Nuntii Latini

Ecclesiam catholicam duo saecula retro remansisse

  • 4 min
  • toistaiseksi

Ecclesiam catholicam duo saecula retro remansisse. Britannia marmora Parthenonis non reddit. Desmond Tutu: Bush et Blair ad iudices. Memoria proelii in Borodino facti. (Tuomo Pekkanen)

Lähetykset

  • pe 7.9.2012 18.14 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Nuntii Latini ob ferias aestivas in octo septimanas intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non ante quam die septimo mensis Augusti (7.8.) fiet. Restat, ut auscultatoribus nostris gratias quam maximas agamus et aestatem quam iucundissimam exoptemus.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 12.6.2015:

    Comitia in Turcia habita

    Comitiis parlamentaribus in Turcia habitis factio Iuris et libertatis (AKP) quidem principatum servavit, sed maiorem suffragiorum partem non assecuta est. Ita praesidens Recep Tayyip Erdogan impeditus est, quominus lege constitutionali renovata potestatem suam augeret. Victores comitiorum evaserunt asseclae partium liberalium Curdis faventium.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Vladimir Putin dixerit

    Praesidens Vladimir Putin in colloquio actis diurnis Corriere della Sera dato ait nullam esse causam, cur terrae occidentales Russos timerent. ”Nemo sanus”, inquit, ”ne in somniis quidem cogitare potest Russos subitum impetum in civitates Consociationis NATO facturos esse.” Addidit patriam suam solum id agere, ut se a periculis externis defenderet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Guantanamo mox claudetur

    Minister defensionis Civitatum Americae Unitarum, una cum magistratibus Aedium Albarum rogationem praeparare coepit, ut campus carceralis Guantanamo tandem clauderetur. Quae castra anno bis millesimo secundo (2002) ad eos retinendos condita sunt, qui in suspicionem terrorismi venerant. Etiam nunc ibidem centum viginti captivi, multi causa indicta, inclusi sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    MERS in Corea grassatur

    Virus periculosissimum nomine MERS in Corea meridiana grassari coepit et iam magno hominum numero perniciei fuit. Agitur de infectione viarum respiratoriarum, ad quam sanandam adhuc nullum remedium inventum est. Propter hoc periculum multae scholae clausae sunt, et cives monentur, ne in publicum prodeant. Praeterea metuendum est, ne ille morbus inde in vicinas terras diffundatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid rector magnificus fecerit

    In universitate urbis Romae certamen pulchritudinis institutum est ad iudicandum , quis ex studentibus omnium sapientissima et venustissima esset. In consilio arbitrorum etiam rector magnificus Eugenio Gaudio intererat. De ea re iratae complures profestrices publica epistula scripta eum vehementissime reprehenderunt censentes id, quod fecisset, universitati et toti Italiae dedecori esse.
    (Satu Tuominen)

    Barcinonenses victores facti

    Die Saturni (6.5.) in stadio Berolinensi de cantharo optimorum in Europa gregum pedifollicorum dimicatum est. Quo in certamine manus Barcinonensis lusoribus societatis Juventutis se obiecit. Victoriam reportaverunt Barcinonenses follem in portam adversariorum ter ingerendo, cum Taurinenses hoc tantum semel efficere valerent
    (Reijo Pitkäranta)

  • Russia in terras Unionis Europaeae indicem misit, in quo undenonaginta politici nominantur, quibus aditus in Russiam negatur. Sunt in indice pristini ministri rerum exterarum, europarlamentarii, magistratus a securitate. Ex terris septentrionalibus insunt tredecim homines, in his Heidi Hautala, delegata europarlamentaria Finnorum. Unio Europaea indicem a Russis compositum reprobavit eumque temerarium et improprium iudicavit. Timo Soini, novus minister a rebus exteris Finniae, censebat nullam causam esse exaggerandi, quia index nihil esset nisi responsum ad interdictiones, quas Unio Europaea propter crisim Ucrainae civibus Russis imposuisset.

    Medvedev regimini Finniae gratulatus

    Primus minister Russiae Dmitri Medvedev, primo ministro Finniae Juha Sipilä nuntium gratulatorium misit. Laudat relationes, quae inter Russiam et Finniam tradito more sunt amicales. Affirmat se in commercio, oeconomia, investionibus, scientia innnovationibusque ad cooperationem excolendam paratum esse. Nominat etiam res culturales et quaestiones humanitarias.

    Conservativi Franciae posthac Republicani

    Conservativi Franciae decreverunt, ut nomen mutarent. Factio, quae est Union pour un Mouvement Populaire (Unio Motus Popularis) sive UMP, erit posthac Les Republicains (Republicani). Nicolas Sarkozy, pristinus praesidens, qui huic factioni praeest, sperat fore, ut nomine mutato in comitiis anno bis millesimo septimo decimo (2017) futuris adiuvetur, ut denuo praesidens Francorum creetur.

    Solar Impulse 2 terram circumvolat

    Aeroplanum Solar Impulse 2 nominatum, quod tantum energia solari utitur, mense Martio ex Abu Dhabi iter suscepit, ut terram circumvolaret. Postquam in Omania, India, Birmania descendit, in Nanjing Sinarum venit, unde die Sabbati (30.5.) ad Insulas Havaianas versus trans Oceanum Pacificum perrexit. Sed iam post volatum triginta sex horarum aeronautae propter malam tempestatem in Nagoyam Iaponiae descenderunt ibique meliores condiciones meteorologicas exspectare constituerunt. Aeroplanum Solar Impulse est inceptum Helveticum, cuius auctores sunt André Borschberg et Bertrand Piccard, qui illud aeroplanum vicissim gubernant.

    Contador in Circuitu Italiae victor

    Albertus Contador, birotarius Hispanus, in Circuitu Italiae (Giro d’Italia) victor evasit. Secundus fuit Fabius Aruun Italicus. Contador iam anno bis millesimo octavo (2008) in eodem certamine victoriam adeptus est. Optimus erat etiam anno bis millesimo undecimo (2011), sed tum propter usum drogarum praemium amisit.

    Annus scholasticus finites

    A Kalendis Iuniis feriae aestivae scholarum in Finnia inierunt. Scholam fundamentalem perfecerunt duodesexaginta milia (58000) adulescentium, examine maturitatis approbatorum numerus erat paene viginti septem milium (27000). In scholis professionalibus studia perfecerunt duodeseptuaginta milia (68000). Novus annus scholasticus in Finnia inter dies decimum et tertium decimum mensis Augusti incipiet.

    (Tuomo Pekkanen)

  • In comitiis Finniae parlamentaribus mense Aprili factis victores evaserunt factiones Centralis, Finni fundamentales, Conservativi, quarum factionum praesides Juha Sipilä, Timo Soini, Alexander Stubb de novo regimine constituendo et eius programmate inter se consultaverunt. Denique de novo regimine convenit, quod hodie a praesidente rei publicae nominatum est. Ministri in regimine sunt quattuordecim. Ex factione Centrali sunt sex ministri, ex Finnis fundamentalibus quattuor totidemque ex Conservativis. Primus minister est Juha Sipilä, minister rerum exterarum Timo Soini, minister aerarii publici Alexander Stubb. Principale propositum regiminis est oeconomiam patriae restituere, ne debitum publicum crescat sed paulatim minuatur. Communia et municipia posthac independentius quam ante de suis rebus administrandis constituere poterunt. Ad sumptus eorum deminuendos servitia, quae curare debent, amputantur. Tributa ex salariis solvenda non augentur, sed aequilibrium oeconomicum petitur tam parsimonia et vectigalibus quam incremento laboris.

    ISIS Palmyram occupavit

    Postquam copiae in praesidentem Bashar al-Assad fideles Palmyram reliquerunt, ordo ISIS urbem occupavit. Ex eo sequitur, ut ISIS aditum ad campos petrolei et gasi regionum Syriae mediarum habeat. Verendum est, ne monumenta antiqua aetatis Romanorum a pugnatoribus illis barbaris deleantur, sicut iam antea in Iraquia et Syria factum est. Palmyra erat olim statio commercialis itineris serici, quod aetate Augusti imperatoris ad imperium Romanorum annexa est. Secundo p.Chr.n. saeculo maxime floruit et anno ducentesimo duodecimo (212) ab imperatore Septimio Severo colonia Romana facta est. Templa et alia aedificia Palmyrae bene conservata inter monumenta archaeologica maximi momenti aestimantur.

    Suecia in cantionibus Eurovisionis excellebat

    Certamina cantionum Eurovisionis iam sexagies facta sunt. In hornotino certamine Vindobonae facto victoriam reportavit Suecia, secundum locum obtinuit Russia, tertium Italia. In certamen finale admissae erant viginti septem nationes. Cantionem Sueciae, ”Heroes” intitulatam, cecinit Måns Zelmerlöw. Finnia iam in semifinali ex certamine eliminata est.

    Mathematicus John Nash mortuus est

    Mathematicus John Nash, praemio Nobeliano ornatus, calamitate vehiculari in Nova Caesarea (vulgo New Jersey) interiit. Multos annos schizophrenia affectus erat. Quo modo cum morbo vixerit, describitur in pellicula cinematographica “A beautiful mind” anni bis millesimi primi (2001), quae quattuor praemia Oscar accepit.

    Apes in USA gregatim moriuntur

    In USA greges apium frequentius quam ante moriuntur. Inter mensem Aprilem huius anni et praeteriti cultores apium plus quam quadraginta centesimas examinum amiserunt. Sollicitudinem affert, quod nunc primum mortes aestivo tempore frequentiores erant quam hieme. Quae causa sit, cur apes ita gregatim moriantur, pro certo non constat.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Ministri Unionis Europaeae consilium ceperunt, quo prohiberetur, ne immigrantes mari in Europam clam importarentur. Convenit de communi actione maritima suscipienda, qua contra negotiatores huiusmodi commercii pugnaretur. Placuit classem e copiis navalibus Unionis Europaeae instruere, cuius esset omnes naves, quae in aquis internationalibus sine vexillo ullius civitatis navigarent, statim occupare.

    (Reijo Pitkäranta)

    In Cypro de pace agitur

    Nikos Anastasiades, praesidens Cypri, et Mustafa Akinci, dux Turcus partis eiusdem insulae septentrionalis, de pace in Cypro restituenda consultare coeperunt. Concordia, si inventa erit, et Graecis et Turcis magno emolumento fore existimatur. Cyprus inde ab anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto (1974) in duas partes divisa est.

    (Reijo Pitkäranta)

    Mursi capitis damnatus

    Muhammed Mursi, pristinus praesidens Aegypti, una cum centum fere aliis sociis Ordinis fratrum Musulmanorum capitis damnatus est. Unio Europaea hanc sententiam a iudicibus Aegyptiis dictam valde reprehendit. Federica Mogherini, ministra Unionis a rebus exteris et securitatis negat poenam mortis cum iis postulatis congruere, quae ius internationale Aegyptiis imposuerit.

    (Reijo Pitkäranta)

    De re quadam viaria

    Commeatus ferriviarius inter Estoniam et Russiam omnino desiit, postquam ultimum tramen, quod Moscua abierat, die Martis (19.5.) Tallinnum pervenit. Operae pretium non erat commeatum in eo itinere continuare, quod numerus viatorum hac ferrivia utentium valde deminutus erat.

    (Reijo Pitkäranta)

    De myopia iuvenum

    Myopia sive difficultas longe videndi apud iuvenes Europaeos valde increbruit. Ex materia in diversis regionibus Europae collecta patet iam dimidiam fere partem hominum viginti quinque annis maiorum, sed undetriginta annis minorum illo vitio laborare. Constat iuventutem Asiae iam pridem oculos non satis prospicientes habere, et nunc eadem debilitas in Europam manavit.

    (Reijo Pitkäranta)

    De aestibus fervidis

    His diebus tempestas in paeninsula Pyrenaea multo calidior fuit quam mense Maio fieri solet. Meteorologi novos primatus caloris in tabulas rettulerunt, cum temperatura in Portugallia meridiana usque ad quadraginta et in partibus Hispaniae orientalibus prope ad quadraginta tres gradus Celsianos ascendisset. Tales aestus ante mediam aestatem rarissime inveniuntur.

    (Saara Honkanen)

    Novi bibendi mores

    Consumptio alcoholi in Finlandia etiam anno proxime praeterito descendit. Quod imprimis ad usum spiritus fortis, vini meri, vini pomarii pertinet, sed etiam cerevisia apud nos moderatius bibi coepta est. Talis progressus tam recessioni oeconomicae et tributis auctis quam moribus bibendi mutatis adscribendus est.

    (Reijo Pitkäranta)

  • Nuntii Latini 15.5.2015

    Die Saturni (9.5.) septuaginta anni a secundo bello mundano composito acti erant, et in Europa dies victoriae celebrabatur. Moscuae pompa militaris magnificentissima instituta est. Praesidens Vladimir Putin orationem habuit, qua praeter exspectationem non solum Russos, sed etiam socios eorum Britannos, Francogallos Americanosque propter victoriam e Germanis nazistis reportatam laudavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Conservativi victores

    Comitiis parlamentaribus in Britannia habitis factio conservativa, cui praeest David Cameron, amplius dimidiam partem sedium legatorum sibi conciliavit. Inde sequitur, ut conservativis non iam aliis factionibus opus sit ad civitatem administrandam, sed novum regimen soli formare possint. Praesides trium factionum devictarum, in iis Ed Miliband, dux laboristarum, statim munus deponere decreverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Castro papam convenit

    Relationes inter Cubam et ecclesiam catholicam intercedentes meliores sunt quam umquam post res in Cuba abhinc quinquaginta sex annos eversas. Huc pertinet, quod praesidens Raul Castro die Dominico (10.5.) in Civitate Vaticana papam Franciscum convenit et cum eo amplius horam collocutus est. Sine interprete loqui poterant, quia uterque lingua Hispanica sermone patrio utebatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Liberia Ebola liberata

    Liberia, res publica in Africa occidentali sita, civitas febri Ebola libera pronuntiata est. Iam enim quinquaginta fere dies elapsi sunt, cum ibi nulla contagio inventa est. Medici tamen cives ad caute vivendum hortantur, donec etiam terrae vicinae Guinea et Mons Leoninus huius morbi expertes fiant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Epistula subsidiariis missa

    Mense Maio procedente exercitus Finlandiae nongentis fere milibus subsidiariorum litteras mittit, ut unusquisque certior fiat, quod munus suum in ordine militari sit. Quibusdam est mandatum bello orto negotium civile agere. Epistulis missis curatores regionales etiam cognoscere volunt, num data subsidiantium personalia, quae in repertorio habeant, mendis careant.
    (Antti Ijäs)

    De invento archaeologico
    Abhinc annum et sex menses repertum est sepulcrum mediaevale in Janakkala, communi Finniae. Una cum viro circiter anno millesimo trecentesimo mortuo etiam duo gladii humati erant, quorum unus ab aetate Vicingorum, alter ab expeditionum sacrarum temporibus originem trahit. Illum fortasse hereditate acceptum esse, hunc in usu proprio defuncti fuisse creditur.
    (Antti Ijäs)

    De sationibus vernis

    Sationes vernae in Finlandia saltem sesquiseptimana serius factae sunt quam fieri solent. In causa sunt imbres, frigus, agri umidi. In partibus terrae septentrionalibus, ubi arva adhuc partim nivibus obruta sunt, condicio rerum etiam peior est.
    (Reijo Pitkäranta)

  • 8.5.2015

    Expositio Universalis, in qua plus centum quadraginta nationes intersunt, Kalendis Maiis Mediolani aperta est. Per sex menses Mediolanum erit velut fenestra mercatoria, in qua nationes ad quaestionem respondent, quo modo cibus saluber omnibus in mundo populis praestetur et aequilibrium planetae conservetur. Inter expositionem in urbe Mediolano et in area expositionis, cuius amplitudo est unius fere milionis metrorum quadratorum, spectacula artistica et musicalia praebentur atque conventus et exhibitiones instituuntur. Primo die visitatores fere ducenta quinquaginta milia numerabantur. Omnino plus viginti miliones hospitum expositionem visitaturos esse aestimatur.

    Maxima in Baltia exercitia militaria

    Exercitia militaria, quibus maiora in regione Baltica post independentiam restitutam facta non sunt, quarto huius mensis die (4.5.) in Estonia initium habuerunt. Inter decem dies exercitiis intersunt plus tredecim milia militum. Adsunt observatores sedecim terrarum, inter quas Russia et Belorussia.

    Bellum in Europa ante LXX annos finitum

    Hodie (8.5.) septuaginta anni transacti sunt, ex quo Germania nazistica in deditionem venit et bellum mundanum secundum in Europa finitum est. Copiae exercitus rubri et confoederatorum occidentalium in flumine Albi (Elbe) iam die vicesimo quinto mensis Aprilis (25.4.) convenerant. Hitler, dictator Germanorum, pridie Kalendas Maias Berolini suicidium fecit.

    Ducissa Catherine filiolam peperit

    William, princeps Britanniae, et Catherine, ducissa Cantabrigensis, postridie Kalendas Maias (2.5.) filiola aucti sunt. Nomen infantis est Charlotte Elisabeth Diana. Post fratrem George, primogenitum anno bis millesimo tertio decimo (2013) natum, patrem William avumque Charles filiola in ordine heredum throni Britanniae quartum locum tenet.

    Feriae in oriente viliores

    Finito bello mundano secundo aulaeum ferreum, ut dicebatur, Europam in duas partes diu dividebat. Vestigia huius aulaei Europam adhuc ita dividunt, ut pretia in terris orientalibus sint viliora quam in Europa occidentali et septentrionali. Ideo itinera feriantium in Europam orientalem fiunt in annos frequentiora. In Lithuania, Polonia, Slovakia, Hungaria, Bulgaria eadem pecunia bis tot merces vel servitia quot in Finnia emi possunt. Anno proximo (2014) Finni paene octo miliones itinerum peregre fecerunt. Plurima itinera (29%) facta sunt in Estoniam, sed etiam in Poloniam et Hungariam Finni frequenter ad ferias agendas profecti sunt.

    Ciconia primum in Finnia nidificat

    In Koski, paroecia Finniae occidentalis-meridionalis, ciconia nidificat, quod numquam ante in Finnia evenit. Cum ante duos annos homines ciconiam ibi vidissent, turrim ad nidum faciendum idoneam aedificaverunt ea spe inducti, ut avis reverteretur. Neque spes eos fefellit, nam nuperrime ciconia revenit et cum coniuge ibi nidum facit.

    (Tuomo Pekkanen)

  • 24.4.2015

    In comitiis Finniae parlamentaribus die Dominico (19.4.) factis ex duobus milibus candidatorum ducenti in proximum quadriennium creati sunt. Factio centralis in novo parlamento undequinquaginta (49) delegatos habet, Finni fundamentales duodequadraginta (38), conservativi triginta septem (37), democratae sociales triginta quattuor (34), virides quindecim, confoederatio sinistra duodecim, factio popularis Sueca novem, democratae Christiani quinque. Democratae sociales, qui octo delegatos amiserunt, numquam ante magnitudine quarto loco in parlamento fuerunt. Ad urnas septuaginta centesimae ex civibus suffragium habentibus venerunt. Feminae in novo parlamento octoginta tres (83) numerantur. De novo regimine constituendo Juha Sipilä, praeses factionis centralis, cum praesidibus ceterarum factionum consultat.

    Calamitates in Mari Mediterraneo iterantur

    Commissio Nationum Unitarum profugis adiuvandis (UNHCR) Unionem Europaeam hortatur, ut consilia capiat, quibus immigrantes naufragi in Mari Mediterraneo reperiantur et efficacius adiuventur. Anno proximo ducenta undeviginti milia (219 000) profugorum vel immigratorum Mediterraneum traiecti sunt, ex quibus tria milia quingenti(3 500) naufragiis interierunt. Hoc anno iam triginta quinque milia (35 000) in Europam venerunt et mille septingenti quinquaginta homines in mari vitam amiserunt. In dies calamitates fiunt frequentiores et numerus victimarum crescit. Septimana vergente (19.4.), cum navigium nimis oneratum prope oram Libyae cecidisset, plus nongenti homines interierunt.

    Matteo Renzi, primus minister Italiae, petiit, ne Italia ad immigratores salvandos sola relinqueretur. Praesidens Franciae Francois Hollande flagitavit, ut itinera diligentius vigilarentur, quibus clandestini hominum importatores uterentur. Idem monuit pluribus navibus et aeroplanis opus esse, quibus importatio hominum clandestina impediretur. Erkki Tuomioja, minister a rebus exteris Finnorum, qui die Lunae in conventu ministrorum Unionis Europaeae interfuit, censebat causam immigrationis esse in difficillimis vitae condicionibus. Saeva paupertate, bellis gestis, iuribus humanis violatis nec non discriminatione homines impelli, ut domibus relictis vitam periclitarentur.

    Putin ad cooperationem cum USA paratus

    Vladimir Putin, praesidens Russiae, affirmavit se ad cooperationem cum Americanis paratum esse, quia Russia et USA multa studia et commoda communia haberent. Ad illa pertinere stabilitatem oeconomiae mundanae, democratizationem, eradicationem paupertatis atque coercitionem cum terrorismi et criminalitatis organizatae tum propagationis armorum internecivorum. Neque interesse, quis in comitiis anno proximo futuris praesidens Americanorum crearetur, nam cooperationem non ad personam sed ad civitatem spectare.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Nuntii Latini 17.4.2015

    Ministerium Russiae a rebus exteris sententiam edixit, qua consilia terrarum septentrionalium sui communiter defendendi vehementer condemnavit: Russos vidisse, quae in actis diurnis Aftonbladet de illa re scripta essent. Ex talibus propositis adversus Russos adumbratis sequi posse, ut omnes fere fructus, quos illae una cum Russis peperissent, infeliciter perirent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Obama et Castro collocuti

    Die Saturni (11.4.) Barack Obama, praesidens Americanorum, et Raul Castro, dux Cubae, in urbe Panama convenerunt et per longum tempus collocuti sunt. Postea Obama diurnariis illum sermonem fructuosum descripsit, unde nova aetas in historia utriusque civitatis inire posset. ”Bellum frigidum”, inquit, ”compositum est, neque civitas Cubanorum saluti Americanorum iam imminet”.
    (Reijo Pitkäranta)

    Isis paulatim regredi cogitur

    Isis, ordo islamitarum, amplius quartam earum regionum partem, quas in Iraquia sub potestatem suam redegerat, iam amisit. Tribunus militum Steve Warren, cuius est notitias ex Pentago divulgare, nuntiat copias illas ex iis locis, quibus antea stabant, paulatim retrudi. Milites confoederationis, cui Americani praesunt, in Iraquiam et Syriam plus tria milia ictuum aeriorum fecerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Calamitas ante Libyam maritima

    Die Dominico (12.4.) ad oram Libyae calamitas maritima facta est, qua circiter quadringenti immigrantes illegales vitam amisisse existimantur. Custodes litorales Italiae nuntiaverunt sibi contigisse, ut centum quinquaginta fere homines e naufragio servarent. In navigio saltem quingenti vectores erant, in quibus multi pueri et puellae.
    (Reijo Pitkäranta)

    Index progressus socialis

    Novus index progressus socialis divulgatus est. Hac statistica, quae quotannis de omnibus orbis terrarum civitatibus componitur, aestimari potest, quomodo quaeque res publica officia erga populum suum socialia expleat. Civitas optima hoc anno iudicatur Norvegia, quam sequitur Suetia. Finlandia septimum locum obtinuit.
    (Saara Honkanen)

    De comitiis parlamentaribus

    Die undevicesimo huius mensis (19.4.) in Finlandia comitia parlamentaria instituentur. More solito civibus facultas in antecessum suffragandi oblata est, dummodo sententiam, si serissime, postridie Idus Apriles (14.4.) darent. Illo die vesperi apparuit amplius triginta centesimas hominum ius suffragii adhibuisse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Adventus veris inaequalis

    Ver in Finlandiam hoc anno inaequaliter venit. Nives quidem et glacies solito maturius dissolutae sunt, sed adventus avium migratoriarum duabus fere septimanis serior est quam antea fuisse consuevit. In causa sunt venti septentrionales idemque frigidi et adversi, quibus factum est, ut maiora avium examina admodum cunctanter e regionibus meridianis redirent.
    (Reijo Pitkäranta)

  • 10.4.2015

    De programmate nucleari inter Iraniam atque terras occidentales, Russiam Sinasque per duodecim annos consultatum est. Disputabatur, utrum Irania arma nuclearia an tantum nuclearem energiam parare vellet. Postridie Kalendas Apriles condiciones adeo convenerunt, ut concordia certa et definita mense Iunio inveniri posset. Irania se obligat, ne nuclearia arma acquirat, ex quo sequitur, ut sanctiones internationales ei impositae tollantur. Benjamin Netanjahu, primus minister Israelis, iudicavit concordiam factam exsistentiae patriae suae imminere. Barack Obama autem concordiam historicam appellavit, qua securitas Americanorum et foederatorum augeretur.

    Graecia summa aerarii inopia laborat

    De programmate debitorum continuando inter Graeciam et eurozonam nondum convenit. Ut discrimen oeconomicum sublevaret, Graecia a Germania ducenta undeoctoginta miliarda euronum ad damna sarcienda flagitavit, quae regimen nazisticum fecerat. At iam ante viginti quinque annos Graecia pactum probavit, ex quo nullae amplius compensationes reposcerentur aut redderentur.

    Papa de pace appellavit

    In oratione paschali Papa Franciscus de pace praesertim in Syria et Iraquia appellavit. “Communitas internationalis, ut speramus, non debet ante hanc ingentem tragoediam humanitariam iners manere”, ait Papa. Concordiam de programmate nucleari cum Irania factam laudavit et sperabat fore, ut orbis terrarum tutior fieret. Papa mentionem separatim fecit ictus terroristici nuper in Kenia facti, quo aggressores motus Al-Shabaab in campo Universitatis Garissae centum quadraginta septem homines, imprimis Christianos, interfecerunt. Passiones, quibus Christiani etiam in aliis mundi partibus subicerentur, memoravit et optavit, ut in angustiis sublevarentur.

    Ucraina communismum vetitura

    Regimen Ucrainae legem feret, qua ideologia, propaganda symbolaque communistica vetabuntur. Iam antea lex perlata est, qua recentiores pelliculae cinematographicae et televisificae, in quibus exercitus aut milites Russiae ut heroes praesentantur, vetitae sunt. Factio communistica in comitiis parlamentariis anno bis millesimo duodecimo (2012) tredecim centesimas (13%) suffragiorum in Ucraina accepit.

    Ad emacerationem allicere illegitimum erit

    Parlamentum Francorum additamentum ad legem de sanitate publica probavit, ex quo homines ad emacerationem ita allicere non liceret, ut in periculum mortis inciderent aut valetudine periclitarentur. Qui illam legem violavissent, multa decem milium euronum aut carcere unius anni punitum iri. Lex imprimis ad eas paginas interretiarias coercendas spectat, in quibus homines ad nimiam gracilitatem incitantur. Ad quadraginta milia Francorum, ex quibus maior pars sunt iuvenes feminae, adulescentulae aut puellae, anorexia laborant. Propositum legis etiam est, ne indutrices nimis macrae ad novos vestiendi modos praesentandos accipiantur.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Causa calamitatis aeriae in Alpibus factae iam constat. Pro certo enim habetur aeroplanum a gubernatore consulto deletum esse. Ipse pilota e diaeta parumper abisse videtur, quo facto gubernator Andreas Lubitz recusavit, quominus eum rursus intromitteret. Deinde aeroplanum cum omnium interitu in montem direxit.
    (Satu Tuominen)

    Merkel Helsinkium adiit

    Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, die Lunae (30.3.) Helsinkium venit, ubi Alexander Stubb, princeps minister Finlandiae, eam hospitio recepit. Inter visitationem etiam praesidentem Sauli Niinistö convenit et particeps fuit colloquii, in quo de rebus Unionis Europaeae disceptabatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Dies Dominica palmarum

    Hac septimana in ecclesia occidentali hebdomada sancta agitur. Initium cepit a Dominica palmarum (29.3), quae ad memoriam adventus Iesu in urbem Hierosolyma celebratur. Scriptum est turbam hominum eum salutantem ramos palmarum in via stravisse. Quare hoc die apud nos puellis moris est homines adultos virgis leviter caedere et cantilena recitata omnia bona exoptare.
    (Reijo Pitkäranta)

    Memoria ultimae cenae

    Dies Iovis septimanae sanctae Christianos de ultima cena commonuit, quam Iesus cum discipulis sumpsit. Hic dies Latine dies viridium appellatur: tunc enim in ecclesia vetere iis, qui paenitentiam egerant, remissio peccatorum dabatur et hi tamquam rami virides in arborem ecclesiae denuo inserebantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Dies passionis Christi

    Hodie (3.4.) diem passionis Christi habemus. Sunt, qui putent Iesum anno tricesimo tertio (33) in cruce fixum esse: tum enim in regione Hierosolymitana eclipsis solis fuit, cuius mentionem evangelistae inferre videntur. Si traditioni Graecae fidem tribuimus, crucifixio Iesu die vicesimo tertio mensis Martii (23.3.) facta est. Ii autem, qui memoriam Latinam sequuntur, eam biduo post sive die vicesimo quinto eiusdem mensis (25.3.) evenisse credunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De ignibus diei Saturni

    Vulgo creditum est die Saturni sive postridie, quam Christus mortuus et sepultus est, malos spiritus in aere volitare. Ad eos depellendos in Finlandia occidentali eo die vesperi magnae lignorum strues comburuntur, quarum flammae in tenebris longe lateque elucent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Dies resurrectionis Christi

    In historia evangelica traditum est Iesum tertio die sive die Dominico mane e mortuis excitatum esse et postea discipulis suis apparuisse. Miraculum resurrectionis tantum est, ut non solum homines magno gaudio afficiat, sed etiam naturae laetitiam parare videatur. Est enim vetus opinio Solem illo mane orientem in caelo cum iubilatione saltare.
    (Reijo Pitkäranta)

  • 27.3.2015

    Tragoedia in Alpibus aeria

    Aeroplanum societatis Germanwings, quod die Martis (24.3.) Barcinone Dusseldorpium volabat, in Alpibus Franciae contra montem praecipitavit. Omnes centum quinquaginta homines, qui ibi vehebantur, perierunt. Ante calamitatem aeroplanum per octo minutas descendebat, sed nullus nuntius necessitatis a pilotis missus est. Causa tragoediae adhuc est ignota.

    Ex Finnia quinquaginta milites in Iraquiam

    Praesidens Finniae Sauli Niinistö decrevit, ut in Iraquiam septentrionalem quinquaginta milites Finni mitterentur, qui copias Peshmerga Curdorum ad proelia contra ordinem ISIS committenda exercerent. Finni bello non intererunt neque in Iraquia diutius anno remanebunt. Partem maioris gregis internationalis facient, cui praeerit Germania.
    Finni, Sueci, Dani contentissimi

    Cum in Unione Europaea quaereretur, qui homines vita sua contentissimi essent, apparuit Finnos una cum Suecis et Danis primum locum occupare. Investigatio effecta est ab Eurostat, officio statistico Unionis. Felicitatem plurimum auxit bona valetudo, sed magni erant etiam condiciones oeconomicae et relationes sociales. Miserrimi inventi sunt in Bulgaria. Inter posteriores erant etiam Graeci, Cyprii, Hungari, Portugalli. Praeterea apparuit iuvenes esse contentiores vita sua quam generationes seniores. Inter sexus nulla fere differentia reperta est, nam viri in Unione Europaea paululo tantum contentiores erant quam feminae.

    Russia exercitia militaria ad finem perduxit

    Russia exercitia militaria ad finem perduxit, quibus copias suas septentrionales comprobaverat. Intererant exercitiis, ut Russi nuntiaverant, plus octoginta milia militum ex variis Russiae partibus convocata, una et quadraginta naves bellicae, quindecim naves submarinae, plus ducenta aeroplana. Etiam brigata motorizata, in confinio Finniae nuper locata, parata esse debebat.

    Unio Europae pauperibus Graeciae subveniet

    Unio Europaea duo miliarda euronum Graeciae praebet, quibus pauperes, iuvenes opere destituti atque societates mercatoriae crisi oeconomica laborantes adiuventur. Illa subventio cum debitis
    Graeciae internationalibus colligata non est sed ad opera spectat, quae augmentum oeconomicum creant et societatem Graecorum stabiliorem faciunt.

    Potatores cafeae diutius vivere

    Recens investigatio Iaponica ostendit potatores cafeae forsitan ceteris diutius vivere. In Iaponia nonaginta milia hominum inter undeviginti annos sequebantur. Compertum est letalitatem apud cafeae potatores decem, immo etiam viginti quinque centesimis (10-25%) minorem esse quam iis, qui cafeam vitant. Effectus notatus est iam in eis, qui unum pocillum cafeae singulis diebus sumebant, sed maior erat utilitas tria vel quattuor pocilla sumentibus. Similes conclusiones iam antea in aliis investigationibus factae sunt. Veri similiter cafea etiam periculum morborum cardiovascularium et diabetae minuere potest.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Putin in publicum rediit

    Vladimir Putin, praesidens Russiae, cum decem dies conspectum omnium fugisset, postridie Idus Martias (16.3.) rursus in publicum prodiit. Tum enim Petropolim venit praesidentem Kirgisistaniae Almazbek Atambajev conventurus. Ita susurrationibus crebris, quae de sorte eius dissipari coeperant, tandem finis est factus. Ille, qui bona valetudine uti videbatur, diurnariis: ”Vita”, inquit, ”sine rumoribus tristis est”.

    (Reijo Pitkäranta)

    Vanuatu procella deleta

    Septimana vergente Vanuatu, civitas insularis in Mari Pacifico sita, tam saeva procella afflicta est, ut paene omnia eius aedificia funditus delerentur. Tempestas summi gradus sive quintae classis fuisse existimabatur. Praesidens Baldwin Lansdale: ”Ad vitam publicam restituendam ”, inquit, ”a primis initiis proficiscendum est.”

    (Reijo Pitkäranta)

    Comitia in Israele habita

    Die Martis (17.3.) in Israele comitia parlamentaria facta sunt. Victoriam eripuit Likud, factio dextra principis ministri Benjamin Netanjahu, cum ad quattuor et viginti centesimas suffragiorum sibi paravit. Foedus Sionistarum, quod cum Likud de principatu certabat, cladem accepit sententiarum undeviginti fere centesimis sibi conciliatis.

    (Reijo Pitkäranta)

    De pollutionibus aeriis

    Copia carbonei dioxydati in aera emissi anno proximo non iam aucta est, ut ex Ordine ab energia mundi (IEA) narratur. Qui nuntius oecologis eo gratior et acceptior est, quod tales emissiones his quadraginta annis continenter fere creverunt. Condicio rerum nova imprimis Sinensibus tribuenda est, quippe qui pollutionibus aeriis deminuendis impensam operam dediderint.

    (Reijo Pitkäranta)

    Franciscus rude donari vult

    Papa Franciscus septuaginta septem annos natus ait se idem facturum esse ac praedecessor Benedictus XVI: sibi enim propositum esse, ut, postquam octoginta annos complevisset, tamquam emeritus munus deponeret. Antea pontificibus Romanis moris erat in Sancta sede apostolica tamdiu manere, quoad diem supremum obirent

    (Reijo Pitkäranta)

    Statua Mahatmae Gandhi

    Mahatma Gandhi, dux motus Indiae e dominatione Britanniae liberandae, iam suam statuam in media urbe Londinio habet. Pridie enim Idus Martias (14.3.) monumentum eius in area parlamentari collocatum ritu sollemni revelatum est. Interfuerunt huic caerimoniae inter alios David Cameron, princeps minister Britanniae, et Shri Gopalkrishna Gandhi, nepos Mahatmae.

    (Reijo Pitkäranta)

    De nuntiis Carelicis

    Radiophonia Finnica Generalis nuntios Carelicos emittere coepit. Lingua Carelica genere proxima est Finnicae linguae, et circiter quinque milia hominum in Finnia habitare aestimatur, qui hoc sermone patrio in dialectos tres diviso cotidie utuntur. Nuntios colligit et Carelice reddit Natalia Giloeva, investigatrix Universitatis Finniae Orientalis.

    (Antti Ijäs)

Näytä lisää

Vanhan Areenan löydät vielä

Muualla Yle.fi:ssä