Nuntii Latini

Bhumipol, rex Thailandiae, decessit

  • 4 min
  • toistaiseksi

Bhumipol Adulyadej, rex Thailandiae, in nosocomio Bancokiensi duodenonaginta annos natus diem obiit supremum. Re nuntiata primus minister luctum unius anni magistratibus imposuit. Cives hortatus est, ut exsultationibus et festis per unum mensem abstinerent eisque suasit, ut nomine patriae alter alterum diligerent.

Bhumipol diutius regnavit quam quisquam ex monarchis orbis terrarum hodiernis. Regnum eius septuaginta annorum mense Iulio (9.6.2016) in Thailandia celebrabatur. Succedit regi Bhumipol princeps hereditarius Vajralongkorn, filius eius unicus trium et sexaginta annorum, qui quidem tanta apud populum gratia non valet quam pater.

Campanae victimis Aleppi pulsantur

Ecclesia Helsinkiensis nuperrime (12.10.) consilium cepit, ut cotidie campanae victimis urbis Aleppo pulsarentur. Mox plus ducentae triginta ecclesiae Finnicae participes huius consilii ("Bells for Aleppo") factae sunt. Postea adiunctae sunt ecclesiae aliarum terrarum, ut Britanniae, Suetiae, Romaniae, Franciae, Germaniae, Estoniae, etiam Australiae et Americae Septentrionalis. Campanae cotidie post meridiem usque ad diem vicesimum quartum mensis currentis (24.10.) pulsabuntur. Tum non tantum dies erit Nationum Unitarum sed celebrabitur etiam dies pacis, iurum humanorum, responsalitatis internationalis. Apud Finnos campanae, quae dicuntur funerales, pulsari solent, cum homo vita defunctus in sepulcrum a proximis portatur.

Nobelista litterarum novi generis

Praemium Nobelianum litterarum ab Academia Suetiae musico populari Bob Dylan communi consilio concessum est. Sara Danius, ab epistulis Academiae, rettulit illum esse magnum poetam, qui in eadem traditione Anglica ire pergeret atque Milton et Blake. Amatores musicae popularis exsultabant, quod lyrica rock tandem pars litterarum humaniorum haberetur.

Dario Fo obiit

Dario Fo, scriptor, histrio, moderator scenarum Italicus, nobelista litterarum anni millesimi nongentesimi septimi (1997), nonaginta annos natus Mediolani decessit eodem die (13.10.), quo Bob Dylan honore Nobeliano ornatus est. Notissimum ex operibus eius est Mysterio Buffo, series soliloquiorum, quae fundamento comoediarum mediaevalium nituntur.

Johaug in excitatione drogaria deprehensa

Therese Johaug, scridatrix Norvega clarissima, quae his annis in omnibus fere certaminibus scridationis ceteras superavit, in excitatione drogaria deprehensa est. Foederatio Scridatoria Norvegiae (Norges Skiforbund) rettulit causam esse unguentum labiorum nomine Trofodermin, in quo clostebolum, steroides anabolicus athletis vetitus inesset.

Alius scridator Norvegus, nuper in drogis deprehensus, est Martin Johnrud Sundby, qui sabutamolum, medicamen asthmaticis praeparatum sed athletis vetitum sumpserat. Illud medicamen, quod respirationem iuvat, maior pars scridatorum Norvegiae, etiam qui asthmate non laborant, adhibere dicuntur. Sunt qui censeant Norvegiam in excitatione drogaria cum DDR iam comparandam esse.

Tuomo Pekkanen.

(Nuntii Latini 21.10.2016)

Lähetykset

  • pe 21.10.2016 18.14 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Anno vergente praesidatus Unionis Europaeae ad regimen Melitae transiit. Argumenta, quae tempore semestri proxime futuro potissimum tractabuntur, ad quaestiones immigrandi nec non ad mercatum Unionis internum pertinent. Id quoque summa vi agetur, ut fides civium in Unionem Europaeam restituatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Oratio Theresae May

    Theresa May, princeps ministra Britanniae, negavit patriam suam, cum ex Unione Europaea exisset, in mercatu eiusdem interno mansuram esse. Ait Britanniam eo tendere, ut pactionem de libera mercatura quam maxime posset amplam cum Unione iniret. Immigrationem autem talem esse debere, ut summo bono publico Britanniae prodesset.
    (Reijo Pitkäranta)

    De valoribus Europaeis

    Sergei Lavrov, minister Russiae a rebus exteris, colloquio diurnariis peregrinis dato valores occidentalium hodiernos valde reprehendit. ”Eae res”, inquit, ”quas Europaei in praesenti plurimi ducunt et quae ubique laudantur, non eaedem sunt, quas maiores et patres eorum sequebantur. Sunt enim mores novi et mutati, tales, quos postchristianos appellaveris”.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Obama fecerit

    Chelsea Manning, qui ante sexum mutatum Bradley Manning appellabatur, iam mense Maio e carcere liberabitur. Constat illum hominem, cum ingentem documentorum clandestinorum copiam paginis interretialibus Wikileaks prodidisset, vinculis triginta quinque annorum damnatum esse. Praesidens Barack Obama tamen paulo ante, quam munus deposuit, ei veniam facti concessit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Imbres in California

    Incolae Californiae his diebus imbribus et nivibus, quae ibi urceatim ceciderunt, valde gavisi sunt. Id ideo fecerunt, quod civitas eorum iam diu siccitate pessime laborat. Sunt enim ibi regiones, ubi quinque aut etiam decem annis pluviae omnino fere defuerunt. Itaque mirum non est tempestates nuperrime coortas civibus acceptissimas fuisse.
    (Reijo Pitkäranta)

    De pontibus viarum

    Aliquot pontes in viis publicis Finlandiae erecti solito infirmiores se praebuerunt, ut ex inspectionibus fortuitis his sex annis factis apparet. Utrum hoc malum calcestro parum valido tribuendum sit an neglegentiae eorum, qui operibus muniendis praefuerunt, nondum constat. Illi pontes, quamvis ex aliqua parte vitiosi, tamen viatoribus tuti esse dicuntur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Lupi iam ante portas

    Lupi in Finlandia etiam propius urbem Helsinki in conspectum veniunt. Namque inscipiunt, num spatium gregis novi generandi inveniatur, ut ex Societate naturae tuendae Finlandiae dicitur. Semper quidem pro certo non haberi potest, utrum de vestigiis lupi an canis agatur. Lupi soli errantes plerumque catuli sunt, qui nidum suum reliquerunt.
    (Satu Tuominen)

    Nuntii Latini 20.1.2017

  • Anno bis millesimo sexto decimo (2016) plus quinque milia profugorum in Mari Mediterraneo interierunt. Quod plus est quam umquam ante. Causa numeri victimarum crescentis habentur pessimae condiciones barcarum et nova consilia portitorum clandestinorum, qui laborem salvatorum difficiliorem faciunt, cum multas barcas simul in mare mittunt.

    Antonio Guterres secretarius generalis NU

    Antonio Guterres, olim primus minister Portugalliae, a Kalendis Ianuariis munere secretarii generalis Nationum Unitarum fungitur. Secretariatus est quinquennis neque idem secretarius diutius quam duo quinquennia in munere manere potest. Oratione, quam conventui generali Nationum Unitarum habuit, Guterres promisit se illum ordinem mundanum renovaturum esse.

    Russiam comitiis Americanorum intervenisse

    Servitia explorationis Americana relationem publicaverunt, ex qua Russia comitiis praesidentialibus Americanorum intervenire studebat, ut Donald Trump praesidens designaretur. Ad hoc efficiendum operationes interretiarias et varia instrumenta informationis statalia a Russis mandatu praesidentis Putin adhibita esse. Russia infitiatur id factum esse. Donald Trump de hac re interrogatus nuntiavit Russiam, Sinas aliasque quasdam terras vel greges hominum id quidem egisse, ut retia informationis Americanorum invaderent, sed ad exitum comitiorum nullam vim habuisse, quia suffragium electronicum intactum mansisset. Itaque dici non potest Donaldum Trump auxilio Russiae vicisse.

    Obama abiturus, Trump venturus

    Praesidens Barack Obama die Martis (10.1.) Chicagiae orationem valedictoriam habuit. Laudavit democratiam et eos, qui pro iuribus civilibus pugnaverunt. Res gestas praesidentatus sui recensuit et affirmavit patriam esse meliorem quam antea fuisset. Donald Trump die vicesimo mensis currentis (20.1.) munus praesidentis suscipiet. Barack et Michelle Obama sibi domum in urbe Washington paraverunt, ubi imprimis propter scholas et studia filiarum habitabunt. Habent autem Chicagiae fundationem, quae ibi Bibliothecam praesidentialem (Barack Obama Presidential Center) una cum Universitate Chicagiensi aedificat. Illud centrum anno bis millesimo vicesimo aut vicesimo primo (2020/21) perfectum iri putatur.

    Europa frigore, Thailandia pluviis laborat

    Tempestates nivosae et acria frigora homines in variis Europae partibus temptaverunt. His diebus plus triginta homines frigore acuto perierunt. In Polonia fuit frigus quattuordecim graduum Celsianorum, in vico Helvetico Le Brevine triginta, itemque Moscuae. Nives partes medias Italiae operuerunt et in Turcia quoque commeatum publicum obstruxerunt. In Thailandia autem pluviae insolitae et continuae effecerunt diluvia, quibus multa milia vicorum afflictantur. Plus minus septingenta milia hominum in regione diluviosa habitare aestimantur. Superficies aquae passim ad tecta domorum surrexit. Tempestates et pluviae proximis diebus in Birmaniam transire exspectantur.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 13.1.2017

  • Anno bis millesimo septimo decimo (2017) Finnia independentiam saecularem celebrat. Festivitates, quae circiter duobus milibus inceptis constant, per totum annum tam in patria quam peregre instituentur. Finnia, olim pars regni Suecorum, anno millesimo octingentesimo nono (1809) factus est autonomus Magnus Ducatus imperii Russiae. Mense Decembri anno millesimo nongentesimo septimo decimo (1917), rebus in Russia inter bellum mundanum eversis et imperatore ex potestate expulso, Finnia se civitatem independentem declaravit, quod a parlamento Finnorum postridie Nonas Decembres (6.12.1917) probatum est. Annis sequentibus pleraeque nationes Finniam independentem agnoverunt.

    Aeroplanum in Pontum Euxinum praecipitavit

    Aeroplanum Russicum die Nativitatis (25.12.) multo mane in Pontum Euxinum praecipitavit. Portavit nonaginta duos homines, qui omnes in calamitate perierunt. Aeroplanum a Moscua profectum in aerodromum Adler-Sotši descenderat, unde iter in Syriam pergeret. Sed paulo post, quam inde avolavit, causa adhuc incognita ex radar disparuit. Ex viatoribus plus sexaginta quinque erant membra celeberrimi chori exercitus Russici, qui in stationem aeroplanorum Russiae prope Latakiam, oppidum Syriae, sitam iter intendebant, ut ibi in festivitatibus novi anni cantarent. Praesidens Vladimir Putin iussit, ut die Sancti Stephani (26.12.) luctus publicus in tota Russia esset.

    Auctor stragis Berolinensis deprehensus et occisus

    Iuvenis Tunisinus, qui Berolini nuper autocineto onerario in multitudinem hominum irruens magnam stragem fecerat, post fugam quadriduam die Veneris (23.12.) Mediolani a custodibus publicis deprehensus et occisus est. Erat nomine Anis Amri, natione Tunisinus, qui per Franciam in Italiam tramine iter fecerat. Cum duo custodes iuvenem retinuissent et petivissent, ut chartam identitatis ostenderet, ille pistolio ex pera extracto custodem in humerum vulneravit. Tum alter ex custodibus illum pistolio occidit. Amri iam antequam in Germaniam profectus est, in Italia tres annos et dimidium in carcere fuerat.

    Gepardus prope emoriturus

    Ex novissima investigatione internationali gepardus (zool. Acinonyx iubatus), velocissimum in mundo animal terrestre, est iam prope emoriturus. In natura adhuc tantum septem milia centum (7100) gepardi restant. Maior pars populationis per sex terras Africae meridionalis dispersa vivit, in Irania minus quinquaginta restare aestimantur. Magnum gepardis periculum est venatio clandestina et commercium pullorum. Pullus gepardus vivus in mercatu clandestino etiam decem milibus dollarorum constare potest. Inter hos decem annos ex Africa mille ducenti gepardi pulli clam exportati esse aestimantur, ex quibus maior pars in itinere perierunt.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 30.12.2016

  • Die Lunae (19.12.) vesperi in media urbe Berolino ictus terroristicus gravissimus factus est. In regione enim Charlottenburg accidit, ut autocinetum onerarium in multitudinem in forum natalicium congregatam tanta vi irrueret, ut duodecim homines vitam amitterent et quinquaginta fere vulnerarentur. Neque abest suspicio, quin iuvenis quidam Tunesiensis viginti trium annorum illud facinus perpetraverit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Merkel nationi locuta

    Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, se una cum propinquis et amicis eorum, qui strage Berolinensi mortui erant, dolere dixit. Se nolle Germanos metu malitiae deprimi. ”Etiam hac hora difficillima”, inquit, ”nobis vis invenienda est talem vitam vivendi, qualem eam esse volumus, scilicet liberam et apertam”.
    (Reijo Pitkäranta)

    De regimine Poloniae

    Commissio Unionis Europaeae de statu democratiae et rerum forensium in Polonia sollicita est. Quam ob rem ad regimen eius litteras misit, ad quas ei duobus mensibus respondendum est. Factio Poloniae administratrix leges perferendas curavit, quae operae iudicii constitutionalis obesse existimantur. Insuper opinio est aditum diurnariorum in parlamentum difficiliorem factum esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Obama de se dixerit

    Barack Obama, praesidens Americanorum munus mox depositurus, conventum ultimum diurnariis edocendis habuit. Inter eum summam rerum a se his octo annis gestarum proposuit. Ait se eo, quod praesidens effecisset, contentum esse: oeconomiam nationalem in incremento esse et inopiam quaestus omni tempore decrescere. Id unum se graviter ferre, quod Amerícani admodum nihil pro Syria facere potuissent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Res Sudaniae Meridionalis

    Consilium securitatis Nationum Unitarum decrevit, ut actio paci in Sudania Meridionali tuendae uno anno continuaretur. Quae civitas e potestate Sudaniae liberata anno bis millesimo undecimo (2011) sui iuris facta est, donec biennio post in bellum civile ruit. In causa erant discordiae inter praesidentem et vicepraesidentem ortae.
    (Reijo Pitkäranta)

    Putin auctoritate valet

    Vladimir Putin, praesidens Russiae, vir maximae auctoritatis mundi est, ut ex indice annuo commentariorum Forbes apparet. Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum designatus locum secundum obtinet, tertium autem Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae.
    (Satu Tuominen)

    De aurifodinis Finlandiae

    Pretium auri iam per quinque annos in mercatu iacet. Quo factum est, ut etiam auri fodinae, quae in Finlandia sunt, minus quaestuosae esse inciperent. Iam duo auri metalla portas omnino claudere coacta sunt. Melius res se in paroechia Kittilä habent, ubi auraria in Europa omnium maxima sita est.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 23.12.2016)

  • Donald Trump, praesidens designatus Americanorum, nuper (8.12.) praesidentem rei publicae Finniae Sauli Niinistö telephonice appellavit. Argumenta colloquii erant relationes Finniae et USA, Russia atque Consilium Arcticum, cuius praesidatus ab Americanis primo vere Finnis transferetur. Denique Trump Finnos laudavit dicens eos esse populum magnificum (“great people”).

    Sipilä et Medvedev Uloae convenerunt

    Primus minister Russiae Dmitri Medvedev et Juha Sipilä, primus minister Finniae, in urbe Uloa (vulgo Oulu) die Veneris (9.12.) convenerunt. Colloquebantur de commercio aliisque rebus oeconomicis atque de mutuis relationibus. Tractabatur inter alia gasiductus Nord Stream 2, quem Russi ex Russia in Germaniam ducere volunt. Sermo erat etiam de capulo telecommunicativo, quod sub Oceano Glaciali per iter septentrionale-orientale telecommunicationem Europae et Asiae coniungeret. In colloquio utrique primo ministro placuit, ut Finnia domum Petropoli sitam emeret, in qua Institutum Finniae Petropolitanum et schola Finnica sedem habent.

    Dies iurum humanorum

    Dies internationalis iurum humanorum decimo mensis Decembris die (10.12.) quotannis celebratur sive eo die, quo conventus generalis Nationum Unitarum universalem de iuribus humanis declarationem anno millesimo nongentesimo duodequinquagesimo (1948) probavit. Ex hac declaratione quivis iura profugi, immigratoris, invalidi aut hominis cuiuslibet minoritatis defendere potest.

    Productio petrolei restringitur

    Mense Novembri Opec sive Ordo terrarum petroleum exportantium consensit, ut productionem petrolei duodecies centenis milibus (1,2 milionibus) barilium singulis diebus restringeret. Propositum erat copiam petrolei in mercatu deminuere et pretium eius augere. Itemque undecim terrae, quae in Opec non sunt, de productione diurna quingentis quinquaginta milibus (550.000) barilium restringenda nuperrime (10.12.) constituerunt. Pactum ab initio novi anni (2017) minime sex menses valebit. Quo factum est, ut pretium petrolei in mercatu mundano statim circiter quindecim centesimis auctum est. Hac septimana pretium petrolei Maris Germanici pro barili est plus quinquaginta sex dollara, cum mense Ianuario duodetriginta fuerit.

    Saara Aalto in certamine X Factor secunda

    Saara Aalto, cantatrix Finlandiensis, in certamine X factor televisionis Britannicae secundum locum obtinuit. Alter in certamen finale admissus fuit Matt Terry Britannus, qui suffragio Britannorum palmam reportavit, cum in ultimo suffragio duodequinquaginta centesimas (48,5%) sententiarum accepit, Saara Aalto quadraginta (40,4%). In televisione Finnica plus quam tredecies centena hominum milia (1,3 miliones) certamen finale spectavisse aestimantur, qui quidem ius suffragii non habebant. In Britannia spectatores quinque miliones et dimidium fuisse dicuntur. Certamine finito Saara Aalto competitori Matt Terry gratulabatur et se exitu contentam esse affirmavit.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 16.12.2016

  • His diebus animi Finlandensium commoti sunt homicidio triplici in urbe Imatra nocte diei Dominici (4.12.) facto. Tum enim accidit, ut tres feminae ex taberna exeuntes sclopeto crudelissime occiderentur. Una e mortuis erat praeses delegatorum eiusdem urbis. Perpetrator caedium, iuvenis quidam viginti tres annos natus, statim deprehensus est. Cur autem illam stragem fecerit, nondum constat.
    (Reijo Pitkäranta)

    De sorte urbis Aleppo

    Pars antiqua urbis Aleppo in potestatem exercitus Syriae redacta est. Copiae regiminis, postquam impetus in eas regiones facere coeperunt, omnes vicos, quos bellatores seditiosi obtinebant, sibi expugnaverunt. Pars vetus urbis Aleppo, quae bello civili Syriaco gravissima damna accepit, in patrimoniis totius orbis numeratur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Putin dixerit

    Vladimir Putin, praesidens Russiae, orationem annuam de condicione patriae habuit, in qua vires nationis valde laudavit. Ministros suos hortatus est, ut rationem oeconomiae nationalis firmandae nulla mora interposita componerent. Quod ad res externas attinet, asseveravit Russos velle tensiones internationales lenire et relationes amicissimas ad Occidentem colere.
    (Saara Honkanen)

    Renzi munus deposuit

    Matteo Renzi, princeps minister Italiae, munus deposuit et eodem tempore totum regimen eius cecidit. In causa est, quod rogatio eius de lege fundamentali renovanda et de potentia senatus deminuenda suffragio populi antiquata est. Quam evidens plebiscitum fuerit, inde apparet, quod sexaginta fere centesimae civium renovationi adversabantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Van der Bellen victor

    Comitiis praesidentialibus in Austria iterum factis praesidens foederalis electus est Alexander Van der Bellen, candidatus prasinorum septuaginta duos annos natus. Is enim sententiarum multo maiorem partem sibi conciliavit. Adversarius eius Norbert Hofer, praeses partium dextimarum, quae Factio libertatis appellatur, cladem acerbissimam accepit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Calendarium peculiare

    Europol, ordo custodum publicorum Europae, inde a Kalendis Decembribus (1.12.) calendarium natalicium peculiare divulgat. In fenestris enim eius homines scelesti in Europa maxime quaesiti in publicum proponuntur ac quidem ita, ut cotidie imago novi fugitivi in locum prioris succedat. Omnes, qui calendario recipiuntur, scelera gravissima ut homicidia et delicta terroristica commiserunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pertussis valde aucta

    Numerus civium pertussi laborantium hoc anno in Finlandia trecentorum undeoctoginta fecit, quae multitudo duplo maior est quam anno praeterito. Agitur de inflammatione a bacteriis effecta, cuius signa principalia sunt difficultas respirandi et tusses impetuosae. Hic morbus imprimis infantibus periculosus, quin etiam capitalis esse potest.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Fidel Castro, dux revolutionis Cubanorum, nonagenarius diem obiit supremum. Cubae paene quinquaginta annos praefuit. Ordo rebellium, quem condidit, anno millesimo nongentesimo undesexagesimo (1959) generalem Fulgencio Batista deposuit et Habanam expugnavit. Fuit primus minister (1959-1976) et praesidens (1976-2008), donec summam potestatem fratri Raúl tradidit. Fautores eum liberatorem Cubae habent, adversarii autem accusabant, quod oppositionem oppressit. Regimen Castronis operam dedit, ut omnes legere et scribere discerent, atque curam valetudinis melioravit. Ditiores autem Cubani spe decepti patriam reliquerunt, cum Castro bona eorum publicare coepisset et se marxistam esse pronuntiaret. Etiam societates Americanas et possessiones illarum socializavit atque relationes cum Unione Sovietica artiores iunxit. USA autem consuetudines in Cubam dirupit et Castronem ex potestate expellere et iterum iterumque insidiose occidere frustra conabatur. Neque ante quam anno bis millesimo quarto decimo (2014) Cuba et USA relationes mutuas restituere coeperunt.
    Anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo (1962) haud procul aberat, quin bellum nucleare oreretur, cum Castro Unioni Sovieticae permisisset, ut missilia nuclearia in Cuba collocaret. Discrimen finitum est, cum Unio Sovietica missilia ex Cuba deportavit et USA sua ex Turcia.

    Fillon candidatus praesidentialis

    In comitiis praeliminaribus Republicanorum Francorum candidatus praesidentialis creatus est François Fillon. Ex quo sequitur, ut ille in comitiis praesidentialibus post quinque menses futuris contra socialistas et extremam dextram certet. Iam veri simile videtur certamen de praesidentatu Franciae inter François Fillon et Marine Le Pen futurum esse.

    Erdogan minitabundus

    Praesidens Turciae Erdogan minitabatur se fugitivos, qui in Turcia essent, in Europam missurum esse, si consultationes de societate Turciae ab Unione Europaea adhuc tardatae essent. Has minas Erdogan postridie eius diei protulit, quo Parlamento Europaeo placuerat, ut illae consultationes interrumperentur.
    Parlamentum Europaeum censet Turciam usque longius a semita sua Europaea aberrare, cum purgationes politicas et immoderatas oppressiones post seditionem aestate factam susceperit. Constat in Turcia his mensibus plus centum milia civium deprehensa aut ex munere amota esse. Praeterea multa instrumenta communicativa clausa sunt et complures ordines civiles vetiti.

    Tenebrae in Lappiam venerunt

    In Nuorgam, qui vicus est maxime septentrionalis in Lapponia Finniae, die Veneris vicesimo quinto mensis Novembris (25.11.), tenebrae hiemales inceperunt. Sol supra horizonta ante diem septimum decimum mensis Ianuarii (17.1.) non surget. Neque res est iniucunda, nam sole deficiente Aurora borealis, Luna stellaeque terras nive tectas satis illuminant.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 2.12.2016

  • Praesidens Americanorum designatus Donald Trump aliquot promissiones et minas, quas populum ambiens fecerat, revocare coepit. Hillary Clinton non iam de abusu cursus electronici accusatur neque ob eam rem in ius vocabitur. Ante comitia praesidentialia Trump se curaturum esse dictitabat, ut Hillary propter epistulas suas electronicas suspectas in vincula coniceretur. Etiam de rebus climaticis mentem mutavisse videtur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Merkel nomen suum dedit

    Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae ter, ad electionem quartam aspirare constituit. Concessit decretum de candidatu difficillimum fuisse: ad extremum tamen se nomen dedisse, cum officium suum esse sentiret, ut patriae tempore arduo prodesset et unitati Germaniae consuleret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Murus limitaneus Hungariae

    In confinio Hungariae et Serbiae saepimentum ductum est, quod eo spectat, ut profugi et immigrantes finibus arceantur. Quod opus metallicum tria metra altum et decem chiliometra longum captivis Hungaris construendum datum erat. Saepes illa ad limitem custodiendum nova technologia tam exquisita utitur, ut cives eum murum ingeniosum appellent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Erdogan rectores nominat

    Praesidens Turciae Recep Tayyip Erdogan potentia sua extraordinaria usus etiam rectores magnificos universitatum ad suum arbitrium eligere coepit. Hoc vel in Universitate Bosporica factum est, cuius rector quidam Mehmed Ozkan, quamvis inter candidatos non esset, a praesidente nominatus est. In Turcia omnino centum octoginta fere universitates sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Antibiotica vim perdunt

    Efficientia remediorum antibioticorum annis proxime praeteritis in Europa valde deminuta est, ut e Sede Unionis Europaeae a morbis infectiosis (ECDC) refertur. Eodem tempore bacteria, quae iis resistere possunt, novas vires recuperaverunt. Si antibiotica vigorem pristinum amittunt, metuendum est, ne salus hominum, securitas ciborum, progessus civitatum in periculum vocentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De Palatio Buckingham

    Palatium Buckingham, domus reginae Britanniae et familiae eius, magna renovatione eget. Quod mirum non est, si respicis fistulas aquarias, fila electrica, apparatus calefaciendi harum aedium paulo post alterum bellum mundanum refecta esse. Sumptus restitutionis quadringentas quinquaginta fere miliones euronum efficient. Pecunia ex populo vectigali erogabitur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Finlandia terra visu digna

    Acta diurna a re viaria magni momenti nomine National Geographic Traveler Finlandiam in optimis terris visu dignis numerant. Dicunt eam viatoribus optime convenire, quod ibi voluptatem ex natura, tranquillitate, viridariis nationalibus capere possint. Etiam Lonely Planet, domus editoria librorum itinerariorum, eam unam e terris peregrinatoribus acceptissimis laudat.
    (Satu Tuominen)

    Nuntii Latini 25.11.2016

  • Comitiis praesidentialibus in USA factis cives in multis partibus contra Donaldum Trump reclamitaverunt. Maximae turbae erant in Miamia, Atlanta, Philadelphia, Neo-Eboraci, Angelopoli, Oregonia, Colorato. Reclamatores de iuribus civilibus sollicitabantur et dicebant se adesse, ut illos sustinerent, qui pro suis vitae condicionibus timerent.

    Trump immigratores illegales expulsurus

    Donald Trump, praesidens designatus, affirmavit se tres miliones immigratorum illegalium quam primum ex USA expulsurum esse. Exempli gratia homines, qui crimina commisissent aut in gregibus nefariis interessent, expulsum iri. Addidit maximi esse limitem inter Mexicum et USA ita condensare, ut clam non superaretur. Ideo se murum in limite Mexici ducturum esse.
    Ambiguum autem est, utrum de vero muro in toto limite ducendo an de saepimento alicuius generis in quibusdam partibus praetendendo cogitaverit. Severior politica immigrationis erat unum ex argumentis principalibus, quae Trump in ambitione praesidentiali repetebat.

    Hodorkovski Helsinkii conventum habuit

    Mihail Hodorkovski, pristinus oligarchus et unus ex notissimis adversariis praesidentis Putin, ad finem septimanae Helsinkium venit, ubi conventum communicativum ordinis sui “Russia Aperta” habuit. Hodorkovski, qui in Helvetia et Britannia exsul vivit, id agit, ut democratia et iura humana in Russia in melius mutentur. Praeterea motus “Russia Aperta” operam dat, ut res diurnaria et investigatores meliores operandi possibilitates in Russia habeant. Aderant in conventu septuaginta quinque repraesentatores oppositionis Russiae. Hodorkovski, qui credit magnas in Russia mutationes annis proximis futuras esse, monuit ordinem suum non esse factionem politicam.

    Ictus Parisienses commemorati

    Die Dominico (13.11.) ictus terroristici Parisiis commemorabantur, in quibus anno ante centum triginta homines mortui atque complures centeni vulnerati sunt. Maior pars victimarum inter concentum periit, qui in odeo Bataclan fiebat. Die anniversario Sting, cantor Britannicus, ibidem concentum commemorativum familiaribus victimarum dedit.

    Leonard Cohen obiit

    Leonard Cohen, poeta et musicus Canadensis, Angelopoli (7.11.2016) octoginta duos annos natus mortuus est. Diu aegrotaverat et infirma fuerat valetudine, sed causa mortis a familiaribus nondum est palam facta.

    Divulgavit tredecim libros sed imprimis ut musicus per orbem terrarum notuit. Ultimum album cantionum eius est “You Want It Darker”, quod ante tres septimanas publicatum est. Notissimum est etiam carmen “Hallelujah”. Textus, quos scripsit atque voce gravi et rauca interpretabatur, sunt profundi et ambigui, interdum etiam difficiles. In Finnia septies concentum publicum dedit.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 18.11.2016

  • Novus praesidens Civitatum Americae Unitarum designatus est Donald Trump, candidatus factionis republicanorum septuaginta annos natus. Comitiis enim praesidentialibus die Martis (9.11.) habitis amplius ducentos septuaginta (270) electores sibi conciliavit. Hillary Clinton, adversaria eius democrata, quam multi rerum periti victricem fore praedixerant, cladem acerbissimam accepit. Trump etiam in civitatibus Florida, Ohio, Carolina Septentrionali, ubi favor utriusque candidati aequalis fere erat, victoriam reportavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Donald Trum dixerit

    Donald Trump, postquam eventus suffragii innotuit, oratione habita se praesidentem totius populi futurum esse confirmavit: iam tempus esse Americanos vulneribus discordiae obligatis in unam nationem coalescere. Experientiam, quam e rebus negotialibus sibi assumpsisset, ad summum bonum publicum provehendum adhibitum iri. In rebus internationalibus gerendis se societates, non conflictus, expetiturum esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Sauli Niinistö gratulatus

    Praesidens Finlandiae Sauli Niinistö, ut complures alii principes civitatum, futuro collegae Americano Donald Trump omnia fausta precatus est. Monuit praesidentem Civitatum Americae Unitarum apud omnes gentes et potentia et auctoritate plurimum valere. Speravit fore, ut relationes inter Finlandiam et Civitates Americae Unitas intercedentes quam optimae servarentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pollutiones urbis Delii

    Septimana vergente scholae Delii, capitis Indiae, tres dies clausae erant propter pollutiones aerias illam urbem velantes. Minister ei regioni praepositus ait rerum condicionem tam difficilem videri, ut ad periculum avertendum consiliis necessitatis opus esset. Incolas hortatus est, ut intra parietes manerent.
    (Reijo Pitkäranta)

    De Cypro redintegranda

    Praesidentes Cypri, quorum unus parti Graecae, alter Turcicae praeest, consilia de insula redintegranda inire coeperunt. Consultationes pacis eo spectant, ut huic discrimini amplius quadraginta annorum tandem finis fiat. Constat Cyprum anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto (1974) in duas partes divisam esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Wallenberg mortuus

    Raoul Wallenberg, legatus publicus et benefactor Suetus, qui altero bello mundano multa milia Iudaeorum in Hungaria ex persecutionibus nazistarum servavit, nunc a magistratibus Suetis mortuus pronuntiatus est. Nemo certe scit, quando et quo modo vitam amiserit; veri simile autem est eum in carcere Moscuensi brevi post bellum defunctum esse.
    (Saara Honkanen)

    De curribus electricis

    Delegati urbis Tampere currus electricos usu recipere decreverunt. Haec vehicula Tamperensibus nova sunt, sed Helsinkienses iis iam diu utuntur. Propositum est, ut currus in fabrica Caianeburgensi conficerentur et commeatui publico Tamperensi inde ab anno bis millesimo vicesimo primo (2021) inservirent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 11.11.2016

  • Die Dominico (30.10.) terra in Italia vehementius movebatur quam umquam post annum millesimum nongentesimum octogesimum (1980), quo in Hirpinia circiter tria milia hominum perierunt. Novissimus motus accidit in Media Italia circa urbem Perusiam, sed tremor terrae etiam Romae et prope fines Austriae sentiebatur. Aedificia multis locis corruerunt, sed nemo mortuus est, quia homines prioribus calamitatibus docti praecavere potuerant. Oppidum Nursia (vulgo Norcia), quod proximum epicentro motus iacet, maxima damna accepit. Ex basilica Sancti Benedicti, quarto decimo saeculo constructa, tantum frons suo loco mansit.

    Hispania denique regimen habet

    Mariano Rajoy, moderator factionis popularis dextrae, denuo creatus est, qui regimini Hispaniae praeesset. Suffragio in camera inferiore parlamenti facto centum septuaginta (170) delegati pro Rajoy, contra eum centum undecim (111) sententiam tulerunt. Cum duodeseptuaginta (68) delegati socialistarum vacuam schedulam dedissent, Rajoy maiorem partem sententiarum habuit. Socialistae divisi sunt, nam septendecim delegati eorum facere non potuerunt, quin contra regimen factionis dextrae suffragarentur. Quia partes politicae inter se consentire non poterant, Hispania a vicesimo die mensis Decembris anni proximi (20.12.2015), id est plus decem menses, sine regimine fuit.

    Papa Franciscus Suetiam visit

    Papa Franciscus die Lunae (31.10.) in Suetiam venit, ubi anniversarium quingentesimum Reformationis Lutheranae commemoratur. Interfuit caerimoniis oecumenicis in Cathedrali Lundensi celebratis atque urbem Malmö visit. Iubilaeum Reformationis pridie Kalendas Novembres (31.10.2016) iniit, scilicet undequingentis annis post eum diem (31.10.1517), quo Martinus Luther nonaginta theses contra indulgentias pontificias divulgavit. Iter Papae praeparatum erat ab Ecclesia Catholica atque Foederatione Mundi Lutherana (Lutheran World Federation). In Suetia papa moderatores ecclesiae Lutheranae et praesidentem foederationis Munib Younan convenit. Ex Finnia aderat archiepiscopus Kari Mäkinen. Franciscus habetur papa renovator et modestus, qui etiam de minoritatibus sexualibus tractandis sententiam suam palam fecit.

    Siccitas Africae meridionalis gravescit

    Africa meridionalis siccitate vastissima laborat, cuius causa habetur phaenomenon El Niño appellatum atque mutatio climatis. Calamitas, quae vitam duodeviginti milionum hominum in variis partibus Africae meridionalis viventium afficit, anno proximo ineunte gravissima fiet. In quibusdam partibus Mozambici tribus annis nullae pluviae ceciderunt.

    Cur horologia prorsum et retrorsum moventur?

    In Unione Europaea nocte Sabbati horologia in horam hiemalem, id est una hora retrorsum mutata sunt. Ultimo autem die Dominico mensis Martii una hora prorsum promovebuntur. In Finnia ita per triginta quinque annos factum est. At nemo pro certo scire videtur, cur hoc fiat. Mutatio horae valetudini est nociva et usus mutationis sunt dubii.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 4.11.2016

  • Hoc tempore bellum crudele non solum in Syria, sed etiam in Iraquia geritur. Hic imprimis de urbe Mosul possidenda vehementer pugnatur, cum copiae regiminis Iraquiae eam a potestate ordinis Isis recuperare conantur. Iam aliquot vicos haud longe a Mosul sitos expugnaverunt, sed ipsa urbe potiri difficile est propter multos laqueos et insidias ibidem collocatas.
    (Reijo Pitkäranta)

    De decreto Vallonum

    Parlamento regionali Valloniae efficere contigit, ut pactum commerciale, quod inter Unionem Europaeam et Canadam octo annos praeparatum erat, ad irritum redigeretur. Ita cives, qui ne unam quidem centesimam partem Unionis Europaeae faciunt, prohibere potuerunt, ne illud consilium magni momenti perficeretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De historia Hungariae

    Die Dominico (23.10.) sexaginta anni acti erant, cum populus Hungariae regimini communistarum insurgere coepit. Primum quidem Budapestini accidit, ut quinquaginta milia studentium et operariorum ad Aedes parlamenti incederent et renovationes publicas postularent. Paulo post tamen illa rebellio a Russis crudeliter oppressa est, cum carri loricati in vias Budapestini penetraverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Kenyatta edixerit

    Uhuru Kenyatta, praesidens Keniae, poenam hominum capitis damnatorum ita mitigavit, ut scelera sua vinculis sempiternis expenderent. Quod edictum ad duo milia septingentos fere captivos pertinere dicitur. Eodem tempore centum duobus civibus, qui poenam diutinam ferebant, libertatem dedit. His decretis factis Kenia propius ad civitates humanas accedere existimatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Domus Hitleri diruitur

    Regimen Austriae domum, ubi Adolfus Hitler natus est, diruendam esse statuit. Quod consilium ideo factum est, ut prohiberetur, ne neonazistae et alii, qui memoriam eius recolerent, ad illum locum adorandum convenirent. Neque hae aedes penitus diruentur, sed placuit fundamenta earum conservare, ut ibidem aliquod aedificium publicum exstrueretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De natura Finlandiae

    Caelum calescere in natura Finlandiae ex herbis mutatis et glaciebus deminutis apparet, ut ex Ordine internationali naturae tuendae (WWF) refertur. Species animalium, quibus nives glaciesque necessariae ad vivendum sunt, praesertim ex temperatura hiemali crescente laborant. In his vel Vulpes arctica et Bubo scandiacus numerantur. Illa plane fere periit, hic nidum nonnisi raro facit.
    (Satu Tuominen)

    Grex Alandensis victor

    Die Dominico (23.10.) patuit, quis ex gregibus pedifollicis Finlandiae hoc anno omnium optimus esset. Victoriam eamque in historia primam reportavit manus Mariae portus Alandensis. Sphaeristae enim eius ex triginta tribus ludis hac aestate factis sibi unum et sexaginta puncta conciliaverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 28.10.2016

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä