Nuntii Latini

Trump praesidens electus

  • 4 min
  • toistaiseksi

Novus praesidens Civitatum Americae Unitarum designatus est Donald Trump, candidatus factionis republicanorum septuaginta annos natus. Comitiis enim praesidentialibus die Martis (9.11.) habitis amplius ducentos septuaginta (270) electores sibi conciliavit. Hillary Clinton, adversaria eius democrata, quam multi rerum periti victricem fore praedixerant, cladem acerbissimam accepit. Trump etiam in civitatibus Florida, Ohio, Carolina Septentrionali, ubi favor utriusque candidati aequalis fere erat, victoriam reportavit.
(Reijo Pitkäranta)

Quid Donald Trum dixerit

Donald Trump, postquam eventus suffragii innotuit, oratione habita se praesidentem totius populi futurum esse confirmavit: iam tempus esse Americanos vulneribus discordiae obligatis in unam nationem coalescere. Experientiam, quam e rebus negotialibus sibi assumpsisset, ad summum bonum publicum provehendum adhibitum iri. In rebus internationalibus gerendis se societates, non conflictus, expetiturum esse.
(Reijo Pitkäranta)

Sauli Niinistö gratulatus

Praesidens Finlandiae Sauli Niinistö, ut complures alii principes civitatum, futuro collegae Americano Donald Trump omnia fausta precatus est. Monuit praesidentem Civitatum Americae Unitarum apud omnes gentes et potentia et auctoritate plurimum valere. Speravit fore, ut relationes inter Finlandiam et Civitates Americae Unitas intercedentes quam optimae servarentur.
(Reijo Pitkäranta)

Pollutiones urbis Delii

Septimana vergente scholae Delii, capitis Indiae, tres dies clausae erant propter pollutiones aerias illam urbem velantes. Minister ei regioni praepositus ait rerum condicionem tam difficilem videri, ut ad periculum avertendum consiliis necessitatis opus esset. Incolas hortatus est, ut intra parietes manerent.
(Reijo Pitkäranta)

De Cypro redintegranda

Praesidentes Cypri, quorum unus parti Graecae, alter Turcicae praeest, consilia de insula redintegranda inire coeperunt. Consultationes pacis eo spectant, ut huic discrimini amplius quadraginta annorum tandem finis fiat. Constat Cyprum anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto (1974) in duas partes divisam esse.
(Reijo Pitkäranta)

Wallenberg mortuus

Raoul Wallenberg, legatus publicus et benefactor Suetus, qui altero bello mundano multa milia Iudaeorum in Hungaria ex persecutionibus nazistarum servavit, nunc a magistratibus Suetis mortuus pronuntiatus est. Nemo certe scit, quando et quo modo vitam amiserit; veri simile autem est eum in carcere Moscuensi brevi post bellum defunctum esse.
(Saara Honkanen)

De curribus electricis

Delegati urbis Tampere currus electricos usu recipere decreverunt. Haec vehicula Tamperensibus nova sunt, sed Helsinkienses iis iam diu utuntur. Propositum est, ut currus in fabrica Caianeburgensi conficerentur et commeatui publico Tamperensi inde ab anno bis millesimo vicesimo primo (2021) inservirent.
(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 11.11.2016

Lähetykset

  • pe 11.11.2016 18.15 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Vigiles Brasiliani patefecerunt productores carnis per multos annos largitione magistratus et politicos corrupisse, ne exportatio carnis inquinatae ab illis impediretur. Brasilia bubulam et pecus volatile in plus centum quinquaginta terras exportat, etiam in Unionem Europaeam.

    Praesidens Brasiliae Michel Temer affirmavit scandalum tantum ad minimam partem exportationis carnium pertinere. De abusu quidem unum et viginti instituta suspici, sed ex his tantum sex carnes his sexaginta diebus exportavisse. Praeterea ex undecim milibus inspectorum non plures quam triginta tres esse, qui de crimine inquirerentur. Praesidens Temer affirmavit se qualitati carnis Brasilianae confidere.

    Inundationes in Peruvia continuantur

    Inundationes perniciosae, quibus dimidia pars Peruviae laborat, adhuc duas per septimanas duraturae esse existimantur. Causa calamitatis est insolita temperatura superficiei Oceani Pacifici, quae partim sex gradus ascendit. Simile phaenomenon centum fere annis ante visum est. Temperatura aucta largos imbres effecit, quibus multa milia domorum deleta sunt.

    Papa de maritis ad sacerdotium probandis deliberat

    Papa Franciscus dixit se paratum esse de maritis ad sacerdotium probandis deliberare. Una ex causis est, quod in ecclesia catholica sacerdotes deficiunt. Mutationi, de qua summus pontifex deliberat, multi ecclesiastici veri similiter obsistent. Neque tamen illa mutatio, si facta erit, sacerdotibus iam consecratis licentiam uxorem ducendi conferet.

    Erdogan poenam capitis restituturus

    Recep Tayyip Erdogan, praesidens Turciae, poenam capitis restituere vult. Die Sabbati (18.3.) dixit se exspectaturum esse, ut post plebis scitum, die sexto decimo mensis Aprilis (16.4.) futurum, parlamento Turcorum restitutio capitis poenae placeret. Turci enim proximo mense de nova lege fundamentali suffragabuntur, qua potestas praesidentis augetur.
    Erdogan addidit se illi legi sine ulla dubitatione subscripturum esse. Anno bis millesimo quarto (2004) Turcia poena capitis abstitit. Commissio Europaea iterum iterumque Turciam hortata est, ne poenam capitis restitueret. Si id factum esset, consultationes de Turcia in Unionem Europaeam asciscenda finitum iri.

    Dies natalis Minnae Canth, dies aequalitatis

    Minna Canth (1844-1897) fuit scriptrix Finlandensis, quae operibus suis condicionem feminarum et educationem magnopere promovit. Dies eius natalis, undevicesimus mensis Martii (19.3.), dies aequalitatis nominatur et vexillis expositis commemoratur, quem honorem adhuc illa sola ex feminis Finlandensibus accepit.

    In operibus eius excellunt decem fabulae scaenicae. In illis vitam pauperum et praecipue feminarum describere voluit. Stilus eius realisticus omnibus non placuit, sed homines, de quibus narravit, et condiciones, in quibus vivebant, penitus cognoverat. Die scriptricis natali praesidens Sauli Niinistö cum coniuge urbem Kuopio, ubi Minna Canth scholam frequentavit, visitavit et concentui memoriali adfuit.

    Tuomo Pekkanen.

    Nuntii Latini 24.3.2017

  • Idibus Martiis (15.3.) in Hollandia comitia parlamentaria habita sunt. Et domi et foris multi intenti exspectabant, qualem successum factio populistica ’Libertas’ et eius praeses Geert Wilders habituri essent. Suffragiis numeratis apparuit partes ministri principis Mark Rutte victoriam reportavisse, cum e sedibus amplius triginta sibi conciliavissent. Wildersiani autem nonnisi undeviginti locis parlamentaribus potiti cladem acceperunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Park munus deposuit

    Iudicium constitutionale Coreae Meridianae de praesidente civitatis amovenda sententiam dedit. Confirmavit crimen delicti in munere commissi, quod parlamentum ei antea intulerat. Praesidens Park Geun-hye, cum amplae corruptioni interfuisse convicta esset, munus deponere coacta est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Rixa Turco-Hollandica

    Inter Hollandiam et Turciam rixa vehementissima orta est. Accidit enim, ut Mevlet Cavusoglu, minister Turciae a rebus exteris, intra fines Hollandiae ingredi vetaretur. Is enim in animo habebat Roterodami orationem habere, qua Turcis in Hollandia habitantibus novam legem fundamentalem defenderet. Aditu prohibitus tanta ira incensus est, ut Hollandiam domicilium fascistarum appellaret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nova arma Russiae

    Ex praetorio exercitus Civitatum Americae Unitarum nuntiatum est Russiam nova missilia circumvagantia mediae distantiae usu recepisse. Americani dicunt regimen Russiae talibus armis, ut quae membris Confoederationis Atlanticae immineant, pacta internationalia de armis imminuendis violare. Quales actiones contrarias praesidens Donald Trump praeparet, nondum pro certo constat.
    (Saara Honkanen)

    Lutetia purior fiet

    Anne Hidalgo, praefecta Lutetiae Parisiorum, consilium decies partitum proposuit, quo urbs mundior et purior redderetur. Sesquialtera milio euronum in novis muscipulis comparandis collocabitur, ut ratti deleantur. Huc accedit, quod ad eiectamenta colligenda in viis et plateis plura excipula purgatoria ponentur et ad usum fumatorum in locis publicis maior cinerariorum copia suppeditetur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De historia Finlandiae

    Fides Christiana in Finlandiam iam saeculo nono advenisse videtur sive ducentis fere annis prius quam antea aestimatum est. Id inde conici potest, quod mortui iam tunc ad orientem versus fere sepeliebantur, cum pagani in sepulturis signa Solis et Lunae observarent. Novus ritus ex investigatione aero-archaeologica apparet, quam Marianna Ridderstad ex Universitate Helsinkiensi nuper divulgavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Merkel doctrix h.c.

    Ordo philosophorum Universitatis Helsinkiensis mense Maio promotionem sollemnem celebrabit. Inter doctores philosophiae honoris causa erit Angela Merkel, cancellaria confoederalis Germaniae. Neque tamen ad caerimoniam venire poterit, sed dignitatem cum diplomate et aliis insignibus absens recipiet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 17.3.2017

  • Ludi mundani scridationis, in urbe Lahti per duodecim dies (22.2.-5.3.) celebrati, fiduciam Finnorum in scridatoribus suis restituit. Nostri quinque nomismata ceperunt, scilicet unum aureum, unum argenteum, tria aënea. Cursus quinquaginta chiliometrorum, quod certamen principale scridationis habetur, die Dominico ludos clausit. Primus quidem in metam venit Alex Harvey Canadensis et secundus Sergei Ustjugov Russus, sed Matti Heikkinen, aëneo nomismate praemiatus, omnes Suecos et Norvegos, qui acerrimi aemuli sunt Finnorum, superavit. Etiam feminae Finlandenses, inter quas Kerttu Niskanen, Krista Pärmäkoski, Aino-Kaisa Saarinen excellebant, magna cum laude rem gesserunt.

    Timo Soini praesidatu absistet

    Timo Soini, qui viginti annos factioni Finnorum fundamentalium praefuit, nuntiavit se nolle denuo praesidatum petere. Novus praeses factionis in conventu mense Iunio (10-11.6.) futuro creabitur. In comitiis parlamentaribus anno bis millesimo undecimo (2011) factio Finnorum fundamentalium magnam victoriam reportavit et quattuor annis post (2015) Soini minister rerum exterarum factus est.

    Sinenses inquinationem coërcebunt

    Sinenses hac hieme pessima inquinatione aëris laboraverunt. Li Keqiang, primus minister Sinarum, in sessione parlamenti inaugurali de inquinatione in patria gravescente locutus est. Pollicitus est Sinenses investiones in pura energia aucturos et eos qui inquinarent, punituros esse. “Caelum denuo caeruleum faciemus”, affirmavit.

    Trump Obamam accusat

    Donald Trump, praesidens Americanorum, praedecessorem suum Barack Obama multis nuntiis per servitium Twitter missis accusavit, quod ille telephonemata sua inter ambitionem praesidentialem clam auscultavisset. Id factum esse in aedificio Trump Tower, quod possidet. At nemo asseverationem praesidentis affirmavit neque ipse dixit, unde de tali auscultatione comperisset.
    Ben Rhodes, adiutor pristini praesidentis, illas accusationes indignabatur et per Twitter respondit: Fieri non posse, ut praesidens Americanorum, quivis esset, auscultationem clandestinam mandaret. Quam restrictionem ideo factam esse, ut cives ab hominibus praesidenti Trump similibus tueretur.

    Hospites ex caupona effugerunt

    In vico Bembibre Hispaniae factum est, ut circiter centum viginti hospites, qui ad baptismum celebrandum in cauponam convenerant, nummis pro cena non solutis inopinanter exirent et autoraedis celerrime effugerent. Prima et secunda fercula multis cum vinis iam sumpserant sed ministratoribus bellaria apparantibus repente disparuerunt. Cauponarius damnum duorum milium euronum cepit, etsi hospites, qui cenam falso nomine reservaverant, in antecessum nongentos eurones solverant. Erant, ut cauponarius autumat, ex Europa orientali oriundi. El País, acta diurna Hispanica, narrat in cauponis et thermopoliis Hispaniae fraudes et rapinas quinta quaque minuta fieri.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 10.3.2017

  • Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, sumptus defensionis nationales amplius quinquaginta miliardis dollariorum aucturus est. Ait id ad securitatem Americanorum praestandam factum iri. Is, dum consilium suum historicum describit, se etiam de variis operibus publicis curaturum esse promisit, cum plus pecuniae vel in viis et pontibus aedificandis consumeretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Syri non puniuntur

    Consilium securitatis Nationum Unitarum de sanctionibus Syriae imponendis suffragatum est. Lex accepta non est, quod duae civitates sociae, scilicet Russia et Sinae, quae ius vetandi habebant, eam repudiaverunt. Rogatio a Britannis et Francogallis facta eo spectabat, ut Syri usus armorum chemicorum poenas darent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Exercitium militare

    Die Lunae (27.2.) classis Iraniae in Freto Hormusio, quod Sinum Persicum a Sinu Omaniensi dirimit, exercitium militare biduanum suscepit. Agitur de prima exercitatione post praesidentem Americanorum mutatum. Cohors revolutionaria, quacum Americani conflictus in illa regione habuerunt, illi exercitio non interfuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    De vi superbacterii

    Bacterium potentissimum, superbacterium vulgo dictum, quod in pecore et cibo invenitur, valetudinem hominum animaliumque periculo committit. Ex relatione Unionis Europaeae apparet viginti quinque milia hominum in regione Unionis illo quotannis mori. Usus antibioticorum nimius efficit, ut bacteria huius generis cooriantur. Quae cum etiam valentiora fiunt, morbos curare difficilius est.
    (Satu Tuominen)

    Finni Unionis fautores

    Tres partes populi Finlandiae tam Unioni Monetali Europaeae (EMU) quam pecuniae communi, qui euro dicitur, favere videntur. Censent enim Unionem sibi occasionem opportunam praebere, ut in Europa libere peregrinentur ibique studia exerceant et opus faciant. Solliciti tamen sunt de rebus ad immigrationem pertinentibus nec non de condicione oeconomiae publicae.
    (Reijo Pitkäranta)

    Apri in Finlandia crebri

    Numerus aprorum annis proxime praeteritis in Finlandia multiplex factus est. In praesenti in silvis nostris eorum duo aut etiam tria milia habitant, ut magistratus feris bestiis curandis arbitrantur. Neque incrementum horum animalium prohiberi potuit, quamquam venatio eorum facilior reddita est et etiam alia consilia ad multitudinem eorum deminuendam inita sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Iivo Niskanen victor

    In urbe Lahti ludi mundani scridationis ad finem vergunt. Die Mercurii (1.3.) de principatu cursus quindecim chiliometrorum certatum est. Victoriam cum magno suo et suorum gaudio reportavit Iivo Niskanen, scridator Finlandensis viginti quinque annos natus, cum adversarios Norvegos Martin Sundby et Niklas Dyrhaug manifeste superavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 3.3.2017

  • Septimana vergente Monaci, in urbe Germaniae, conventus securitatis internationalis institutus est, cui magna multitudo principum civitatum interfuit. Ante omnia responsum ad quaestionem exspectabatur, quid Donald Trump, praesidens Americanorum, de defensione Europae et de rationibus inter nationes praepotentes intercedentibus cogitaret. Interrogabatur enim, possetne fieri, ut Europaei cum Americanis etiam posthac vinculis fidei et societatis coniungantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Mike Pence dixerit

    Orationem a parte Americanorum in conventu Monacensi habuit Mike Pence, vicepraesidens Civitatum Americae Unitarum. Is nomine praesidentis Trump verba faciens ait dubium non esse, quin Americani cum Confoederatione Atlantica firmiter starent et postero quoque tempore staturi essent. Necesse tamen esse, ut civitates sociae plus pecuniae ad communes sumptus necessarios conferrent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Proelium de Mausilio

    Exercitus Iraquiae una cum copiis confoederatorum urbem Mausilium (vulgo Mosul) ex potestate ordinis Isis liberare parat. Hoc proelium longum et crudelissimum fore videtur. Restant enim in urbe adhuc circiter duo milia bellatorum illius ordinis, qui sedes et stationes suas contra vim maiorem tenacissime defensuri esse existimantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pacipoli reclamitatur

    Pacipoli, in capite Boliviae, cultores fruticis cocae (Erythroxylum coca) cum custodibus publicis violenter conflixerunt. Die Martis centum quinquaginta fere homines administris reclamitantes deprehensi sunt, quippe qui in vigiles dynamiten, materiam pyrotechnicam, lapidesque iactavissent. Ira incensi sunt, quod regimen praesidentis Evo Morales cultum cocae circumscribere vult.
    (Reijo Pitkäranta)

    Saepes turris Eiffelianae

    Turris Eiffeliana Parisiensis inde ab aestate praeterita humili saepimento metallico cingitur. Autumno autem proxime futuro in loco eius saepes vitrea et glandibus impervia aedificabitur. Omnibus, qui illam turrim obituri sunt, inspectio securitatis subeunda est. Quae rationes ad facinora terroristica avertenda spectant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Gemina civitas Finnica

    In Finlandia gemina civitas militum et magistratuum, qui munera magna obeunt, multam disceptationem movet. Jarmo Lindberg, imperator exercitus, de hac re interrogatus, aestimare noluit periculum, quod securitati nationali a gemina civitate impenderet. Dixit tamen se timere, ne res publicae alienae opinionibus Finnorum negotia patriae secreta tractantium moderari possent.
    (Saara Honkanen)

    Ludi scridandi in Lahti

    In praesenti in urbe Lahti, quae in Finlandia est, de principatu mundano scridandi certatur. His ludis, qui ex uno et viginti generibus certaminum constant, paene septingenti athletae ex sexaginta fere civitatibus oriundi intersunt. Certamina die quinto mensis Martii (5.3.) finem capient.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 24.2.2017

  • Pridie Idus Februarias (12.2.) multo mane accidit, ut Corea Septentrionalis experimentum missilium mediocris distantiae faceret. De re narravit Sedes Coreana nuntiis divulgandis, quae illum conatum prospere successisse descripsit. Ipse dux civitatis Kim Jong-un experimentum in mare Iaponicum directum suis oculis secutus esse dicitur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Kim Jong-nam interfectus

    Kim Jong-nam, frater dictatoris Coreae Septentrionalis eodem patre natus, in aeriportu Cualae Lumpuriae inter sicarios occisus est. Quomodo vitam amiserit, non ita perspicuum est, sed sunt, qui dicant eum a duabus feminis petitum acubus venenatis aut liquore erodenti interfectum esse. Is, cum tyrannidem fratris Kim Jong-un reprehendisset, vitae suae metuens patria profugerat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Steinmeier novus praesidens

    Novus praesidens foederalis Germaniae electus est Frank-Walter Steinmeier, pristinus minister a rebus exteris et fautor factionis democratarum socialium. Ille vir unum et sexaginta annos natus suffragio in conventu foederali facto sibi tres partes sententiarum conciliavit. Joachim Gauck, praesidens hodiernus, propter aetatem provectam recusaverat, quominus munus denuo peteret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Tubus petrolearius Dacotae

    In Dacota Septentrionali Civitatum Americae Unitarum discordia de tubo petroleario faciendo orta est. Opera eius intermissa sunt, cum populus indigenarum nomine Standung Rock Sioux diceret tubum perniciosum et suis aquis et locis sacris fore. Iam multi anni sunt, cum aborigines tubo ducendo reclamitant. Constat praesidentem Donals Trump opera aedificandi maturavisse.
    (Satu Tuominen)

    Malmoea urbs famosa facta

    Malmoea, urbs in Suetia meridiana sita, propter numerum homicidiorum valde auctum famosa esse coepit. Anno proximo singulis fere mensibus in viis eius caedes facta est, et hoc anno ineunte ibidem iam tres iuvenes occisi sunt. Dubium non esse videtur, quin illa scelera criminalitati ordinatae tribuenda sint.
    (Reijo Pitkäranta)
    De diebus festis Venetianis
    Sollemnia antequadragesimalia, quae vulgo carnevalia dicuntur, die undecimo mensis Februarii (11.2.) Venetiis initium ceperunt. Primus eventus maioris momenti erat Festum Venetianum sic dictum: tum videres inter alia, ut cymbae variis coloribus ornatae Canalem Magnum pernavigarent. Feriae huius generis Venetiis iam saeculo duodecimo celebrari coeptae sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De munere pastoris ovium

    Mirum quam multi cives Finlandiae pastores ovium fieri volunt. Nam paene quinque milia hominum, cum audissent talem locum operandi in viridariis nationalibus vacare, se petitioni dederunt. Greges ovium custodire eo spectat, ut haec pecora bene valeant et, dum per herbas pascuntur, naturam puram putam teneant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 17.2.2017

  • In communi Inari, quod maxime septentrionale est Finniae, Sami sive Lappones die Lunae (6.2.) festum nationale celebrabant. Hoc anno causa fuit specialis, nam ante centum annos (6.2.1917) in urbe Norvegiae Nidrosia sive Trondheim primus conventus erat, ex quo cooperatio Samorum in Norvegia, Suetia, Finnia Russiaque habitantium iniit. Festum cooperationis Samorum saecularis Nidrosiae praesente Haraldo VI, rege Norvegiae, celebrabatur. In Finnia Sami circiter decem milia numerantur, ex quibus plus sexaginta centesimae extra Lapponiam, maxime in regione Helsinkiensi habitant. Omnino in terris septentrionalibus sunt paene centum milia Samorum, plurimi in Norvegia.

    Elisabeth II annum sapphirinum celebravit

    Regina Elisabeth II diutius quam quisquam ante in Britannia regnavit. Cum rex Georgius VI die sexto mensis Februarii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo (6.2.1952) mortuus esset, Elisabeth in regnum ascendit neque in toto terrarum orbe hodie alius monarcha tamdiu quam illa potestatem regiam tenet. Regina, quae mense Aprili (21.4.) nonaginta annos complevit, diem festum in palatio Sandringham tranquillo egit, sed anniversarium eius in variis Britanniae partibus celebrabatur. Annus festus sexagesimus quintus appellatur annus sapphirinus ideoque domus regia efficiem reginae pingendam curavit, in qua illa ornamenta habet sapphirina.

    Navis Romana amphoris onerata prope Maioricam reperta

    Apud insulam Cabreram, quae a Maiorica (vulgo Mallorca) minus viginti chiliometra distat, in profunditate septuaginta metrorum navis Romana amphoris onerata reperta est. Res est singularis, quia amphorae, quae prope duo milia numerantur, sunt integrae et intactae. Continere putantur garum, condimentum de piscibus factum, quod Romani amabant. Pleraeque amphorae sunt longitudine unius metri et veri similiter ex Africa septentrionali portabantur. Minores amphorae forsitan ex Lusitania meridionali veniebant. Navis, quae in fundo maris sub amphoris iacet, est viginti fere metra longa. Inter Africam septentrionalem et Hispaniam, forsitan etiam Galliam, commeavit et apud insulas Baleares tempestate orta naufragavit.

    Balaena moribunda in litus Norvegiae navit

    Apud urbem Bergen Norvegiae nuper factum est, ut balaena (zool. Ziphius cavirostradis) ad litus nataret, quamvis siphonarii saepius illam in altum mare ducere frustra conarentur. Male se habebat, iamiam moribunda. Cum in institutum investigationis portata esset, investigatores ventrem eius aperuerunt. Ibi triginta fere sacculos plasticos aliamque materiam plasticam invenerunt, qua intestina obstructa erant. Balaena erat solito levior et in intestinis eius nullus cibus inerat. Causa mortis videntur esse reliquiae plasticae a hominibus in mare iactae, quas balaena pro cibo habens devoraverat.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 10.2.2017

  • Donald Trump, novus praesidens Americanorum, edixit, ut cives septem terrarum musulmanarum aditu in Civitates Americae Unitas prohiberentur. Sauli Niinistö, collega eius Finlandensis, illud decretum vehementer reprehendit dicens nefas esse homines propter genus aut nationem nota ignominiae imprimere. Id et iuri gentium et moribus occidentalibus maxime repugnare.
    (Reijo Pitkäranta)

    Designatio iudicis

    Praesidens Donald Trump participem iudicii supremi Civitatum Americae Unitarum iudicem Neil Gorsuch designavit. Qui vir undequinquaginta annos natus et plane conservativus habitus antea in iudicio appellatorio munus obibat. Praesidens candidatum suum hominem mentis sanae et iuris consultissimum descripsit, qui dignus esset, ut tam a democratis quam a republicanis approbaretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Ictus in terroristas

    Die Mercurii (1.2.) mane custodes publici Germaniae Francofurti, Darmstadii, Visbadae alibique magnum impetum antiterroristicum fecerunt. Qua actione, cui amplius mille vigiles interfuerunt, rete terroristicum longe lateque diffusum deletum est. Ita magistratibus contigit, ut aggressio nationi funestissima, quam grex ille islamitarum parabat, feliciter praeveniretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Hiems maribus mitis

    Hiems in orbe Arctoi hoc anno tam mitis fuit, ut non multum abesset, quin Mare Balticum glacie omnino careret. Navigatio tamen hiemalis difficultatibus non carebat, nam mensis Ianuarius ventosissimus erat. In Mari Bothnico auxilio navium glacifragarum nonnumquam opus erat, cum glacies flatibus Favonii propulsae ex litoribus Suetiae in oram Finlandiae constiparentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Partus in Finlandia

    Anno proxime praeterito in Finlandia numerus civium mortuorum aliquatenus maior erat quam neonatorum, quod numquam ante in pace accidit. Iam septimus annus est, cum partus apud nos decrescunt. Neque tamen numerus incolarum propter eam rem deminutus est, immo vero quindecim fere milibus auctus. Id immigrationi tribuendum est.
    (Reijo Pitkäranta)

    De cibis salubribus

    Diaeta mediterranea ad salutem provehendam multum conferre dicitur. Quae quamvis ita sint, etiam iis cibis, quos incolae terrarum septentrionalium libenter edunt, magna vis medicatrix inesse videtur. Ut ex investigatione in Dania divulgata videre licet, in talibus alimentis salubribus numerantur piscis, puls avenacea, panis secalicius, bulbi herbarum, brassica, malum.
    (Reijo Pitkäranta)

    Qualis sit memoria felis

    Feles in probationibus memoriae aeque ac canes se expediunt, quod ex investigatione in universitate Kiotensi in Iaponia facta patet. Apparuit feles casus iucundos memoriae infigere posse et recordatione eorum in condicionibus novis recte agere valere. Investigatores nunc credunt felem, canem, hominem facultatem similem habere eventa memoria tenendi.
    (Saara Honkanen)

    Nuntii Latini 3.2.2017

  • Donald Trump, quadragesimus quintus praesidens Civitatum Unitarum Americae, in munere solitis caerimoniis Washingtoniae (20.1.) constitutus est. Sollemnia inaugurationis officio divino in ecclesia S. Johannis (St. John’s) celebrato incohata sunt. Iure iurando apud Capitolium sive aedes congressus ante meridiem praestito Trump orationem habuit. Eadem argumenta, quae inter ambitionem praesidentialem protulerat, in inaugurali oratione repetivit: se pro populo contra optimates pugnare; summam potestatem non tantum ab una factione alteri translatam sed ex urbe Washingtonia populo restitutam esse; hucusque patriam suam ceteras nationes locupletavisse; posthac autem exactione vectigalium imprimis familias et societates mercatorias Americanas tuendas esse. Denique promisit se sedes operum et opes Americanis reportaturum esse. "Facimus", inquit, "ut homines ex tutela sociali in opera facienda restituamus." Orationem sententia ex ambitione ipsius praesidentiali nota conclusit: "Americam rursus magnam facimus."

    De numero praesentium dissensio

    Praesidens Trump censet inter inaugurationem suam apud Capitolium quindecies centena milia hominum adfuisse. Photographemata autem ex aere facta ostendunt multitudinem fuisse aliquot centenorum milium, quod est tertia fere pars ex eis, qui anno bis millesimo nono (2009) inaugurationem praesidentis Obamae spectaverunt.

    Ingentes contra Trump reclamationes

    Postridie diei inaugurationis reclamationes contra praesidentem Trump et regimen eius in centenis urbibus Americanis et in variis mundi partibus institutae sunt. Frequentissimas protestationes defensores iurum feminarum convocaverant. Maxima turba convenerat Washingtoniae, ubi circiter quingenta milia hominum, imprimis feminarum, pro iustitia sociali reclamitaverunt.

    Labina nivium deversorium in Italia delevit

    Deversorium Rigopiano, quod iacet prope oppidum Farindolam in regione Abrutiensi prope montem Grande Italiae Saxum (vulgo Gran Sasso d’Italiae), die Mercurii (18.1.) labina nivium obrutum est, cum hospites et operarii ibi habitantes exspectabant, ut propter motus terrae regionem quatientes inde deportarentur. Nives altissimae lineas electricas et telephonicas interruperant atque vias ita obstruxerant, ut auxilia non ante quam sequenti die advenirent. Erant in deversorio duodetriginta hospites et duodecim operarii vel ministratores. Ex his undecim homines superstites evaserunt, undetriginta mortui sunt.

    Panis secalicius – cibus Finnorum nationalis

    Suffragio autumno anni proximi facto, Finni decreverunt, ut cibus nationalis Finniae, annum centesimum independentiae celebrantis, esset panis ex secali factus. Secundum locum obtinuit assum Carelicum, quod carnibus suinis et bovinis mixtis in furno assatur. Sententiam in suffragio rogati sunt circiter quinquaginta milia civium.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 27.1.2017

  • Anno vergente praesidatus Unionis Europaeae ad regimen Melitae transiit. Argumenta, quae tempore semestri proxime futuro potissimum tractabuntur, ad quaestiones immigrandi nec non ad mercatum Unionis internum pertinent. Id quoque summa vi agetur, ut fides civium in Unionem Europaeam restituatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Oratio Theresae May

    Theresa May, princeps ministra Britanniae, negavit patriam suam, cum ex Unione Europaea exisset, in mercatu eiusdem interno mansuram esse. Ait Britanniam eo tendere, ut pactionem de libera mercatura quam maxime posset amplam cum Unione iniret. Immigrationem autem talem esse debere, ut summo bono publico Britanniae prodesset.
    (Reijo Pitkäranta)

    De valoribus Europaeis

    Sergei Lavrov, minister Russiae a rebus exteris, colloquio diurnariis peregrinis dato valores occidentalium hodiernos valde reprehendit. ”Eae res”, inquit, ”quas Europaei in praesenti plurimi ducunt et quae ubique laudantur, non eaedem sunt, quas maiores et patres eorum sequebantur. Sunt enim mores novi et mutati, tales, quos postchristianos appellaveris”.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Obama fecerit

    Chelsea Manning, qui ante sexum mutatum Bradley Manning appellabatur, iam mense Maio e carcere liberabitur. Constat illum hominem, cum ingentem documentorum clandestinorum copiam paginis interretialibus Wikileaks prodidisset, vinculis triginta quinque annorum damnatum esse. Praesidens Barack Obama tamen paulo ante, quam munus deposuit, ei veniam facti concessit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Imbres in California

    Incolae Californiae his diebus imbribus et nivibus, quae ibi urceatim ceciderunt, valde gavisi sunt. Id ideo fecerunt, quod civitas eorum iam diu siccitate pessime laborat. Sunt enim ibi regiones, ubi quinque aut etiam decem annis pluviae omnino fere defuerunt. Itaque mirum non est tempestates nuperrime coortas civibus acceptissimas fuisse.
    (Reijo Pitkäranta)

    De pontibus viarum

    Aliquot pontes in viis publicis Finlandiae erecti solito infirmiores se praebuerunt, ut ex inspectionibus fortuitis his sex annis factis apparet. Utrum hoc malum calcestro parum valido tribuendum sit an neglegentiae eorum, qui operibus muniendis praefuerunt, nondum constat. Illi pontes, quamvis ex aliqua parte vitiosi, tamen viatoribus tuti esse dicuntur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Lupi iam ante portas

    Lupi in Finlandia etiam propius urbem Helsinki in conspectum veniunt. Namque inscipiunt, num spatium gregis novi generandi inveniatur, ut ex Societate naturae tuendae Finlandiae dicitur. Semper quidem pro certo non haberi potest, utrum de vestigiis lupi an canis agatur. Lupi soli errantes plerumque catuli sunt, qui nidum suum reliquerunt.
    (Satu Tuominen)

    Nuntii Latini 20.1.2017

  • Anno bis millesimo sexto decimo (2016) plus quinque milia profugorum in Mari Mediterraneo interierunt. Quod plus est quam umquam ante. Causa numeri victimarum crescentis habentur pessimae condiciones barcarum et nova consilia portitorum clandestinorum, qui laborem salvatorum difficiliorem faciunt, cum multas barcas simul in mare mittunt.

    Antonio Guterres secretarius generalis NU

    Antonio Guterres, olim primus minister Portugalliae, a Kalendis Ianuariis munere secretarii generalis Nationum Unitarum fungitur. Secretariatus est quinquennis neque idem secretarius diutius quam duo quinquennia in munere manere potest. Oratione, quam conventui generali Nationum Unitarum habuit, Guterres promisit se illum ordinem mundanum renovaturum esse.

    Russiam comitiis Americanorum intervenisse

    Servitia explorationis Americana relationem publicaverunt, ex qua Russia comitiis praesidentialibus Americanorum intervenire studebat, ut Donald Trump praesidens designaretur. Ad hoc efficiendum operationes interretiarias et varia instrumenta informationis statalia a Russis mandatu praesidentis Putin adhibita esse. Russia infitiatur id factum esse. Donald Trump de hac re interrogatus nuntiavit Russiam, Sinas aliasque quasdam terras vel greges hominum id quidem egisse, ut retia informationis Americanorum invaderent, sed ad exitum comitiorum nullam vim habuisse, quia suffragium electronicum intactum mansisset. Itaque dici non potest Donaldum Trump auxilio Russiae vicisse.

    Obama abiturus, Trump venturus

    Praesidens Barack Obama die Martis (10.1.) Chicagiae orationem valedictoriam habuit. Laudavit democratiam et eos, qui pro iuribus civilibus pugnaverunt. Res gestas praesidentatus sui recensuit et affirmavit patriam esse meliorem quam antea fuisset. Donald Trump die vicesimo mensis currentis (20.1.) munus praesidentis suscipiet. Barack et Michelle Obama sibi domum in urbe Washington paraverunt, ubi imprimis propter scholas et studia filiarum habitabunt. Habent autem Chicagiae fundationem, quae ibi Bibliothecam praesidentialem (Barack Obama Presidential Center) una cum Universitate Chicagiensi aedificat. Illud centrum anno bis millesimo vicesimo aut vicesimo primo (2020/21) perfectum iri putatur.

    Europa frigore, Thailandia pluviis laborat

    Tempestates nivosae et acria frigora homines in variis Europae partibus temptaverunt. His diebus plus triginta homines frigore acuto perierunt. In Polonia fuit frigus quattuordecim graduum Celsianorum, in vico Helvetico Le Brevine triginta, itemque Moscuae. Nives partes medias Italiae operuerunt et in Turcia quoque commeatum publicum obstruxerunt. In Thailandia autem pluviae insolitae et continuae effecerunt diluvia, quibus multa milia vicorum afflictantur. Plus minus septingenta milia hominum in regione diluviosa habitare aestimantur. Superficies aquae passim ad tecta domorum surrexit. Tempestates et pluviae proximis diebus in Birmaniam transire exspectantur.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 13.1.2017

  • Anno bis millesimo septimo decimo (2017) Finnia independentiam saecularem celebrat. Festivitates, quae circiter duobus milibus inceptis constant, per totum annum tam in patria quam peregre instituentur. Finnia, olim pars regni Suecorum, anno millesimo octingentesimo nono (1809) factus est autonomus Magnus Ducatus imperii Russiae. Mense Decembri anno millesimo nongentesimo septimo decimo (1917), rebus in Russia inter bellum mundanum eversis et imperatore ex potestate expulso, Finnia se civitatem independentem declaravit, quod a parlamento Finnorum postridie Nonas Decembres (6.12.1917) probatum est. Annis sequentibus pleraeque nationes Finniam independentem agnoverunt.

    Aeroplanum in Pontum Euxinum praecipitavit

    Aeroplanum Russicum die Nativitatis (25.12.) multo mane in Pontum Euxinum praecipitavit. Portavit nonaginta duos homines, qui omnes in calamitate perierunt. Aeroplanum a Moscua profectum in aerodromum Adler-Sotši descenderat, unde iter in Syriam pergeret. Sed paulo post, quam inde avolavit, causa adhuc incognita ex radar disparuit. Ex viatoribus plus sexaginta quinque erant membra celeberrimi chori exercitus Russici, qui in stationem aeroplanorum Russiae prope Latakiam, oppidum Syriae, sitam iter intendebant, ut ibi in festivitatibus novi anni cantarent. Praesidens Vladimir Putin iussit, ut die Sancti Stephani (26.12.) luctus publicus in tota Russia esset.

    Auctor stragis Berolinensis deprehensus et occisus

    Iuvenis Tunisinus, qui Berolini nuper autocineto onerario in multitudinem hominum irruens magnam stragem fecerat, post fugam quadriduam die Veneris (23.12.) Mediolani a custodibus publicis deprehensus et occisus est. Erat nomine Anis Amri, natione Tunisinus, qui per Franciam in Italiam tramine iter fecerat. Cum duo custodes iuvenem retinuissent et petivissent, ut chartam identitatis ostenderet, ille pistolio ex pera extracto custodem in humerum vulneravit. Tum alter ex custodibus illum pistolio occidit. Amri iam antequam in Germaniam profectus est, in Italia tres annos et dimidium in carcere fuerat.

    Gepardus prope emoriturus

    Ex novissima investigatione internationali gepardus (zool. Acinonyx iubatus), velocissimum in mundo animal terrestre, est iam prope emoriturus. In natura adhuc tantum septem milia centum (7100) gepardi restant. Maior pars populationis per sex terras Africae meridionalis dispersa vivit, in Irania minus quinquaginta restare aestimantur. Magnum gepardis periculum est venatio clandestina et commercium pullorum. Pullus gepardus vivus in mercatu clandestino etiam decem milibus dollarorum constare potest. Inter hos decem annos ex Africa mille ducenti gepardi pulli clam exportati esse aestimantur, ex quibus maior pars in itinere perierunt.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 30.12.2016

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä