuominen)

    Olympia aestiva ineunt

    Hodie sive Nonis Augustis (5.8.) in urbe Brasiliae Flumine Ianuarii, vulgo Rio de Janeiro, Olympia aestiva inaugurantur. Ex Finlandia huc quinquaginta quattuor athletae missi sunt, quorum maior pars feminae. Honorem vexilli in stadium importandi habet Tuuli Petäjä-Sirén, quae ex ludis Londiniensibus nomisma argenteum domum reportavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Studentes arma gerentes

    In Texia, quae est una e civitatibus Americae Septentrionalis, lex valere coepit, quae studentibus licentiam arma in auditoriis universitatum gerendi dat, dummodo ne ea in conspectu habeant. Neque desunt, qui tali legi resistant dicentes eam violentiam augere. Alii autem monent, quam magni studentium intersit se armis defendere posse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Productio industrialis

    Mense Iulio incrementum productionis industrialis in Unione Europaea tardius factum est. Navitas oeconomica in Germania, Austria, Hollandiaque quidem crevit, sed in Francogallia et Graecia productio deminuta est. In Britannia, quae mense Iunio a societate Unionis Europaeae secedere constituit, efficientia industrialis valde recessit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Finlandia adhuc quieta

    Hac aestate in Europa complures ictus terroristici facti sunt. Multi igitur iam cogitare coeperunt, ubinam gentium adhuc tuto iter facere possent. Itaque curatores rei viariae Finlandiae peregrinos hortantur, ut in nostram terram veniant, ubi omnia etiam nunc tuta et quieta sint. Quid esse iucundius, quam hic apud aliquem lacum tranquillitate naturae frui?
    (Reijo Pitkäranta)

    De annona huius anni

    Exspectationes messis frumentariae hoc anno in Finlandia variant, cum caeli status in diversis partibus terrae mutabilis fuerit. In regionibus meridianis et occidentalibus annona admodum bona fore videtur, sed in Bothnia magni imbres segetibus maturescentibus detrimento fuerunt. Huc accedit, quod frumentum passim morbis plantis nocentibus laborare coepit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 5.8.2016

  • Undequinquaginta homines occisi sunt totidemque vel etiam plures vulnerati in caupona homosexualium nocturna urbis Orlandi Floridiana. Praesidens Barack Obama declaravit stragem fuisse ictum terroristicum. Ordo Daesch sive Isis nuntiavit auctorem fuisse unum ex suis pugnatoribus. Sclopetatio dicitur funestissima historiae recentioris Civitatum Americae Unitarum. Greges speciales custodum publicorum in cauponam mane Dominico (12.6.) irruperunt et occisorem interfecerunt. Hic erat vir Floridianus undetriginta annorum, cuius parentes sunt originis Afganae. Iam tribus annis ante, a custodibus publicis foederalibus de conexionibus Islamicis interrogatus, testimoniis deficientibus liberatus erat.

    Estne Britannia ex Unione Europaea exitura?

    Scitum populi de societate Britanniae cum Unione Europaea continuanda die vicesimo tertio mensis Iunii (23.6.) fiet. De eventu suffragii nihil certi conici potest, nam fautores et dissuasores ex demoscopiis, quae identidem fiunt, aequo fere Marte discedunt. In universum aestimanti obtrectatio in multis terris Unionis crescit.

    De praesidentatu Clinton et Trump certant

    Iam certum esse videtur candidata democratarum in comitiis praesidentialibus in USA fore Hillary Clinton, republicanorum autem Donald Trump. In comitiis mense Novembri (8.11.) futuris creabuntur electores, qui praesidentem et eius vicarium mense Decembri (6.12.) nominabunt. Novus praesidens die vicesimo mensis Ianuarii anni sequentis (20.1.2017) munus inibit.

    Bhumibol LXX annos rex Thailandiae

    Bhumibol, rex Thailandiae, qui anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto (1946) inthronizatus est, diutius regnavit quam quisquam ex monarchis orbis terrarum hodiernis. Regnum eius septuaginta annorum die Iovis (9.6.) in Thailandia celebrabatur. Rex Bhumibol est civibus suis gratus et in politica domestica magna valet auctoritate.

    Novi praesides factionum

    In Finnia factiones politicae praesides sibi creaverunt. In factione conservativa de hoc munere certaverunt ministri Alexander Stubb et Petteri Orpo, ex quibus superior factus est Orpo. Factio popularis Sueca, quae numquam antea praesidem feminam habuit, creavit delegatam parlamentariam Anna-Maja Henriksson. Factionis sinistrae nova praeses est Li Andersson.

    Certamina Europaea pedifollica inierunt
    Certamina de primatu Europaeo pedifollii his septimanis in Francia fiunt. Ludi, die Veneris (10.6.) incepti, certamine finali die decimo mensis Iulii (10.7.) concludentur. Ad ludos admissi sunt viginti quattuor greges in sex sectiones divisi. Illi in decem stadiis variarum urbium certabunt, quorum securitatem quindecim milia vigilum aut militum custodiunt.

    Nuntii Latini d. IV m.Aug. continuabuntur

    Nuntii Latini Radiophoniae Finnicae Generalis, qui inde ab anno millesimo nongentesimo undenonagesimo (1989) septimanatim emittuntur, propter ferias aestivas usque ad mensem Augustum intermittuntur. Quae cum ita sint, prima post ferias emissio Latina fiet Nonis Augustis sive die quinto mensis Augusti.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 17.6.2016

  • Die Lunae (6.6.) mane copiae militum maritimorum Americanorum belli exercendi causa in oram Finlandiae invaserunt. Quod factum est in aquis urbis Hanko, ubi exercitatio militaris Consociationis Nato nomine Baltops initium cepit. Huic rei etiam Suetia, Hollandia, Italia, Britannia, Germania suis classiariis et naviculis missis interfuerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Soini et Lavrov collocuti

    Timo Soini, minister a rebus exteris Finlandiae, collegam suum Russum Sergei Lavrov Moscuae convenit. Hic iterum atque iterum ait ea consilia communia, quae Finlandenses cum Confoederatione Atlantica haberent, sibi et suis non placere: exercitationes bellicas, quae prope fines Russiae fierent, ad animum Russis infestum incitandum spectare.
    (Reijo Pitkäranta)

    De damnis inundationum

    In Europa saltem duodeviginti homines vitam amiserunt inundationibus ex imbribus assiduis exortis. Eluviones, quae verbi causa Francogalliam vexaverunt, iam paulatim subsidunt, sed ante aliquot dies aqua fluminis Sequanae, quod per Lutetiam Parisiorum fluit, plus sex metris altius accrevit quam fieri solet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Cuniculus Gotthardensis

    Kalendis Iuniis (1.6.) in Helvetia cuniculus ferriviarius omnium temporum longissimus apertus est. Agitur de meatu subalpino Gotthardensi amplius quinguaginta septem chiliometrorum, qui abhinc septendecim annos muniri coeptus est. Quo opere absoluto effectum est, ut iter Mediolano in urbem Turicum una fere hora velocius fieret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pretium petrolei auctum

    Petroleum hodie multo carius constat quam abhinc sex menses. Pretio ab initio anni octoginta fere centesimis aucto pro uno petrolei dolio nunc circiter quinquaginta dollara solvuntur. Productio petrolei lapidis sectilis Americanorum deminuta, tumultus in Nigeria conflati, incendia silvestria in Canada coorta in causa accessionis pretii esse existimantur.
    (Saara Honkanen)

    Sancta Elisabeth Sueta

    Elisabeth Hesselblad, monacha ex Suetia oriunda, in numerum sanctorum recepta est. De re nuntiavit papa Franciscus caerimonia sollemni die Dominico (5.6). in Civitate Vaticana acta. Constat eam duo miracula fecisse et altero bello mundano complures familias Iudaeae gentis e morte servavisse, cum eas in quoddam monasterium abdidit. Mortua est Romae ante undesexaginta annos.
    (Reijo Pitkäranta)

    Muhammed Ali mortuus

    Muhammad Ali, pugil Americanus omnibus fere notus, die tertio mensis Iunii (3.6.) de vita decessit septuaginta quattuor annos natus. Defunctus est in valetudinario, quo propter graves difficultates respirandi deportatus erat. Ali, antea Cassius Clay appellatus, erat Olympionices, qui deinde principatum pugilationis professionalis gravissimi ponderis ter consecutus est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 10.6.2016

  • Secundo bello mundano ad finem vergente, mense Augusto anni millesimi nongentesimi quadragesimi quinti (1945), USA bombam atomicam in urbem Hiroshimam deiecit, quo factum est, ut centum quadraginta milia hominum interirent. Barack Obama, praesidens Americanorum, primus munere fungens nuper Hiroshimam (27.5.) visit, ubi coronam ad monumentum victimarum posuit.

    Dies internationalis tutatorum pacis

    Conventus generalis Nationum Unitarum declaravit diem undetricesimum mensis Mai (29.5.) internationalem diem tutatorum pacis. Primi pacis tutatores iam anno millesimo nongentesimo duodequinquagesimo (1948) in officium venerunt, ex quo anno Nationes Unitae sexaginta septem operationes ad pacem tutandam habuerunt. Finni in his fuerunt plus triginta quinque milia.

    Feminae in Finnia CX annos suffragium habent

    Kalendis Iuniis centum decem anni acti sunt, ex quo lex de comitiis agendis et suffragio ab ordinibus Finniae accepta est. Ex illa lege omnes cives , tam viri quam feminae, qui viginti quattuor annos compleverant, universale et aequale ius suffragii habuerunt. In comitiis parlamentaribus, mense Martio anni sequentis (1907) factis, undeviginti delegatae feminae – in toto orbe terrarum primae - in novum parlamentum creatae sunt. Centesimo decimo die anniversario novae legis (1.6.2016) parlamentum Finniae in sessionem festivam ad suffragium feminarum celebrandum convenit, quae sessio per televisionem transmissa est.

    Estne sepulcrum Aristotelis repertum?

    Kostas Sismanidis, archaeologus Graecus, credit se sepulcrum Aristotelis, diu quaesitum, in ruinis Stagirae, urbis antiquae, denique repperisse. Aristoteles, clarissimus in mundo philosophus, anno trecentesimo octogesimo quarto a.Chr.n. Stagirae Macedoniae natus est. Diem obiit in Chalcide insulae Euboiae, unde cineres eius Stagiram translati esse putantur. Iam viginti annos excavationes Stagirae fiunt. Ianua ex marmore facta ducit in cameram sepulcralem, in qua inventi sunt nummi aetatis Alexandri Magni, cuius magister Aristoteles fuerat. Architectura et situs apud forum antiquum indicare videntur, ut Sismanidis opinatur, sepulcrum esse Aristotelis.

    Real Madrid trophaeum cepit

    In certamine finali Confoederationis Campionum (Champions League), quod vespere Sabbati (28.5.) in stadio Sancti Syri Mediolanensi factum est, duo greges Hispani, scilicet Real Madrid et Atletico Madrid, conflixerunt. Cum post ludum centum viginti minutarum status certaminis adhuc unum ad unum (1-1) esset, ictibus undecim metrorum decertatum est. Victor evasit Real Madrid, qui iam antea saepius eodem certamine trophaeum ceperat. Ludus televisifice in ducentas viginti terras transmissus est, in quibus circiter centum octoginta miliones spectatorum fuisse aestimatur. Ad ludum inaugurandum spectatoribus acroasis musicalis data est, cantantibus Alicia Keys et Andrea Bocelli.

    (Tuomo Pekkanen)

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä