Nuntii Latini

Ignistitium in Syria factum

  • 4 min
  • toistaiseksi

Pridie Idus Septembres (12.9.) sole occidente in Syria ignistitium septem dierum valere coepit. De re convenerat inter ministrum Americanum John Kerry et collegam eius Russum Sergei Lavrov. Seditiosi moderati et regimen Syriae se illud pactum servaturos esse promiserunt. Islamitae autem extremi, in iis fautores ordinis Isis, recusaverunt, quominus condiciones illius conventionis approbarent.
(Reijo Pitkäranta)

De experimento nucleari

Die Veneris proxime praeterito (9.9.) Corea Septentrionalis experimentum nucleare fecit idque, ut nuntiatum est, bono successu. Constat eam explosionem iam ordine quintam esse et sub imperio dictatoris Kim Jong-un tertiam. Rerum periti Coreae Meridianae novissimum experimentum in illa civitate omnium temporum maximum fuisse aestimant.
(Reijo Pitkäranta)

Memoria ictus terroristici

Die Dominico (11.9.) quindecim anni acti erant ab eo impetu terroristico, qui ictus diei undecimi mensis Septembris appellari solet. Inter sollemnitatem memorialem in urbe New York actam nomina eorum trium milium hominum, qui illa aggressione vitam amiserant, publice recitata sunt. In Washington memoria mortuorum praesidente Barack Obama duce recolebatur.
(Reijo Pitkäranta)

Hillary pneumonia laborat

Hillary Clinton, candidata praesidentialis democratarum, in pneumoniam incidisse reperta est, quam ob rem populum ambire paulisper destitit. Valetudo eius die Dominico (11.9.) Americanis sollicitudini esse coepit: tum enim nausea laborans sollemnitatem memorialem, cuius mentionem supra fecimus, in medio relinquere coacta est.
(Reijo Pitkäranta)

Suetia neutrali remanebit

Regimen Suetiae politicam defensionis suam mutare non meditatur, ut Margot Wallström, ministra a rebus exteris Suetiae, nuper confirmavit relatione de securitate civitatis divulgata. Dixit Suetiam neutralitate fovenda, viribus augendis, cooperatione internationali corroboranda tutam servatum iri. Factiones dextras accusavit, quod societatem Confoederationis Atlanticae appetentes de re severissima iocarentur.
(Saara Honkanen)

Tauromachiis resistitur

Die Saturni magna multitudo Hispanorum in urbem Matritum convenit flagitans, ut tauromachiis in Hispania instituendis tandem finis fieret. Sunt, qui censeant pro probro nationali habendum esse boves per cruciatus occidere. Adversarii ludorum iam impetraverunt, ne faces ardentes ad cornua boum alligarentur. Ex interrogationibus patet maiorem partem Hispanorum tauromachiis resistere.
(Reijo Pitkäranta)

Solitudines decrescunt

Loca solitudinum, quae in orbe terrarum inveniuntur, his viginti quinque annis circiter decima parte deminuta sunt. Solitudo definitur regio oecologice intacta et effectu hominis omnino fere carens, sed ubi aborigines vivere possunt. Maxima damna acceperunt silvae pluviales in Amazonia sitae: ibi enim natura integra aream milionis chiliometrorum quadratorum amisit.
(Reijo Pitkäranta)

(Nuntii Latini 16.9.2016)

Lähetykset

  • pe 16.9.2016 18.15 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Die Saturni (15.4.) Pyongyang, urbs princeps Coreae Septentrionalis, supellectili militari et magna multitudine hominum laetitia exsultantium abundabat. Tum enim centum quinque anni elapsi erant, cum Kim Il-sung, conditor civitatis, natus est. Caerimonia appropinquante multi peregrini metuebant, ne illi ad iubilaeum augendum experimentum nucleare facerent, sed id non accidit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Populi scitum Turciae

    Die Dominico (16.4.) in Turcia suffragium populi institutum est, quo cives legem de potestate praesidentis valde amplificanda approbaverunt. Clades tamen adversariorum tam exigua erat, ut dici posset populum Turciae in duas partes divisum esse. Post populi scitum praesidens Recep Tayyip Erdogan nuntiavit legem fundamentalem Turciae mutatum iri. Sunt, qui censeant illum mox rerum potiturum esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    De comitiis Britanniae

    Die Martis (18.4.) Theresa May, princeps ministra Britanniae, praeter exspectationem civitati comitia parlamentaria praematura in diem octavum mensis Iunii (8.6.) indixit. Ait ita fieri posse, ut consultationes de discessu Britanniae ab Unione Europaea pacate agerentur neque instabilitate rerum politicarum perturbarentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    California non iam sicca

    Jerry Brown, gubernator Californiae, nuntiavit siccitatem longissimam exisse. Nam hoc anno imbres hiemales maximi ceciderunt. Status necessitatis propter siccitatem anno bis millesimo quarto decimo (2014) edictus est. Temporibus aridissimis Californiani monebantur, ut usum aquae deminuerent, cum lavarentur et pratum domesticum irrigarent. Multis locis etiam putei exhausti sunt.
    (Satu Tuominen)

    Alphabetum Latinum

    Constat Cazastaniam esse terram, ubi alphabetum Cyrillicum adhibetur, ut Russis quoque moris est. Nunc autem Nursultan Nazarbajev, praesidens Cazastaniae, decrevit, ut in lingua huius civitatis litterae Latinae usu reciperentur. Illam renovationem gradatim ante annum bis millesimum vicesimum quintum (2025) absolutum iri.
    (Reijo Pitkäranta)

    Apri Romae cursitant

    Apri in viis Romae valde increbruerunt, quod vix verum esse credideris. Attamen commeatui publico iam periculo esse coeperunt. Quam ob rem moderatores urbis moniti sunt, ut huic malo mederentur: una cum administris regionalibus et aliis magistratibus rationes invenirent, quibus numerus aprorum media urbe cursitantium coerceretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Avena agricolis accepta

    Avena sativa apud agricolas Finlandiae magna gratia esse coepit. Copia enim eius ex agris exarata iam vim secalis fere aequiperat. Neque tamen eundem favorem nondum assecuta est ac triticum, quod e generibus frumenti apud nos plurimum valet. Una e causis, cur avena tantopere percrebruerit, videtur esse, quod facilis ad colendum est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 21.4.2017

  • Apud Finnos Dominica palmarum (9.4.) comitia communalia facta sunt. Maximum numerum votorum accepit Factio conservativa (20,7%), quam sequebantur Democratae sociales (19,4%), Factio centralis (17,5), Prasini (12,4%), Finni fundamentales (8%), Factio sinistra (8%), Factio popularis Suetica (4,9%), Democratae Christiani (4,1%). Plurimum aucti sunt Prasini, maximam cladem acceperunt Finni fundamentales. Inter omnes candidatos maximum suffragiorum numerum, scilicet duodetriginta milia centum viginti quinque (28 125), tulit Jan Vapaavuori Factionis conservativae, qui veri similiter a consilio communali Helsinkiensi burgimagister urbis Helsinki creabitur. Conservativi enim comitiis factis in Consilio maximum delegatorum numerum habent, a quibus burgimagister eligetur.

    Autocarrus in turbam hominum Holmiae invectus

    Die Veneris (7.4.) homo Usbekistanus autocarro, quem media urbe Stockholmia furto rapuerat, in turbam hominum et denique in parietem pantopolii invectus est. Quo ictu terroristico quattuor homines mortui sunt, quindecim vulnerati, ex quibus octo in nosocomio manent. Auctor stragis eodem die deprehensus est. Est nomine Rahmat Akilov, pater quattuor filiorum, cuius familia in Usbekistania adhuc habitat. In Suetiam anno bis millesimo quarto decimo (2014) venerat et permissionem commorandi petiverat. Quae illi anno praeterito negata est. Iussus est, ut intra quattuor septimanas ex Suetia exiret, quod non fecit sed latitavit. Pelliculas ordinis Isis in Facebook distribuerat et colloquia de explosivis cum sodalibus illius ordinis habuerat. Strage facta dolebat, quod res sibi bene non contigisset, quia satis multos homines non occidisset. Interrogatoribus scelus confessus est et se contentum esse affirmavit, quia fecisset, quod voluisset.

    Missilia circumvagantia ab Americanis in Syriam missa

    Americani iussu praesidentis Donaldi Trump missilibus circumvagantibus in Syriam impetum fecerunt, de quo Russiam praemonuerant. Undesexaginta missilia Tomahawk ex navibus longis Americanis, in orientali parte Maris Mediterranei navigantibus, missa sunt. Meta missilium erat statio Shayrat exercitus aerii praesidentis al-Assad, quae iacet prope urbem Homs. Impetus factus est, ut usus armorum chemicorum coerceretur. Est enim causa suspicandi illa arma exitialia a moderatoribus Syriae adhibita esse. Nam die Martis (4.5.) in Idlib, provinciam Syriae, impetus gaso sarino factus erat, quo plus octoginta homines, inter quos multi infantes, perierunt. Foederati ictum Americanorum in Syriam factum probaverunt, in his Britannia, Francia, Iaponia, Germania, Turcia, Arabia Saudiana. At Russia et Irania impetum damnaverunt. Russia flagitavit, ut Consilium Securitatis Nationum Unitarum convocaretur. Sinenses autem, etsi usum armorum chemicorum damnaverunt, sperant fore, ut in bello Syriaco moderatio habeatur.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 14.4.2017

  • Die Lunae (3.4.) post meridiem in media urbe Petropoli ictus terroristicus factus est. In tramine subterraneo bomba displosa est, cuius vis tanta erat, ut quattuordecim homines occiderentur et amplius quinquaginta vulnerarentur. Agebatur de aggressione suicidiali, ut magistratus postea confirmaverunt. Post stragem ferrivia subterranea totius urbis clausa est et mille ducenti homines loco discedere iussi sunt. Petropoli tridui tempus lugendi indictum est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Trump dixerit

    Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, collegae suo Russo Vladimir Putin dolorem suum ob ictum terroristicum Petropoli factum expressit. Inter se consenserunt necesse esse, ut adversus terrorismum viribus coniunctis strenue pugnaretur. Trump pollicitus est Russos in hac re ab Americanis omnimodis adiutum iri.
    (Reijo Pitkäranta)

    Xi Jinping in Finlandia

    Die Martis (4.4.) praesidens Sinarum Xi Jinping in Finlandiam venit. In urbe Helsinki eum recepit praesidens Sauli Niinistö cum coniuge. Colloquia praesidentium tam ad rationes politicas et oeconomicas utriusque civitatis quam ad summas res internationales pertinebant. Die Iovis (6.4.) hospes Sinensis iter in Civitates Americae Unitas versus continuavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Duterte fecerit

    Rodrigo Duterte, praesidens Philippinarum, bellum crudelissimum cum mercatoribus narcoticorum gerit. Amplius octo milia hominum vitam amisisse existimantur, postquam ille mense Iunio munus suscepit. Parlamentum Europaeum a Consilio Nationum Unitarum a iuribus humanis postulavit, ut cognosceret, num Duterte in suos saeviens iura humana violaret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Venetiis acciderit

    Vigiles publici Italiani Venetiis tres viros comprehenderunt, qui se pontem Rialto explosuros esse minati erant. Magistratus narraverunt viros captos e Kosovia legaliter in Italiam immigravisse sensimque in fautores ordinis Isis conversos esse. Rialto, qui ex pontibus Venetiarum veterrimus et clarissimus est, cotidie multa centena hominum ad se allicit.
    (Saara Honkanen)

    De tutatoribus pacis

    Kalendis Aprilibus (1.4.) circiter centum sexaginta novi milites Finlandenses paci tuendae in Libano officium suum praestare coeperunt. Propositum est, ut copiis Francogallorum adiuncti ibi per quattuor menses stipendia mererent. In praesenti in Libano omnino trecenti quadraginta tutatores pacis Finlandenses militant.
    (Reijo Pitkäranta)

    De eiulatu infantium

    Infantes in Britannia, Canada Italiaque nati primis duabus septimanis plus plorant quam in aliis terris industrialibus fieri solet. Singulis diebus enim, si plurimum, quinas horas eiulant. Minimum autem, scilicet cotidie nonnisi semihoram, vagiunt neonati Dani, Germani, Iaponienses. Hoc ex investigatione In Britannia divulgata patet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 7.4.2017

  • Die Saturni sive die vicesimo quinto mensis Martii (25.3.) sexaginta anni a Pacto Romano divulgato elapsi erant. Illa conventione factum est, ut Communitas oeconomica Europaea oreretur et aetas mercatus communis initium caperet. Unio Europaea, qualis hodie est, anno millesimo nongentesimo nonagesimo secundo (1992) nata esse existimatur: tum enim tractatus Maastrichtensis approbatus est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novum Edictum Romanum

    Septimana vergente principes viginti septem civitatum Unionis Europaeae Romam convenerunt, ut memoriam Pacti Romani recolerent. Eodem tempore edicto subscripserunt, quo se obligaverunt, ut iter Europaeum una continuarent eundem cursum tenentes. Caerimonia in Capitolio acta est eaque in iisdem aedibus, ubi Pactum Romanum sexaginta annis ante editum erat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Discessus Britanniae

    Theresa May, princeps ministra Britanniae, Londinii litteris subscripsit, quibus Britanniam a societate Unionis Europaeae discessuram esse nuntiatur. Quod documentum Bruxellas delatum est, ubi Donald Tusk, praeses Consilii Europaei id officialiter recepit. Saltem biennii tempore opus esse aestimatur, antequam omnes res ad discedendum pertinentes expeditae erunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Trump cladem accepit

    Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, moderatores factionis republicanorum hortatus est, ne rogatio sua de cura sanitaria renovanda in congressu tractaretur. Id ideo fecit, quod verisimile erat novam legem suffragio repudiatum iri. Quae cum ita sint, pristina lex sanitaria, Obamacare vulgo dicta, etiam posthac valebit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Navalnyi deprehensus

    In diversis partibus Russiae cives magna multitudine in vias et plateas congregati sunt corruptioni publicae reclamitantes. Cum talis conventus popularis Moscuae fieret, Alexei Navalnyi, dux partium regimini oppositarum inter multos alios a custodibus publicis deprehensus est. Constat eum eo tendere, ut comitiis proximo anno futuris praesidens Russiae eligatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Norvegia asylum dedit

    Norvegia multis praefectis militum Turciae asylum dedit. Qui enim, postquam seditio mense Iulio in Turcia facta male successit, in exsilium ierunt. In patriam redire recusant, cum Turcae a Norvegis petiverint, ut illos remitterent. Ministerium Turcicum a rebus exteris decretum asyli graviter ferens legatum Norvegiae ad se vocavit, ut eum alloqueretur.
    (Satu Tuominen)

    Novum nomen aeriportus

    Aeriportus internationalis Materiae, quae vulgo Madeira dicitur, nomen novum accepit. Inde a die Mercurii proxime praeterito Christiano Ronaldo appellatur ex lusore pedifollico celeberrimo in illa insula nato. Iam antea in honorem eius ibidem statua posita, museum institutum, deversorium erectum est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 31.3.2017

  • Vigiles Brasiliani patefecerunt productores carnis per multos annos largitione magistratus et politicos corrupisse, ne exportatio carnis inquinatae ab illis impediretur. Brasilia bubulam et pecus volatile in plus centum quinquaginta terras exportat, etiam in Unionem Europaeam.

    Praesidens Brasiliae Michel Temer affirmavit scandalum tantum ad minimam partem exportationis carnium pertinere. De abusu quidem unum et viginti instituta suspici, sed ex his tantum sex carnes his sexaginta diebus exportavisse. Praeterea ex undecim milibus inspectorum non plures quam triginta tres esse, qui de crimine inquirerentur. Praesidens Temer affirmavit se qualitati carnis Brasilianae confidere.

    Inundationes in Peruvia continuantur

    Inundationes perniciosae, quibus dimidia pars Peruviae laborat, adhuc duas per septimanas duraturae esse existimantur. Causa calamitatis est insolita temperatura superficiei Oceani Pacifici, quae partim sex gradus ascendit. Simile phaenomenon centum fere annis ante visum est. Temperatura aucta largos imbres effecit, quibus multa milia domorum deleta sunt.

    Papa de maritis ad sacerdotium probandis deliberat

    Papa Franciscus dixit se paratum esse de maritis ad sacerdotium probandis deliberare. Una ex causis est, quod in ecclesia catholica sacerdotes deficiunt. Mutationi, de qua summus pontifex deliberat, multi ecclesiastici veri similiter obsistent. Neque tamen illa mutatio, si facta erit, sacerdotibus iam consecratis licentiam uxorem ducendi conferet.

    Erdogan poenam capitis restituturus

    Recep Tayyip Erdogan, praesidens Turciae, poenam capitis restituere vult. Die Sabbati (18.3.) dixit se exspectaturum esse, ut post plebis scitum, die sexto decimo mensis Aprilis (16.4.) futurum, parlamento Turcorum restitutio capitis poenae placeret. Turci enim proximo mense de nova lege fundamentali suffragabuntur, qua potestas praesidentis augetur.
    Erdogan addidit se illi legi sine ulla dubitatione subscripturum esse. Anno bis millesimo quarto (2004) Turcia poena capitis abstitit. Commissio Europaea iterum iterumque Turciam hortata est, ne poenam capitis restitueret. Si id factum esset, consultationes de Turcia in Unionem Europaeam asciscenda finitum iri.

    Dies natalis Minnae Canth, dies aequalitatis

    Minna Canth (1844-1897) fuit scriptrix Finlandensis, quae operibus suis condicionem feminarum et educationem magnopere promovit. Dies eius natalis, undevicesimus mensis Martii (19.3.), dies aequalitatis nominatur et vexillis expositis commemoratur, quem honorem adhuc illa sola ex feminis Finlandensibus accepit.

    In operibus eius excellunt decem fabulae scaenicae. In illis vitam pauperum et praecipue feminarum describere voluit. Stilus eius realisticus omnibus non placuit, sed homines, de quibus narravit, et condiciones, in quibus vivebant, penitus cognoverat. Die scriptricis natali praesidens Sauli Niinistö cum coniuge urbem Kuopio, ubi Minna Canth scholam frequentavit, visitavit et concentui memoriali adfuit.

    Tuomo Pekkanen.

    Nuntii Latini 24.3.2017

  • Idibus Martiis (15.3.) in Hollandia comitia parlamentaria habita sunt. Et domi et foris multi intenti exspectabant, qualem successum factio populistica ’Libertas’ et eius praeses Geert Wilders habituri essent. Suffragiis numeratis apparuit partes ministri principis Mark Rutte victoriam reportavisse, cum e sedibus amplius triginta sibi conciliavissent. Wildersiani autem nonnisi undeviginti locis parlamentaribus potiti cladem acceperunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Park munus deposuit

    Iudicium constitutionale Coreae Meridianae de praesidente civitatis amovenda sententiam dedit. Confirmavit crimen delicti in munere commissi, quod parlamentum ei antea intulerat. Praesidens Park Geun-hye, cum amplae corruptioni interfuisse convicta esset, munus deponere coacta est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Rixa Turco-Hollandica

    Inter Hollandiam et Turciam rixa vehementissima orta est. Accidit enim, ut Mevlet Cavusoglu, minister Turciae a rebus exteris, intra fines Hollandiae ingredi vetaretur. Is enim in animo habebat Roterodami orationem habere, qua Turcis in Hollandia habitantibus novam legem fundamentalem defenderet. Aditu prohibitus tanta ira incensus est, ut Hollandiam domicilium fascistarum appellaret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nova arma Russiae

    Ex praetorio exercitus Civitatum Americae Unitarum nuntiatum est Russiam nova missilia circumvagantia mediae distantiae usu recepisse. Americani dicunt regimen Russiae talibus armis, ut quae membris Confoederationis Atlanticae immineant, pacta internationalia de armis imminuendis violare. Quales actiones contrarias praesidens Donald Trump praeparet, nondum pro certo constat.
    (Saara Honkanen)

    Lutetia purior fiet

    Anne Hidalgo, praefecta Lutetiae Parisiorum, consilium decies partitum proposuit, quo urbs mundior et purior redderetur. Sesquialtera milio euronum in novis muscipulis comparandis collocabitur, ut ratti deleantur. Huc accedit, quod ad eiectamenta colligenda in viis et plateis plura excipula purgatoria ponentur et ad usum fumatorum in locis publicis maior cinerariorum copia suppeditetur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De historia Finlandiae

    Fides Christiana in Finlandiam iam saeculo nono advenisse videtur sive ducentis fere annis prius quam antea aestimatum est. Id inde conici potest, quod mortui iam tunc ad orientem versus fere sepeliebantur, cum pagani in sepulturis signa Solis et Lunae observarent. Novus ritus ex investigatione aero-archaeologica apparet, quam Marianna Ridderstad ex Universitate Helsinkiensi nuper divulgavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Merkel doctrix h.c.

    Ordo philosophorum Universitatis Helsinkiensis mense Maio promotionem sollemnem celebrabit. Inter doctores philosophiae honoris causa erit Angela Merkel, cancellaria confoederalis Germaniae. Neque tamen ad caerimoniam venire poterit, sed dignitatem cum diplomate et aliis insignibus absens recipiet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 17.3.2017

  • Ludi mundani scridationis, in urbe Lahti per duodecim dies (22.2.-5.3.) celebrati, fiduciam Finnorum in scridatoribus suis restituit. Nostri quinque nomismata ceperunt, scilicet unum aureum, unum argenteum, tria aënea. Cursus quinquaginta chiliometrorum, quod certamen principale scridationis habetur, die Dominico ludos clausit. Primus quidem in metam venit Alex Harvey Canadensis et secundus Sergei Ustjugov Russus, sed Matti Heikkinen, aëneo nomismate praemiatus, omnes Suecos et Norvegos, qui acerrimi aemuli sunt Finnorum, superavit. Etiam feminae Finlandenses, inter quas Kerttu Niskanen, Krista Pärmäkoski, Aino-Kaisa Saarinen excellebant, magna cum laude rem gesserunt.

    Timo Soini praesidatu absistet

    Timo Soini, qui viginti annos factioni Finnorum fundamentalium praefuit, nuntiavit se nolle denuo praesidatum petere. Novus praeses factionis in conventu mense Iunio (10-11.6.) futuro creabitur. In comitiis parlamentaribus anno bis millesimo undecimo (2011) factio Finnorum fundamentalium magnam victoriam reportavit et quattuor annis post (2015) Soini minister rerum exterarum factus est.

    Sinenses inquinationem coërcebunt

    Sinenses hac hieme pessima inquinatione aëris laboraverunt. Li Keqiang, primus minister Sinarum, in sessione parlamenti inaugurali de inquinatione in patria gravescente locutus est. Pollicitus est Sinenses investiones in pura energia aucturos et eos qui inquinarent, punituros esse. “Caelum denuo caeruleum faciemus”, affirmavit.

    Trump Obamam accusat

    Donald Trump, praesidens Americanorum, praedecessorem suum Barack Obama multis nuntiis per servitium Twitter missis accusavit, quod ille telephonemata sua inter ambitionem praesidentialem clam auscultavisset. Id factum esse in aedificio Trump Tower, quod possidet. At nemo asseverationem praesidentis affirmavit neque ipse dixit, unde de tali auscultatione comperisset.
    Ben Rhodes, adiutor pristini praesidentis, illas accusationes indignabatur et per Twitter respondit: Fieri non posse, ut praesidens Americanorum, quivis esset, auscultationem clandestinam mandaret. Quam restrictionem ideo factam esse, ut cives ab hominibus praesidenti Trump similibus tueretur.

    Hospites ex caupona effugerunt

    In vico Bembibre Hispaniae factum est, ut circiter centum viginti hospites, qui ad baptismum celebrandum in cauponam convenerant, nummis pro cena non solutis inopinanter exirent et autoraedis celerrime effugerent. Prima et secunda fercula multis cum vinis iam sumpserant sed ministratoribus bellaria apparantibus repente disparuerunt. Cauponarius damnum duorum milium euronum cepit, etsi hospites, qui cenam falso nomine reservaverant, in antecessum nongentos eurones solverant. Erant, ut cauponarius autumat, ex Europa orientali oriundi. El País, acta diurna Hispanica, narrat in cauponis et thermopoliis Hispaniae fraudes et rapinas quinta quaque minuta fieri.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 10.3.2017

  • Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, sumptus defensionis nationales amplius quinquaginta miliardis dollariorum aucturus est. Ait id ad securitatem Americanorum praestandam factum iri. Is, dum consilium suum historicum describit, se etiam de variis operibus publicis curaturum esse promisit, cum plus pecuniae vel in viis et pontibus aedificandis consumeretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Syri non puniuntur

    Consilium securitatis Nationum Unitarum de sanctionibus Syriae imponendis suffragatum est. Lex accepta non est, quod duae civitates sociae, scilicet Russia et Sinae, quae ius vetandi habebant, eam repudiaverunt. Rogatio a Britannis et Francogallis facta eo spectabat, ut Syri usus armorum chemicorum poenas darent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Exercitium militare

    Die Lunae (27.2.) classis Iraniae in Freto Hormusio, quod Sinum Persicum a Sinu Omaniensi dirimit, exercitium militare biduanum suscepit. Agitur de prima exercitatione post praesidentem Americanorum mutatum. Cohors revolutionaria, quacum Americani conflictus in illa regione habuerunt, illi exercitio non interfuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    De vi superbacterii

    Bacterium potentissimum, superbacterium vulgo dictum, quod in pecore et cibo invenitur, valetudinem hominum animaliumque periculo committit. Ex relatione Unionis Europaeae apparet viginti quinque milia hominum in regione Unionis illo quotannis mori. Usus antibioticorum nimius efficit, ut bacteria huius generis cooriantur. Quae cum etiam valentiora fiunt, morbos curare difficilius est.
    (Satu Tuominen)

    Finni Unionis fautores

    Tres partes populi Finlandiae tam Unioni Monetali Europaeae (EMU) quam pecuniae communi, qui euro dicitur, favere videntur. Censent enim Unionem sibi occasionem opportunam praebere, ut in Europa libere peregrinentur ibique studia exerceant et opus faciant. Solliciti tamen sunt de rebus ad immigrationem pertinentibus nec non de condicione oeconomiae publicae.
    (Reijo Pitkäranta)

    Apri in Finlandia crebri

    Numerus aprorum annis proxime praeteritis in Finlandia multiplex factus est. In praesenti in silvis nostris eorum duo aut etiam tria milia habitant, ut magistratus feris bestiis curandis arbitrantur. Neque incrementum horum animalium prohiberi potuit, quamquam venatio eorum facilior reddita est et etiam alia consilia ad multitudinem eorum deminuendam inita sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Iivo Niskanen victor

    In urbe Lahti ludi mundani scridationis ad finem vergunt. Die Mercurii (1.3.) de principatu cursus quindecim chiliometrorum certatum est. Victoriam cum magno suo et suorum gaudio reportavit Iivo Niskanen, scridator Finlandensis viginti quinque annos natus, cum adversarios Norvegos Martin Sundby et Niklas Dyrhaug manifeste superavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 3.3.2017

  • Septimana vergente Monaci, in urbe Germaniae, conventus securitatis internationalis institutus est, cui magna multitudo principum civitatum interfuit. Ante omnia responsum ad quaestionem exspectabatur, quid Donald Trump, praesidens Americanorum, de defensione Europae et de rationibus inter nationes praepotentes intercedentibus cogitaret. Interrogabatur enim, possetne fieri, ut Europaei cum Americanis etiam posthac vinculis fidei et societatis coniungantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Mike Pence dixerit

    Orationem a parte Americanorum in conventu Monacensi habuit Mike Pence, vicepraesidens Civitatum Americae Unitarum. Is nomine praesidentis Trump verba faciens ait dubium non esse, quin Americani cum Confoederatione Atlantica firmiter starent et postero quoque tempore staturi essent. Necesse tamen esse, ut civitates sociae plus pecuniae ad communes sumptus necessarios conferrent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Proelium de Mausilio

    Exercitus Iraquiae una cum copiis confoederatorum urbem Mausilium (vulgo Mosul) ex potestate ordinis Isis liberare parat. Hoc proelium longum et crudelissimum fore videtur. Restant enim in urbe adhuc circiter duo milia bellatorum illius ordinis, qui sedes et stationes suas contra vim maiorem tenacissime defensuri esse existimantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pacipoli reclamitatur

    Pacipoli, in capite Boliviae, cultores fruticis cocae (Erythroxylum coca) cum custodibus publicis violenter conflixerunt. Die Martis centum quinquaginta fere homines administris reclamitantes deprehensi sunt, quippe qui in vigiles dynamiten, materiam pyrotechnicam, lapidesque iactavissent. Ira incensi sunt, quod regimen praesidentis Evo Morales cultum cocae circumscribere vult.
    (Reijo Pitkäranta)

    Saepes turris Eiffelianae

    Turris Eiffeliana Parisiensis inde ab aestate praeterita humili saepimento metallico cingitur. Autumno autem proxime futuro in loco eius saepes vitrea et glandibus impervia aedificabitur. Omnibus, qui illam turrim obituri sunt, inspectio securitatis subeunda est. Quae rationes ad facinora terroristica avertenda spectant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Gemina civitas Finnica

    In Finlandia gemina civitas militum et magistratuum, qui munera magna obeunt, multam disceptationem movet. Jarmo Lindberg, imperator exercitus, de hac re interrogatus, aestimare noluit periculum, quod securitati nationali a gemina civitate impenderet. Dixit tamen se timere, ne res publicae alienae opinionibus Finnorum negotia patriae secreta tractantium moderari possent.
    (Saara Honkanen)

    Ludi scridandi in Lahti

    In praesenti in urbe Lahti, quae in Finlandia est, de principatu mundano scridandi certatur. His ludis, qui ex uno et viginti generibus certaminum constant, paene septingenti athletae ex sexaginta fere civitatibus oriundi intersunt. Certamina die quinto mensis Martii (5.3.) finem capient.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 24.2.2017

  • Pridie Idus Februarias (12.2.) multo mane accidit, ut Corea Septentrionalis experimentum missilium mediocris distantiae faceret. De re narravit Sedes Coreana nuntiis divulgandis, quae illum conatum prospere successisse descripsit. Ipse dux civitatis Kim Jong-un experimentum in mare Iaponicum directum suis oculis secutus esse dicitur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Kim Jong-nam interfectus

    Kim Jong-nam, frater dictatoris Coreae Septentrionalis eodem patre natus, in aeriportu Cualae Lumpuriae inter sicarios occisus est. Quomodo vitam amiserit, non ita perspicuum est, sed sunt, qui dicant eum a duabus feminis petitum acubus venenatis aut liquore erodenti interfectum esse. Is, cum tyrannidem fratris Kim Jong-un reprehendisset, vitae suae metuens patria profugerat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Steinmeier novus praesidens

    Novus praesidens foederalis Germaniae electus est Frank-Walter Steinmeier, pristinus minister a rebus exteris et fautor factionis democratarum socialium. Ille vir unum et sexaginta annos natus suffragio in conventu foederali facto sibi tres partes sententiarum conciliavit. Joachim Gauck, praesidens hodiernus, propter aetatem provectam recusaverat, quominus munus denuo peteret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Tubus petrolearius Dacotae

    In Dacota Septentrionali Civitatum Americae Unitarum discordia de tubo petroleario faciendo orta est. Opera eius intermissa sunt, cum populus indigenarum nomine Standung Rock Sioux diceret tubum perniciosum et suis aquis et locis sacris fore. Iam multi anni sunt, cum aborigines tubo ducendo reclamitant. Constat praesidentem Donals Trump opera aedificandi maturavisse.
    (Satu Tuominen)

    Malmoea urbs famosa facta

    Malmoea, urbs in Suetia meridiana sita, propter numerum homicidiorum valde auctum famosa esse coepit. Anno proximo singulis fere mensibus in viis eius caedes facta est, et hoc anno ineunte ibidem iam tres iuvenes occisi sunt. Dubium non esse videtur, quin illa scelera criminalitati ordinatae tribuenda sint.
    (Reijo Pitkäranta)
    De diebus festis Venetianis
    Sollemnia antequadragesimalia, quae vulgo carnevalia dicuntur, die undecimo mensis Februarii (11.2.) Venetiis initium ceperunt. Primus eventus maioris momenti erat Festum Venetianum sic dictum: tum videres inter alia, ut cymbae variis coloribus ornatae Canalem Magnum pernavigarent. Feriae huius generis Venetiis iam saeculo duodecimo celebrari coeptae sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De munere pastoris ovium

    Mirum quam multi cives Finlandiae pastores ovium fieri volunt. Nam paene quinque milia hominum, cum audissent talem locum operandi in viridariis nationalibus vacare, se petitioni dederunt. Greges ovium custodire eo spectat, ut haec pecora bene valeant et, dum per herbas pascuntur, naturam puram putam teneant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 17.2.2017

  • In communi Inari, quod maxime septentrionale est Finniae, Sami sive Lappones die Lunae (6.2.) festum nationale celebrabant. Hoc anno causa fuit specialis, nam ante centum annos (6.2.1917) in urbe Norvegiae Nidrosia sive Trondheim primus conventus erat, ex quo cooperatio Samorum in Norvegia, Suetia, Finnia Russiaque habitantium iniit. Festum cooperationis Samorum saecularis Nidrosiae praesente Haraldo VI, rege Norvegiae, celebrabatur. In Finnia Sami circiter decem milia numerantur, ex quibus plus sexaginta centesimae extra Lapponiam, maxime in regione Helsinkiensi habitant. Omnino in terris septentrionalibus sunt paene centum milia Samorum, plurimi in Norvegia.

    Elisabeth II annum sapphirinum celebravit

    Regina Elisabeth II diutius quam quisquam ante in Britannia regnavit. Cum rex Georgius VI die sexto mensis Februarii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo (6.2.1952) mortuus esset, Elisabeth in regnum ascendit neque in toto terrarum orbe hodie alius monarcha tamdiu quam illa potestatem regiam tenet. Regina, quae mense Aprili (21.4.) nonaginta annos complevit, diem festum in palatio Sandringham tranquillo egit, sed anniversarium eius in variis Britanniae partibus celebrabatur. Annus festus sexagesimus quintus appellatur annus sapphirinus ideoque domus regia efficiem reginae pingendam curavit, in qua illa ornamenta habet sapphirina.

    Navis Romana amphoris onerata prope Maioricam reperta

    Apud insulam Cabreram, quae a Maiorica (vulgo Mallorca) minus viginti chiliometra distat, in profunditate septuaginta metrorum navis Romana amphoris onerata reperta est. Res est singularis, quia amphorae, quae prope duo milia numerantur, sunt integrae et intactae. Continere putantur garum, condimentum de piscibus factum, quod Romani amabant. Pleraeque amphorae sunt longitudine unius metri et veri similiter ex Africa septentrionali portabantur. Minores amphorae forsitan ex Lusitania meridionali veniebant. Navis, quae in fundo maris sub amphoris iacet, est viginti fere metra longa. Inter Africam septentrionalem et Hispaniam, forsitan etiam Galliam, commeavit et apud insulas Baleares tempestate orta naufragavit.

    Balaena moribunda in litus Norvegiae navit

    Apud urbem Bergen Norvegiae nuper factum est, ut balaena (zool. Ziphius cavirostradis) ad litus nataret, quamvis siphonarii saepius illam in altum mare ducere frustra conarentur. Male se habebat, iamiam moribunda. Cum in institutum investigationis portata esset, investigatores ventrem eius aperuerunt. Ibi triginta fere sacculos plasticos aliamque materiam plasticam invenerunt, qua intestina obstructa erant. Balaena erat solito levior et in intestinis eius nullus cibus inerat. Causa mortis videntur esse reliquiae plasticae a hominibus in mare iactae, quas balaena pro cibo habens devoraverat.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 10.2.2017

  • Donald Trump, novus praesidens Americanorum, edixit, ut cives septem terrarum musulmanarum aditu in Civitates Americae Unitas prohiberentur. Sauli Niinistö, collega eius Finlandensis, illud decretum vehementer reprehendit dicens nefas esse homines propter genus aut nationem nota ignominiae imprimere. Id et iuri gentium et moribus occidentalibus maxime repugnare.
    (Reijo Pitkäranta)

    Designatio iudicis

    Praesidens Donald Trump participem iudicii supremi Civitatum Americae Unitarum iudicem Neil Gorsuch designavit. Qui vir undequinquaginta annos natus et plane conservativus habitus antea in iudicio appellatorio munus obibat. Praesidens candidatum suum hominem mentis sanae et iuris consultissimum descripsit, qui dignus esset, ut tam a democratis quam a republicanis approbaretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Ictus in terroristas

    Die Mercurii (1.2.) mane custodes publici Germaniae Francofurti, Darmstadii, Visbadae alibique magnum impetum antiterroristicum fecerunt. Qua actione, cui amplius mille vigiles interfuerunt, rete terroristicum longe lateque diffusum deletum est. Ita magistratibus contigit, ut aggressio nationi funestissima, quam grex ille islamitarum parabat, feliciter praeveniretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Hiems maribus mitis

    Hiems in orbe Arctoi hoc anno tam mitis fuit, ut non multum abesset, quin Mare Balticum glacie omnino careret. Navigatio tamen hiemalis difficultatibus non carebat, nam mensis Ianuarius ventosissimus erat. In Mari Bothnico auxilio navium glacifragarum nonnumquam opus erat, cum glacies flatibus Favonii propulsae ex litoribus Suetiae in oram Finlandiae constiparentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Partus in Finlandia

    Anno proxime praeterito in Finlandia numerus civium mortuorum aliquatenus maior erat quam neonatorum, quod numquam ante in pace accidit. Iam septimus annus est, cum partus apud nos decrescunt. Neque tamen numerus incolarum propter eam rem deminutus est, immo vero quindecim fere milibus auctus. Id immigrationi tribuendum est.
    (Reijo Pitkäranta)

    De cibis salubribus

    Diaeta mediterranea ad salutem provehendam multum conferre dicitur. Quae quamvis ita sint, etiam iis cibis, quos incolae terrarum septentrionalium libenter edunt, magna vis medicatrix inesse videtur. Ut ex investigatione in Dania divulgata videre licet, in talibus alimentis salubribus numerantur piscis, puls avenacea, panis secalicius, bulbi herbarum, brassica, malum.
    (Reijo Pitkäranta)

    Qualis sit memoria felis

    Feles in probationibus memoriae aeque ac canes se expediunt, quod ex investigatione in universitate Kiotensi in Iaponia facta patet. Apparuit feles casus iucundos memoriae infigere posse et recordatione eorum in condicionibus novis recte agere valere. Investigatores nunc credunt felem, canem, hominem facultatem similem habere eventa memoria tenendi.
    (Saara Honkanen)

    Nuntii Latini 3.2.2017

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä