Nuntii Latini

Perjantaisin klo 18.15, Yle Radio 1

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (Yle) in terrarum orbe unicum.

Yle Radio 1 perjantaisin klo 18.15 - 18.20.

Jaksot

  • Die Lunae (23.5.) exercitus Iraquiae cum auxiliis sociorum impetum magnum in urbem Falluja, quam ordo terroristicus Isis in potestate sua obtinet, facere coepit. Nonnisi septingentis civibus contigit, ut e mediis pugnis effugerent, cum multa milia incolarum in urbe remanerent. Isis autem minitatur eos, qui fuga salutem petere conentur, supplicio affectum iri.
    (Reijo Pitkäranta)

    Graecia adhuc adiuvatur

    Inter ministros Unionis Europaeae de aere alieno Graeciae sublevando et de pecunia ei commodanda convenit. Versura, quae Graeciae conceditur et cuius prima pars mense Iunio solvetur, decem fere miliarda euronum efficit. Etiam Fundus monetarius internationalis Graeciae adiuvandae adhuc interest. Autumno autem proximo, qualis rerum condicio futura sit, denuo aestimabit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novus praesidens Austriae

    Novus praesidens Austriae electus est Alexander Van der Bellen, candidatus prasinorum septuaginta duos annos natus. Victoria eius maxime exigua erat: adversarium enim suum Norbert Hofer, fautorem partium dextimarum, nonnisi triginta milibus sententiarum superavit. Neque eventus comitiorum ante apparuit, quam septingenta milia suffragiorum in antecessum datorum enumerata erant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Profugi ex mari servati

    Hac septimana in Mari Mediterraneo complures actiones diversae institutae sunt, quibus amplius duo milia profugorum Europam petentium servata sunt. Immigrantes scaphis gummeis impositi praesertim in aquis Libyae et Melitae inveniebantur. Saluti eorum consuluerunt tam custodes litorales Italiae quam naves classis Irlandiae et nonnulli ordines beneficiarii.
    (Reijo Pitkäranta)

    Duces religiosi concordes

    Die Lunae (23.5.) papa Franciscus summum ducem religiosum sunnitarum Ahmed al-Tayeb convenit. Constat necessitudinem islamitarum cum Civitate Vaticana intercedentem abhinc quinque annos abruptam esse, cum papa Benedictus XVI religionem Musulmanorum reprehendisset. Nunc autem utraque pars ad conventum pacis instituendum parata esse dicitur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Graecia viatoribus grata

    Cives Finlandenses ferias aestivas acturi ad aliquam terram apricam libenter proficiscuntur. Plurimum apud eos gratia valet Graecia, quo aestate proxima circiter centum octoginta milia itinerum factum iri existimantur. Turcia quoque, quamquam minus prospera fortuna utitur quam ante, pristinum favorem admodum bene servavit. Etiam Hispania et Italia viatoribus Finlandensibus in deliciis sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Res nova cursus publici

    Cursores publici Finlandenses numero munerum solitorum deminuto negotium novum, id est ministerium graminis recidendi, nuper gerere coeperunt. Curatores rei cursualis mense Aprili exeunte de hac nova opportunitate nuntiaverunt: clientes, si vellent, tabellarium rogare posse, ut gramina ante domum crescentia tonderent.
    (Satu Tuominen)

    Nuntii Latini 27.5.2016

  • Praesidens Finniae Sauli Niinistö et moderatores aliarum terrarum Europae septentrionalis Washingtoniae apud praesidentem Barack Obama nuper (13.5.) convenerunt. Argumenta principalia colloquiorum erant securitas Europae septentrionalis et Russia. In oratione inaugurali Niinistö iam commemoravit in regione Maris Baltici et Europae septentrionalis discrimen auctum esse. Ad conclusionem USA et terrae Europae septentrionalis protulerunt sollicitudinem, quam aggressivitas Russiae attulisset, et repetiverunt sanctiones antea tolli non posse quam Russia condiciones pacis Miniscanae respexisset. Conventus Washingtoniensis, ut Niinistö censebat, ostendit praesidentem Obama et terras septentrionales eodem modo de securitate, aequitate, climate iudicare.

    Status exceptionalis in Venezuela continuatur

    Oppositio politica Venezuelae a comitiis autumno factis superior discessit, sed iudicium supremum, quod fautores praesidentis Nicolás Maduro tenent, impedivit, ne parlamentum sua potestate uteretur. Cives penuria cibi, medicamentorum, electricitatis laborant et his diebus turbae hominum tabernas mercatorum invaserunt, ut farinam, carnem vestesque sibi arriperent. Status necessitatis, quem praesidens mense Ianuario proclamavit, usque ad annum proximum continuabitur. Maduro causam esse dixit crisim oeconomicam et insidias tam patrias quam Americanorum ad regimen sinistrarum partium evertendum. Oppositio vult, ut suffragium populi de praesidente instituatur, sed Maduro recusat, quominus discedat.

    In parlamento Italiae unio civilis accepta

    Italia fuit ultima terra occidentalis, in qua pares homosexuales nullo modo legaliter comprobabantur. Denique septimana praeterita (11.5.) camera inferior parlamenti legem de unione civili accepit. Illa lex paribus homosexualibus ius confert, ex quo ut familiaris comparis agere, eodem nomine gentili uti atque pensionem compare mortuo habere possint.

    Fugitivi Graeciam petentes pauciores

    Pactum, quod Unio Europaea cum Turcia de profugis remittendis fecit, numerum hominum ex Turcia in Graeciam venientium valde minuit. Mense Aprili tantum duo milia septingenti (2700) homines venerunt, quod nonaginta centesimis (90%) minus est quam mense Martio. Plurimi ex Syria, Pakistania, Afganistania Iraquiaque oriundi erant.

    Ucraina Eurocantionum victrix

    Certamen finale cantionum Eurovisionis, in quod viginti sex terrae admissae erant, vespere Sabbati (14.5.) Stockholmiae factum est. Plurima suffragia cepit cantatrix Ucrainae Susana Dzamaladinova sive Jamala, quae ipsa et textum et melodiam ad cantionem de anno millesimo nongentesimo quadragesimo quarto (1944) scripserat. Illo anno Stalin, pristinus dictator Unionis Sovieticae, ducenta quinquaginta milia Tartarorum ex Crimaea in Sibiriam et Mediam Asiam deportanda curaverat. In his erat proavia cantatricis, de cuius sorte illa in cantione sua narrat. Secundum locum in certamine occupavit Australia, tertium Russia.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 20.5.2016

  • Praesidens Brasiliae Dilma Rousseff in ius vocatur de delicto in munere commisso accusata. Suspicio est eam, cum cives ambiret, de condicione oeconomiae publicae verba falsa fecisse. Senatus Brasiliae, cum de re per multas horas disputasset, tandem consultum de praesidente accusanda fecit. Inde etiam sequitur, ut Dilma Rousseff munus in sex menses deponere cogatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Kim Jong dixerit

    Pyongyangae, in urbe capite Coreae Septentrionalis, magnus conventus factionis operariorum actus est. Dictator Kim Jong-un oratione habita negavit civitatem suam armis nuclearibus usuram esse, nisi aliae terrae ius eius propriis legibus utendi violavissent. Idem monuit Coream Septentrionalem ad ea incepta paratam esse, quibus impediretur, ne arma atomica latius paterent.
    (Reijo Pitkäranta)

    De decretis Graecorum

    Parlamentum Graeciae complures leges perferendas curavit, quibus condiciones vitae multorum civium deteriores fient. Die Dominico legati parlamentares ad multam noctem de rationibus parcendi vehementer disputabant. Decretum est inter alia, ut tributa et solutiones sociales augerentur et pensiones deminuerentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Isis opibus labefactus

    Bombardationes confoederationis internationalis effecerunt, ut Ordo Isis opibus labefieri inciperet. Illud corpus terroristicum anno praeterito tres miliones dollariorum cotidie accepisse existimatur, nunc autem reditus menstrui vix ad decem miliones ascendere putantur. Mercedibus militum deminutis ardor pugnandi debilitatus est, et novi bellatores difficilius quam ante conscribuntur.
    (Saara Honkanen)

    De exercitu Germaniae

    Germani primum post alterum bellum mundanum exercitum suum corroboraturi sunt. Propositum enim est, ut septem annis proxime futuris numerus militum armatorum plus quattuordecim milibus et multitudo togatorum amplius quattuor milibus augeretur. Dicitur hoc incrementum copiarum eo spectare, ut Germania efficacius quam ante actionibus militaribus peregrinis interesse possit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Canada incendiis vexata

    Alberta, provincia Canadensium, incendiis silvestribus omnium temporum maximis affligitur. Vis eorum tanta fuit, ut paene decies centena milia incolarum domos suas relinquere iuberentur. Calamitate pessime vexata est urbs Fort McMurray, quae productione petrolei insignis est. Incendia exstinguere laboris multorum mensium fore existimatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De natura pauperescente

    Natura silvestris Finlandiae rapido passu pauperescit, ut Ordo mundi naturae tuendae (WWF) praemonet. Haec rerum mutatio imprimis ex silvicidiis efficacissime peractis secuta esse videtur. Quibus factum est, ut loca silvestria ad aves et herbas idonea rariora redderentur. Damna naturae vel inde patent, quod proventus myrtilli in silvis nostris his sexaginta annis ad dimidium redactus est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 13.5.2016

  • Kalendae Maiae sive dies Walpurgis olim erat dies festus internationalis imprimis operariorum, apud Finnos et Suetos etiam studentium academicorum. Hodie autem, etsi orationes politicae non sunt omnino depositae, dies Walpurgis est festum vernale omnium, quod epulis cantionibusque cum amicis et proximis celebratur. Iam vigilia diei festi homines ad convivia conveniunt, in quibus vinum spumans adventui aestatis propinatur et cibi delicati gustantur. His annis vinum spumans Italicum, quod prosecco appellatur, magnam gratiam paravit, nam in orbe terrarum iam plus spumantis prosecco emitur quam Campaniensis.

    De Natone apud Finnos disputatur

    In Finnia palam facta est aestimatio, in qua recensetur, utrum societas cum Natone Finnis prosit an noceat. Aestimatores opinantur illa societate politicam securitatis Finnorum et relationem, quam Finni in Russiam habeant, mutatum iri. Finnos, si sine Suetia in Natonem inierint, indefensos fore. Sin Sueti inierint sine Finnis, Finniam fore seclusam. Itaque de societate Finnis una cum Suetis constituendum esse. Sergei Lavrov, minister a rebus exteris Russiae, monuit Russiam consilia contraria capturam esse, si Suetia Natonem inisset. Neque tamen accuratius aperuit, quae illa contraria consilia re vera essent.

    Magna copia nummorum Romanorum in Hispania reperta

    Complura dena milia nummorum Romanorum prope urbem Hispalem (vulgo Sevilla) in viridario inter opera hydraulica reperta sunt. Plerique nummi, qui depositi erant in undeviginti amphoris, sunt aënei. In una parte singulorum nummorum est imago imperatoris Romani, in altera sunt symbola imperii. Neque adhuc constat, qui ex imperatoribus Romanis in nummis delineati sint, sed numismatici iudicant eos saeculis tertio et quarto cusos esse. Pretium archaeologicum est inaestimabile. Tanta copia similium nummorum numquam antea reperta est. Nummi depositi sunt in Museo archaeologico Hispalensi.

    Academia Latinitati Fovendae convenit

    Academia Latinitati Fovendae, cui propositum est usum vivum linguae Latinae fovere atque in omnia ad cultum civilem Latinum spectantia incumbere, sedem habet Romae ibique semel in anno convenit. Hornotinus Academiae conventus hodie incipit. Primum (6.5.) celebratur Conventiculum, in quo litterae Utopicae orationibus et disputationibus tractantur. Deinde (7.5.) erit Coetus Generalis, in quo de novis sodalibus cooptandis, de conventu Lexingtoniensi proximo anno celebrando, de libris edendis aliisque Academiae inceptis agetur. Novus praeses et consilium praesidiale in proximum triennium eligentur. Post meridiem fiet excursio in montes Albanos, ubi Villa Falconeria visitabitur.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 6.5.2016

  • Die Mercurii (27.4.) in Finlandia dies nationalis veteranorum celebrabatur. Sollemnitas principalis, cui etiam praesidens rei publicae Sauli Niinistö aderat, in urbe Oulu acta est. Orationem festam habuit princeps minister Juha Sipilä, qui Finnos nostri temporis bellum hibernum suum ita gerere posse censuit, ut suo quisque labore bono publico prodesset.
    (Reijo Pitkäranta)

    Obama iter Europaeum fecit

    Barack Obama, praesidens Americanorum, qui mense Novembri munus deponet, iter in Europam fecit. Primum quidem Londinium venit, ut reginam Elisabeth nonagenariam salutaret. Inde in Germaniam volavit, ubi cancellariam foederalem Angela Merkel convenit et Hannoverae maximas nundinas industriales inauguravit. Eodem tempore Germanis, quanta commoda pactio de libera mercatura secum ferret, persuadere conabatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Regimen Poloniae castigatur

    Tres pristini praesidentes Poloniae, in iis Lech Walesa, edicto communi divulgato populum suum ad democratiam defendendam hortantur. Regimen partium dextrarum accusant, quod ordinem Poloniae legalem ad irritum redigat: administratores sententiis et actionibus suis antieuropaeis et peregrinis contrariis cum unitatem Europae debilitare tum commodis Russiae inservire.
    (Reijo Pitkäranta)

    Memoria Tshernobyliensis

    Die Martis triginta anni acti erant a gravissima calamitate nucleari in Ucraina facta. Die enim vicesimo sexto mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto (26.4.1986) accidit, ut quartum reactorium electrificinae in oppido Tshernobyl sitae exploderetur. Omnino quindecim aut etiam triginta milia hominum radiatione et morbis exinde ortis mortua esse existimantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Malaria iam rarescere coepit

    Febris palustris, quae malaria vulgo dicitur, in variis orbis terrarum partibus iam minore vi quam ante grassatur. Anno proximo in tota Europa nullus huius morbi casus repertus est, et etiam in Africa sunt terrae, e quibus haec epidemia evanescere videtur. Idem valet ad civitates Americae Meridionalis.
    (Reijo Pitkäranta)

    Aeroplanum ab energia solari

    Aeroplanum, quod energia solari utitur, Oceano Pacifico superato in Californiam tuto descendit. Hoc iter ex Insulis Havaianis profectum partem constituit circumvolatus orbis terrarum, qui abhinc tredecim menses ab urbe Abu Dhabi initium cepit. Volatus eo tendit, ut usus energiae se renovantis usque augeatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Rhinoceros unicornis Sibiricus

    Elasmotherium est nomen scientificum rhinocerotis Sibirici, cuius a media fronte unum cornu exstiterat. Investigatores per decennia aestimabant illam bestiam villosam ante trecenta quinquaginta millennia extinctam esse. Cranium tamen in Cazastania nuper repertum ex computatione radiocarbonica tantum undetriginta milia annorum esse videtur.
    (Antti Ijäs)

    Nuntii Latini 29.4.2016

  • Elisabeth II, regina Britannorum, die vicesimo primo huius mensis (21.4.) natalicium nonagesimum cum familiaribus celebravit. Britanni ad festivitates publicas mense Maio et Iunio invitabuntur. Elisabeth II est monarcha sedecim nationum et caput Communitatis quinquaginta quattuor populorum, ex quibus quinquaginta duo olim membra erant imperii Britannici. Post abdicationem regis Edwardi VII, rex factus est frater eius Georgius VI, pater Elisabethae, cui mortuo die sexto mensis Februarii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo (6.2.1952) illa successit, cum esset viginti quinque annorum. Regnum illius sexaginta quattuor annorum est longissimum in historia Anglorum.

    Papa Franciscus insulam Lesbon visit

    Die Dominico (17.4.) Papa Franciscus aeroplano in insulam Lesbon venit ibique campum Moriam profugorum una cum patriarcha Constantinopolitano Bartholomaeo et archiepiscopo Hieronymo visit. Profugos monuit ne desperarent et Europaeos appellavit, ut historiae ipsorum recordarentur: “Europa est patria iurum humanorum et quicumque in terram Europaeam venit, potestatem id experiendi habere debet”. Aderat primus Graeciae minister Alexis Tsipras, qui Papae gratias egit pro verbis dictis, “cum ceteri moderatores Europae Christiani contra profugos muros ducerent”. Ex campo Papa secum in aeroplanum pontificale duodecim profugos Syros sumpsit, tres familias musulmanas, quae in civitate Vaticana, ecclesia catholica adiuvante, asylum habebunt.

    Amnestia de condicione profugorum monet

    Amnestia, ordo a iuribus humanis internationalis, monet condiciones vitae hominum, qui in Graecia clausi in refertis campis vivant, difficillimas esse. Calefactionem sufficientem et loca sanitaria saepe deesse atque homines, ex quibus maior pars sint feminae et pueri, sub divo dormire privata intimitate carentes.

    Petrolei productores discordes

    Conventus Dohae habitus nullam concordiam invenire potuit. Arabia Saudiana flagitaverat. ut omnes terrae productrices petrolei de productione concordarent, sed Irania ne delegatos quidem ad conventum misit neque suam productionem circumscribere vult. Itaque fieri poterit, ut pretium pro dolio petrolei infra quadragena dollara mox descendat.

    A Morte Williami Shakespeare CCCC anni

    William Shakespeare, celeberrimus scriptor scaenicarum fabularum, die vicesimo tertio mensis Aprilis anno millesimo sescentesimo sedecimo (23.4.1616), cum esset quinquaginta duos annos natus, diem obiit supremum. Scripsit Anglice duodequadraginta fabulas, centum quinquaginta quattuor soneta, duo carmina longiora. Opera eius in omnes linguas hodiernas maioris momenti versa sunt. Fabulae, inter quas “Romaeus et Iulia” atque “Hamlet” notissimae sunt, in theatris orbis terrarum usque dantur. Anniversarium mortis poetae quadringentesimum variis spectaculis praesertim in Britannia per totum annum celebratur. In Finnia tria opera Verdiana, Othello, Falstaff, Macbeth, in fabulas Sheakespeareanas composita, in urbe Savonlinna mense Iulio dabuntur.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 22.4.2016

  • Animi civium vectigalium toto fere orbe terrarum concitati sunt chartis Panamensibus, quae dicuntur, nuper patefactis. Ex iis apparet multos homines magnae auctoritatis, quin etiam aliquot principes civitatum, reditus suos in computis clandestinis ita collocavisse, ut tributa aerario publico non penderent. Eos in illa fraude adhibenda sede advocatoria Panamensi nomine Mossack Fonseca auxilio usos esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Moderatores fraudis convicti

    In iis moderatoribus civitatum, qui Panamensibus adiutoribus tributa evitavisse videntur, sunt praesidens Argentinae Mauricio Magri, rex Arabiae Saudianae Salman bin Abdul Aziz, praesidens Ucrainae Petro Poroshenko, princeps minister Britanniae David Cameron. Unus eorum est etiam princeps minister Islandiae Sigmundur Gunnlaugsson, qui paulo post fallaciam suam patefactam munus deponere coactus est.
    (Reijo Pitkäranta)

    De cohorte nationali Russiae

    Vladimir Putin, praesidens Russiae, nuntiavit se cohortem nationalem sibi subiectam constituturum esse, quae contra terrorismum sceleraque ordinata pugnaret. Nam fieri potest, ut discrimine oeconomico in Russia tumultus efficiantur. Victor Zolotov, vir sexaginta duorum annorum et familiaris praesidentis Putin, huic manui securitatis praefuturus est.
    (Satu Tuominen)

    Piraeus Sinensibus venditus

    Piraeus, emporium Athenarum maximi momenti, in possessionem Sinensium venit. Hoc commercio facto Graeci creditoribus suis satisfacere student, qui postulant, ut bona publica Graeca magnam partem privata reddantur. Portus Piraeus a temporibus antiquitatis originem trahit: is enim saeculo a. Chr. natum quinto Themistocle auctore aedificatus est.
    (Reijo Pitkäranta)

    In Mari Rubro pons fiet

    Aegyptus et Arabia Saudiana in Mari Rubro pontem facturae sunt, ut relationes publicas inter se intercedentes meliores reddant. Inceptum tribus aut etiam quattuor miliardis euronum constaturum esse existimatur. Locus exactus, ubi ille pons collocetur, nondum constat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Numerus tigrium auctus

    Numerus tigrium orbis terrarum his decem annis viginti fere centesimis auctus est. Tale incrementum praesertim ad populationem tigrium in India, Russia, Nepalia, Butania viventium valet, cum rerum condicio in terris Asiae meridianae peior sit. Ordo mundi naturae tuendae (WWF) eo tendit, ut multitudo tigrium annis proxime futuris duplex fiat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Memoria calamitatis Lapuae

    Die Mercurii sive Idibus Aprilibus (13.4.) quadraginta anni acti erant, cum officina proiectililibus fabricandis in oppido Lapua displosa est. Ea calamitate, quae in funestissimis in Finlandia factis numeratur, quadraginta homines, imprimis opifices feminae, vitam amiserunt. Die anniversario in sepulcreto Lapuae sollemnitas pia instituta est, qua memoria mortuorum recolebatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 15.4.2016

  • In conventu de securitate nucleari, Washingtoniae Kalendis Aprilibus finito, de rationibus deliberabatur, quibus periculum terrorismi nuclearis depelleretur. Aderant delegati plus quinquaginta civitatum. Ex novem civitatibus, quae arma nuclearia habent, omnes, exceptis Russia et Corea Septentrionali, delegatos miserant. Praeerat conventui praesidens Barack Obama. In mundo circiter quindecim milia trecentae quinquaginta (15 350) cuspides nucleares esse aestimantur. Ex his plus quattuor milia ad res gerendas apta et parata sunt. Propria arma nuclearia in Europa habent Britannia et Francia, praeterea nuclearia arma Natonis in Belgio, Germania, Italia, Nederlandia conservantur. Omnes participes conventus Washingtoniensis affirmabant se contra propagationem armorum nuclearium et materiae ad ea facienda necessariae contendere. Multa tamen facienda restare, ne materia nuclearis in manus terroristarum perveniret. Terrorismum nuclearem securitati internationali maximo esse periculo, quod usque cresceret.

    Immigratores remitti coepti sunt

    Ex pacto, quod Unio Europaea cum Turcia fecit, immigratores, qui viis illegalibus in Graeciam venerant neque asylum petiverant, in Turciam die Lunae (4.4.) remitti coepti sunt. Remittuntur cives Bangladesae, Pakistaniae, Srilancae atque civitatum Africanarum. Ordines a iuribus humanis remissiones reprehenderunt, quod essent inhumanae et illegales. Ordo Amnestia Internationalis autumat Turciam non esse tutam, quia multa milia Syrorum in patriam bello afflictam remiserit. Turci autem negant id factum esse. Sicut constitutum erat, ut Unio Europaea totidem petitores asyli a Turcis acciperet, quot Turcia ex Graecia recepisset, primi Syri in Germaniam iam transportati sunt.

    Isis suos pugnatores iugulavit

    Ordo terroristicus Isis sive Daesh in Syria triginta quinque pugnatores suos die Saturni (2.4.) comprehendit, ex quibus quindecim, speculationis et corruptionis accusatos, prope urbem Raqqa iugulavit. Quod factum est, postquam Abu Hija al-Tunisi, unus ex ducibus ordinis, ictu aerio die Mercurii (30.3.) occisus est.

    Acciaroli, vicus longaevorum

    Investigatores credunt secretum vitae longae et felicis forsitan apud mare Tyrrhenum in vico Acciaroli inveniri posse. Ibi circiter mille homines habitant, ex quibus plus trecenti diutius quam centum annos vixerunt. De his centenariis forsitan viginti centesimae (20%) aetatem centum decem annorum iam superaverunt. Nunc investigatio Italo-Americana suscipitur, ut consuetudines vitae et hereditas genetica hominum huius vici accuratius exploretur. Multi quidem ex incolis senioribus superponderosi esse videntur et haud pauci tabacum fumificant. Sed cotidie fere in cibis habent sardinas et pro condimento rosmarinum. Praeterea multum in regione clivosa ambulant.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 8.4.2016

  • Die Saturni hebdomadae sacrae (26.3.) in Finlandia casus tristissimus accidit, cum aedes sacra oppidi Ylivieska ad cineres redacta est. Neque dubium erat, quin incendium dolo malo conflatum esset. Auctor sceleris videtur esse iuvenis quidam triginta fere annorum, qui paulo post prope ruinas templi deprehensus est. Quibus rebus commotus Herostratus ille facinus suum commiserit, nondum constat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Karadzic genocidio convictus

    Radovan Karadzic, pristinus dux Serborum, a iudicibus Nationum Unitarum vinculis quadraginta annorum condemnatus est. Convictus erat genocidii anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto (1995) in Bosnia editi, quo octo fere milia virorum et puerorum Musulmanorum occisa sunt. Insuper noxium se praebuit obsidionis urbis Seraii, quae multis milibus civium perniciei fuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Cives Americani e Turcia abeunt

    Administratores Civitatum Americae Unitarum familiis militum et legatorum in Turcia meridiana collocatorum imperaverunt, ut statim illam terram relinquerent. Idem suos praemonent, ne in Turciam itinera faciant propter condicionem securitatis ibi debilitatam.
    (Reijo Pitkäranta)

    Discrimen in Brasilia politicum

    In Brasilia discrimen administrationis ortum est, quo status praesidentis Dilma Rousseff labefactatur. In causa est, quod maxima factio politica recusare decrevit, quominus operae regiminis iam interesset. Quo factum est, ut etiam praesidens civitatis potestatem suam amittere periclitatur. Neque enim munere suo fungi potest, nisi fidem tertiae partis congressus habet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Palmyra ab Isis recuperata

    Copiae regiminis Syriae Palmyram, urbem perveterem, ab ordine Isis recuperaverunt. Quo facto apparuit monumenta antiqua, quae ibi sunt, melioris condicionis esse quam metuebatur. Isis, postquam anno bis millesimo quinto decimo (2015) ea urbe potitus est, magnam multitudinem parietinarum et aliarum rerum antiquitatis delevisse dicebatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Memoria seditionis Irlandiae

    Septimana vergente Dublini, in capite Irlandiae, pompa militaris magnifica instituta est. Tum enim centum anni acti erant ex seditione populari, quae ad libertatem Irlandiae aspirabat. Regimen Irlandiae edicto proposito nuntiavit illa sollemnitate omnium eorum memoriam recoli, qui pugnis anno millesimo nongentesimo sexto decimo (1916) factis vitam amisissent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Finlandia viatores allicit

    Res viaria in Finlandia pulchre procedit. Una causa videtur esse, quod ictibus terroristicis in Media Europa factis et ora Maris Mediterranei ex cursu profugorum laborante viatores metas itineris novas quaerunt. In Finlandiam pergunt, quia tuta existimatur. Periegetae mores Finnicos cognoscere volunt: bacas colligunt, sauna utuntur, pistoria Carelica faciunt.
    (Saara Honkanen)

    Nuntii Latini 1.4.2016

  • Praesidens Finniae Sauli Niinistö die Martis (22.3.) Moscuae praesidentem Vladimirum Putin convenit. Praesidentes collocuti sunt de petitoribus asyli, qui via septentrionali ex Russia in Finniam venerunt. Putin affirmavit peregrinos, Russis et Bielorussis exceptis, illa via in Finniam iam non venturos esse. Tractabantur etiam quaestiones oeconomicae et commercium, quod propter sanctiones deminutum est, praeterea discrimen Ucrainae, bellum Syriacum atque terrorismus internationalis. Praesidentes sollicitabantur ictibus terroristicis illo ipso die Bruxellis factis. Uterque familiaribus victimarum dolorem suum declaravit et de cooperatione monuit, quam pugna contra terrorismum flagitaret.

    Bruxellis tres explosiones

    Die Martis mane in aeriportu Bruxellensi duae bombae exploserunt, una explosit in tramine metropolitano apud stationem Maelbeek, quae haud multum ab aedibus consilii Europaei distat. Unus et triginta homines perierunt, numerus vulneratorum ducentos septuaginta superat. Utramque stragem ordo Isis sibi vindicat. Auctores facinorum tres fuisse creduntur, ex quibus duo mortui sunt, unus quaeritur sed nondum repertus est. Bruxellis fuit domicilium etiam terroristarum, qui mense Novembri ictibus Parisiis factis centum sexaginta homines occiderunt. Salah Abdeslam, unus ex auctoribus illius stragis nuper (17.3.) Bruxellis in suburbio Molenbeek deprehensus est.

    Pactum inter Turciam et Unionem Europaeam

    Unio Europaea pactum de immigratoribus remittendis cum Turcia fecit. Illud pactum die Dominico (20.3.) valere coepit. Omnes immigratores, qui post hunc diem in Graeciam venerunt, in Turciam remittentur, si asylum non petent aut petitio eorum reicietur. Remissiones pridie Nonas Apriles (4.4.) incipient. Unio Europaea autem tot petitores asyli, quot in Turciam remissi erunt, ex eis, qui in Turcia iam sunt, in Europam acceptura est. Turciae praeterea pecunia solvetur atque colloquia de societate eius in Unione Europaea et de viso Turcis concedendo maturabuntur.

    Sintne animalia in circensibus habenda

    Germani deliberant, an vetandum sit, ne magna animalia fera in spectaculis circensibus habeantur. Agitur de elefantibus, ursis, tigribus, camelopardalibus sive girafis, rhinocerotibus, hippopotamisque. Sunt, qui etiam spectacula simiarum vetare velint. Propositum de his spectaculis vetandis a tribus civitatibus foederatis ad moderatores Germaniae relatum est.

    Cerasi in Iaponia iam florent

    In Iaponia Institutum Meteorologicum praevisiones divulgat, quo modo efflorescentia cerasorum ex meridie ad septentrionem progrediatur. Die Sabbati (19.3.) nuntiatum est aliquot cerasos in insulis Iaponiae principalibus iam florere, quod maturius fit quam assolet. Apud Iapones mos est ad flores cerasi spectandos sub arbores congregari diem vernalem celebrantes.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Genavae, in urbe Helvetiae, consultationes pacis in Syria restituendae agi coeptae sunt. Staffan de Mistura, conciliator Nationum Unitarum, legatos omnium partium belligerantium separatim conventurus est. ”Agitur”, inquit, ”de ultimo occasionis momento. Si novissima quoque colloquia pacis ad irritum ceciderint, bellum in dies ingravescet”.
    (Reijo Pitkäranta)

    Russi ex Syria abeunt

    Actio militaris, quam Russi mense Septembri exeunte in Syria susceperant, ad finem adducta est. Nuntiavit enim praesidens Vladimir Putin copias Russorum ex Syria reductum iri ea scilicet causa, quod mandatum suum ibidem perfecissent. Neque tamen omnes milites domum redibunt, sed aliquot cohortes stationibus militaribus, quas Russi in Syria habent, praesidio relinquentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Obama dixerit

    Animi Britannorum commoti sunt verbis acerbis, quibus praesidens Barack Obama eos reprehendit. Ait enim dictaturam Libyae auctoribus Americanis anno bis millesimo undecimo (2011) oppressam esse, sed civitates Europae de ea re parum curavisse. Principem ministrum Britanniae David Cameron paulo post animum ad alia negotia attendisse, unde factum esset, ut Libya in magnas perturbationes incideret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Sancta mater Teresa

    Mater Teresa, monacha celeberrima abhinc undeviginti annos mortua, mense Septembri consecrabitur, ut papa Franciscus Idibus Martiis (15.3.) nuntiavit. Rerum periti Civitatis Vaticanae censuerunt nihil iam impedire, quominus soror illa in numerum sanctorum referretur. Eam enim post mortem duo miracula fecisse, cum duos homines ex morbo letali sanaret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Milites ordinis Isis

    Circiter centum homines ex Finlandia peregre profecti sunt, ut in copiis Ordinis Isis pugnarent. Timo Soini, minister a rebus exteris, de ea re sollicitus monuit tantam multitudinem pro numero incolarum Finlandiae in maximis in Europa esse. Constat viginti fere ex illis militantibus in pugnis mortuos esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    De urso americano

    ’Ursus americanus luteolus’ in silvis civitatum Ludovicianae et Mississippiae vivens non iam emori periclitatur. Abhinc viginti quattuor annos tantum centum quinquaginta ursi silvestres inveniebantur, hodie autem plus septingenti. Hoc animal clarum factum est, cum praesidens Theodore Roosevelt id frustra venatus urso vulnerato et ad arborem ligato pepercit.
    (Satu Tuominen)

    Petra Olli victrix
    Rigae, in urbe Lettoniae, certamina de principatu luctandi Europaeo posita sunt. In serie feminarum sexaginta chiliogrammatum nomisma aureum consecuta est Petra Olli, athleta Finlandensis unius et viginti annorum. Superavit enim adversariam Ucrainam Oksana Herhel punctis octo ad duo (8-2).
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 18.3.2016

  • Mense Novembri anni proximi numerus profugorum ex Russia ita crescere coepit, ut circiter centeni septimanatim in Finniam septentrionalem venirent. Maior pars asylum petentium oriundi erant ex Afganistania, India, Bangladesa, pauci ex Syria et Iraquia. Post Kalendas Martias ad limitem iam nulli ex Russia profugi venerunt. Russi nuntiaverunt se operationes impedivisse, quibus profugi ad limitem Finniae ducerentur. Etiam ex oppido Kantalahti apud Mare Album sito, in quod homines Finniam petituri convenerant, custodes publici eos expulerunt. Petteri Orpo, minister a rebus exteris Finniae, annotavit res in limite orientali ita processisse, ut Finni sperarent.

    Donald Tusk: "Nolite venire in Europam!"

    Donald Tusk, praeses Consilii Europaei, homines meliores vitae condiciones petentes monuit, ne in Europam venirent. "Omnes profugos illegales appellare volo”, inquit, "undecumque oriundi estis. Nolite venire in Europam. Nolite transportatoribus clandestinis confidere. Nolite vitam et pecunias vestras in discrimen committere. Omnia, quae habetis, amittetis."

    Venezuela gravissima regressione laborat

    Venezuela, terra undetriginta milionum incolarum, regressione oeconomica laborat. Habet quidem maximas opes petrolei, sed cum ante duos annos singula dolia petrolei Venezuelani centenis dollaris constarent, nunc minus tricenis constant. Venezuela nonaginta quinque centesimas (95%) redituum exportationis ex petroleo accipit. Pretio deminuto etiam reditus rei publicae deminuti sunt. Angustiae civium causam habent etiam in erroribus regiminis. Annis prosperioribus nihil repositum est, immo novum aes alienum contractum. Nunc cives rebus cotidie necessariis carentes apud tabernas in longissimis agminibus per multas horas exspectant, ut oleum, oryzam, saccharum, farinam, saponem aliaque necessaria emere possint.

    Memoria stragis Virodunensis

    Ante centum annos in regione oppidi Viroduni, vulgo Verdun, inter Francos et Germanos proelium commissum est, quod maximum belli mundani secundi fuisse aestimatur. Inter decem menses ancipiti proelio maximisque utrimque cladibus pugnatum est. Germani denique castellum Duaumont expugnaverunt, quod Franci postea recuperaverunt. Virodunum numquam expugnatum est.

    Orangutani sunt plures quam antea

    Orangutani (Pongones pygmaei) in Sumatra septentrionali plures vivunt quam antea credebatur. Computatum est numerum eorum esse quattuordecim milium sescentorum (14 600), qui octo milibus maior est quam ante septem annos. Nihilo minus periculum est, ne species exstinguatur, quia homines silvas delent, ut spatia ad culturam palmarum oleariarum (Elaeis guineensis) habeant. Periculum autem minus est quam timebatur. Videntur enim orangutani ad mutationes, etiam ad silvas caesas, melius assuescere quam putabatur. Orangutanus est maximum animalium mammiferorum in arboribus viventium. In arbore nidificat, in terram raro descendit, sed ex arbore in arborem se vibrans movetur.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii latini 11.3.2016

Muualla Yle.fi:ssä