Areena
  • TV
  • Radio
  • Uutiset

  • Poiminnat
  • Uusimmat
  • Kuunnelluimmat
  • Vielä ehdit
  • A-Ö
  • Yle Uutiset fi:Recommended:rss Lisää uutisia »

    Yle Uutiset alueeltasi fi:Recommended:rss

    YleX Uutiset fi:Recommended:rss

    Selkouutiset fi:Recommended:rss

    Yle Uutiset selkosuomeksi

    Lauantai 18.4.2015 klo 20. Irakissa ja Afganistanissa on kuollut ihmisiä pommi-iskuissa. Alkuvuosi oli ennätyslämmin. Suomalainen turisti sai lompakkonsa takaisin ystävällisten venäläisten avulla.

    Yle Uutiset selkosuomeksi

    Perjantai 17.4.2015 klo 20. Valio vähentää työntekijöitä. Saksassa on muistettu ihmisiä, jotka kuolivat Germanwingsin lento-onnettomuudessa. Suomalaiset osaavat hyvin englantia. Suomessa on nyt myös sankarikissoja.

    Yle Uutiset selkosuomeksi

    Torstai 16.4.2015 klo 20. Keskusta on mielipidemittauksen suurin puolue. Poliisilla on suuri valvontaoperaatio liikenteessä. Tanskalaiset juhlivat kuningatar Margareetaa. Kevät alkoi tänä vuonna aikaisin.

    Yle Nyheter fi:Recommended:rss

    Yle News in English fi:Recommended:rss

    Yle Ođđasat Sápmi fi:Recommended:rss

    Novosti Yle fi:Recommended:rss

    Nuntii Latini fi:Recommended:rss

    Nuntii Latini

    Quid Russi censuerint. Nuntii Latini 17.4.2015 Ministerium Russiae a rebus exteris sententiam edixit, qua consilia terrarum septentrionalium sui communiter defendendi vehementer condemnavit: Russos vidisse, quae in actis diurnis Aftonbladet de illa re scripta essent. Ex talibus propositis adversus Russos adumbratis sequi posse, ut omnes fere fructus, quos illae una cum Russis peperissent, infeliciter perirent. (Reijo Pitkäranta) Obama et Castro collocuti Die Saturni (11.4.) Barack Obama, praesidens Americanorum, et Raul Castro, dux Cubae, in urbe Panama convenerunt et per longum tempus collocuti sunt. Postea Obama diurnariis illum sermonem fructuosum descripsit, unde nova aetas in historia utriusque civitatis inire posset. ”Bellum frigidum”, inquit, ”compositum est, neque civitas Cubanorum saluti Americanorum iam imminet”. (Reijo Pitkäranta) Isis paulatim regredi cogitur Isis, ordo islamitarum, amplius quartam earum regionum partem, quas in Iraquia sub potestatem suam redegerat, iam amisit. Tribunus militum Steve Warren, cuius est notitias ex Pentago divulgare, nuntiat copias illas ex iis locis, quibus antea stabant, paulatim retrudi. Milites confoederationis, cui Americani praesunt, in Iraquiam et Syriam plus tria milia ictuum aeriorum fecerunt. (Reijo Pitkäranta) Calamitas ante Libyam maritima Die Dominico (12.4.) ad oram Libyae calamitas maritima facta est, qua circiter quadringenti immigrantes illegales vitam amisisse existimantur. Custodes litorales Italiae nuntiaverunt sibi contigisse, ut centum quinquaginta fere homines e naufragio servarent. In navigio saltem quingenti vectores erant, in quibus multi pueri et puellae. (Reijo Pitkäranta) Index progressus socialis Novus index progressus socialis divulgatus est. Hac statistica, quae quotannis de omnibus orbis terrarum civitatibus componitur, aestimari potest, quomodo quaeque res publica officia erga populum suum socialia expleat. Civitas optima hoc anno iudicatur Norvegia, quam sequitur Suetia. Finlandia septimum locum obtinuit. (Saara Honkanen) De comitiis parlamentaribus Die undevicesimo huius mensis (19.4.) in Finlandia comitia parlamentaria instituentur. More solito civibus facultas in antecessum suffragandi oblata est, dummodo sententiam, si serissime, postridie Idus Apriles (14.4.) darent. Illo die vesperi apparuit amplius triginta centesimas hominum ius suffragii adhibuisse. (Reijo Pitkäranta) Adventus veris inaequalis Ver in Finlandiam hoc anno inaequaliter venit. Nives quidem et glacies solito maturius dissolutae sunt, sed adventus avium migratoriarum duabus fere septimanis serior est quam antea fuisse consuevit. In causa sunt venti septentrionales idemque frigidi et adversi, quibus factum est, ut maiora avium examina admodum cunctanter e regionibus meridianis redirent. (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini

    De programmate Iraniae nucleari convenit. 10.4.2015 De programmate nucleari inter Iraniam atque terras occidentales, Russiam Sinasque per duodecim annos consultatum est. Disputabatur, utrum Irania arma nuclearia an tantum nuclearem energiam parare vellet. Postridie Kalendas Apriles condiciones adeo convenerunt, ut concordia certa et definita mense Iunio inveniri posset. Irania se obligat, ne nuclearia arma acquirat, ex quo sequitur, ut sanctiones internationales ei impositae tollantur. Benjamin Netanjahu, primus minister Israelis, iudicavit concordiam factam exsistentiae patriae suae imminere. Barack Obama autem concordiam historicam appellavit, qua securitas Americanorum et foederatorum augeretur. Graecia summa aerarii inopia laborat De programmate debitorum continuando inter Graeciam et eurozonam nondum convenit. Ut discrimen oeconomicum sublevaret, Graecia a Germania ducenta undeoctoginta miliarda euronum ad damna sarcienda flagitavit, quae regimen nazisticum fecerat. At iam ante viginti quinque annos Graecia pactum probavit, ex quo nullae amplius compensationes reposcerentur aut redderentur. Papa de pace appellavit In oratione paschali Papa Franciscus de pace praesertim in Syria et Iraquia appellavit. “Communitas internationalis, ut speramus, non debet ante hanc ingentem tragoediam humanitariam iners manere”, ait Papa. Concordiam de programmate nucleari cum Irania factam laudavit et sperabat fore, ut orbis terrarum tutior fieret. Papa mentionem separatim fecit ictus terroristici nuper in Kenia facti, quo aggressores motus Al-Shabaab in campo Universitatis Garissae centum quadraginta septem homines, imprimis Christianos, interfecerunt. Passiones, quibus Christiani etiam in aliis mundi partibus subicerentur, memoravit et optavit, ut in angustiis sublevarentur. Ucraina communismum vetitura Regimen Ucrainae legem feret, qua ideologia, propaganda symbolaque communistica vetabuntur. Iam antea lex perlata est, qua recentiores pelliculae cinematographicae et televisificae, in quibus exercitus aut milites Russiae ut heroes praesentantur, vetitae sunt. Factio communistica in comitiis parlamentariis anno bis millesimo duodecimo (2012) tredecim centesimas (13%) suffragiorum in Ucraina accepit. Ad emacerationem allicere illegitimum erit Parlamentum Francorum additamentum ad legem de sanitate publica probavit, ex quo homines ad emacerationem ita allicere non liceret, ut in periculum mortis inciderent aut valetudine periclitarentur. Qui illam legem violavissent, multa decem milium euronum aut carcere unius anni punitum iri. Lex imprimis ad eas paginas interretiarias coercendas spectat, in quibus homines ad nimiam gracilitatem incitantur. Ad quadraginta milia Francorum, ex quibus maior pars sunt iuvenes feminae, adulescentulae aut puellae, anorexia laborant. Propositum legis etiam est, ne indutrices nimis macrae ad novos vestiendi modos praesentandos accipiantur. (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini

    Gubernator stragem fecit. Causa calamitatis aeriae in Alpibus factae iam constat. Pro certo enim habetur aeroplanum a gubernatore consulto deletum esse. Ipse pilota e diaeta parumper abisse videtur, quo facto gubernator Andreas Lubitz recusavit, quominus eum rursus intromitteret. Deinde aeroplanum cum omnium interitu in montem direxit. (Satu Tuominen) Merkel Helsinkium adiit Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, die Lunae (30.3.) Helsinkium venit, ubi Alexander Stubb, princeps minister Finlandiae, eam hospitio recepit. Inter visitationem etiam praesidentem Sauli Niinistö convenit et particeps fuit colloquii, in quo de rebus Unionis Europaeae disceptabatur. (Reijo Pitkäranta) Dies Dominica palmarum Hac septimana in ecclesia occidentali hebdomada sancta agitur. Initium cepit a Dominica palmarum (29.3), quae ad memoriam adventus Iesu in urbem Hierosolyma celebratur. Scriptum est turbam hominum eum salutantem ramos palmarum in via stravisse. Quare hoc die apud nos puellis moris est homines adultos virgis leviter caedere et cantilena recitata omnia bona exoptare. (Reijo Pitkäranta) Memoria ultimae cenae Dies Iovis septimanae sanctae Christianos de ultima cena commonuit, quam Iesus cum discipulis sumpsit. Hic dies Latine dies viridium appellatur: tunc enim in ecclesia vetere iis, qui paenitentiam egerant, remissio peccatorum dabatur et hi tamquam rami virides in arborem ecclesiae denuo inserebantur. (Reijo Pitkäranta) Dies passionis Christi Hodie (3.4.) diem passionis Christi habemus. Sunt, qui putent Iesum anno tricesimo tertio (33) in cruce fixum esse: tum enim in regione Hierosolymitana eclipsis solis fuit, cuius mentionem evangelistae inferre videntur. Si traditioni Graecae fidem tribuimus, crucifixio Iesu die vicesimo tertio mensis Martii (23.3.) facta est. Ii autem, qui memoriam Latinam sequuntur, eam biduo post sive die vicesimo quinto eiusdem mensis (25.3.) evenisse credunt. (Reijo Pitkäranta) De ignibus diei Saturni Vulgo creditum est die Saturni sive postridie, quam Christus mortuus et sepultus est, malos spiritus in aere volitare. Ad eos depellendos in Finlandia occidentali eo die vesperi magnae lignorum strues comburuntur, quarum flammae in tenebris longe lateque elucent. (Reijo Pitkäranta) Dies resurrectionis Christi In historia evangelica traditum est Iesum tertio die sive die Dominico mane e mortuis excitatum esse et postea discipulis suis apparuisse. Miraculum resurrectionis tantum est, ut non solum homines magno gaudio afficiat, sed etiam naturae laetitiam parare videatur. Est enim vetus opinio Solem illo mane orientem in caelo cum iubilatione saltare. (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini

    Tragoedia in Alpibus aeria. 27.3.2015 Tragoedia in Alpibus aeria Aeroplanum societatis Germanwings, quod die Martis (24.3.) Barcinone Dusseldorpium volabat, in Alpibus Franciae contra montem praecipitavit. Omnes centum quinquaginta homines, qui ibi vehebantur, perierunt. Ante calamitatem aeroplanum per octo minutas descendebat, sed nullus nuntius necessitatis a pilotis missus est. Causa tragoediae adhuc est ignota. Ex Finnia quinquaginta milites in Iraquiam Praesidens Finniae Sauli Niinistö decrevit, ut in Iraquiam septentrionalem quinquaginta milites Finni mitterentur, qui copias Peshmerga Curdorum ad proelia contra ordinem ISIS committenda exercerent. Finni bello non intererunt neque in Iraquia diutius anno remanebunt. Partem maioris gregis internationalis facient, cui praeerit Germania. Finni, Sueci, Dani contentissimi Cum in Unione Europaea quaereretur, qui homines vita sua contentissimi essent, apparuit Finnos una cum Suecis et Danis primum locum occupare. Investigatio effecta est ab Eurostat, officio statistico Unionis. Felicitatem plurimum auxit bona valetudo, sed magni erant etiam condiciones oeconomicae et relationes sociales. Miserrimi inventi sunt in Bulgaria. Inter posteriores erant etiam Graeci, Cyprii, Hungari, Portugalli. Praeterea apparuit iuvenes esse contentiores vita sua quam generationes seniores. Inter sexus nulla fere differentia reperta est, nam viri in Unione Europaea paululo tantum contentiores erant quam feminae. Russia exercitia militaria ad finem perduxit Russia exercitia militaria ad finem perduxit, quibus copias suas septentrionales comprobaverat. Intererant exercitiis, ut Russi nuntiaverant, plus octoginta milia militum ex variis Russiae partibus convocata, una et quadraginta naves bellicae, quindecim naves submarinae, plus ducenta aeroplana. Etiam brigata motorizata, in confinio Finniae nuper locata, parata esse debebat. Unio Europae pauperibus Graeciae subveniet Unio Europaea duo miliarda euronum Graeciae praebet, quibus pauperes, iuvenes opere destituti atque societates mercatoriae crisi oeconomica laborantes adiuventur. Illa subventio cum debitis Graeciae internationalibus colligata non est sed ad opera spectat, quae augmentum oeconomicum creant et societatem Graecorum stabiliorem faciunt. Potatores cafeae diutius vivere Recens investigatio Iaponica ostendit potatores cafeae forsitan ceteris diutius vivere. In Iaponia nonaginta milia hominum inter undeviginti annos sequebantur. Compertum est letalitatem apud cafeae potatores decem, immo etiam viginti quinque centesimis (10-25%) minorem esse quam iis, qui cafeam vitant. Effectus notatus est iam in eis, qui unum pocillum cafeae singulis diebus sumebant, sed maior erat utilitas tria vel quattuor pocilla sumentibus. Similes conclusiones iam antea in aliis investigationibus factae sunt. Veri similiter cafea etiam periculum morborum cardiovascularium et diabetae minuere potest. (Tuomo Pekkanen)

    Muualla Yle.fi:ssä