Nuntii Latini

Praesidens Niinistö Moscuam visit

  • 4 min
  • toistaiseksi

Praesidens Finniae Sauli Niinistö die Martis (22.3.) Moscuae praesidentem Vladimirum Putin convenit. Praesidentes collocuti sunt de petitoribus asyli, qui via septentrionali ex Russia in Finniam venerunt. Putin affirmavit peregrinos, Russis et Bielorussis exceptis, illa via in Finniam iam non venturos esse. Tractabantur etiam quaestiones oeconomicae et commercium, quod propter sanctiones deminutum est, praeterea discrimen Ucrainae, bellum Syriacum atque terrorismus internationalis. Praesidentes sollicitabantur ictibus terroristicis illo ipso die Bruxellis factis. Uterque familiaribus victimarum dolorem suum declaravit et de cooperatione monuit, quam pugna contra terrorismum flagitaret.

Bruxellis tres explosiones

Die Martis mane in aeriportu Bruxellensi duae bombae exploserunt, una explosit in tramine metropolitano apud stationem Maelbeek, quae haud multum ab aedibus consilii Europaei distat. Unus et triginta homines perierunt, numerus vulneratorum ducentos septuaginta superat. Utramque stragem ordo Isis sibi vindicat. Auctores facinorum tres fuisse creduntur, ex quibus duo mortui sunt, unus quaeritur sed nondum repertus est. Bruxellis fuit domicilium etiam terroristarum, qui mense Novembri ictibus Parisiis factis centum sexaginta homines occiderunt. Salah Abdeslam, unus ex auctoribus illius stragis nuper (17.3.) Bruxellis in suburbio Molenbeek deprehensus est.

Pactum inter Turciam et Unionem Europaeam

Unio Europaea pactum de immigratoribus remittendis cum Turcia fecit. Illud pactum die Dominico (20.3.) valere coepit. Omnes immigratores, qui post hunc diem in Graeciam venerunt, in Turciam remittentur, si asylum non petent aut petitio eorum reicietur. Remissiones pridie Nonas Apriles (4.4.) incipient. Unio Europaea autem tot petitores asyli, quot in Turciam remissi erunt, ex eis, qui in Turcia iam sunt, in Europam acceptura est. Turciae praeterea pecunia solvetur atque colloquia de societate eius in Unione Europaea et de viso Turcis concedendo maturabuntur.

Sintne animalia in circensibus habenda

Germani deliberant, an vetandum sit, ne magna animalia fera in spectaculis circensibus habeantur. Agitur de elefantibus, ursis, tigribus, camelopardalibus sive girafis, rhinocerotibus, hippopotamisque. Sunt, qui etiam spectacula simiarum vetare velint. Propositum de his spectaculis vetandis a tribus civitatibus foederatis ad moderatores Germaniae relatum est.

Cerasi in Iaponia iam florent

In Iaponia Institutum Meteorologicum praevisiones divulgat, quo modo efflorescentia cerasorum ex meridie ad septentrionem progrediatur. Die Sabbati (19.3.) nuntiatum est aliquot cerasos in insulis Iaponiae principalibus iam florere, quod maturius fit quam assolet. Apud Iapones mos est ad flores cerasi spectandos sub arbores congregari diem vernalem celebrantes.

(Tuomo Pekkanen)

Lähetykset

  • pe 25.3.2016 18.14 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Ebola, haemorrhagica febris, in Congo denuo vagari coepit. Saltem viginti homines post medium
    mensem Iulium ex ea mortui sunt. Ille morbus anno millesimo nongentesimo septuagesimo sexto
    (1976) apud flumen Ebola, ex quo nomen invenit, primum identificatus est. Victimae forti
    haemorrhagia interna et externa laborant. Initio quidem symptomata sunt incerta, scilicet febris,
    myalgia, diarrhoea, dysphoria, sed maior pars morbo affectorum moritur. Ante duos annos plus
    undecim milia trecenti homines, imprimis in Guinea, Monte Leonino (vulgo Sierra Leone), Liberia
    morbo Ebola perierunt.

    Corea Septentrionalis experimenta nuclearia continuat

    Relatio recens Consilii securitatis Nationum Unitarum narrat Coream Septentrionalem experimentis
    nuclearibus finem non imposuisse et sanctiones illi positas violavisse. Onera petrolearia ex una nave in alteram in alto mari transferta et producta sanctionibus vetita peregre, exempli gratia in
    Sinas et in Indiam, exportata esse.

    Harvey Weinstein in iudicio se defendit

    Harvey Weinstein, productor Hollywoodensis olim maximae auctoritatis, in iudicio de molestia
    sexuali et stupris accusatus omnia crimina infitiatur. Plus septuaginta feminae illum molestiae
    accusaverunt, sed Weinstein ipse negat se ullam feminam stupravisse et omnes res, de quibus
    accusatur, communi consensu factas esse asseverat. Advocati eius ad epistulas electronicas
    provocant, quas Weinstein a quadam femina, quae eum de stupro accusavit, post factum accepisset.
    Facinora, quae Weinstein commisisset, mense Octobri anni proximi palam facta sunt. Brevi ex eis
    orta est actio #MeToo appellata, quae in instrumentis communicatoriis per totum orbem pervulgata
    est.

    Sepulcrum dictatoris Franco transferetur

    Regimen socialisticum Hispaniae corpus dictatoris Francisco Franco ex monumento belli civilis
    tollere et in sepulcrum familiare transferre in animo habet. Illud monumentum est ecclesia in monte
    cavatum nomine ”Abbatia a Sancta Cruce Vallis Caducorum” aut brevius ”Vallis caducorum ”
    (Valle de los Caídos). Sepulcrum dictatoris, gravissimo lapide coopertum, est ante altaria ecclesiae.
    Primus minister Pedro Sánchez medio mense Iulio coram parlamento monuit nullam democratiam
    posse monumenta in honorem dictaturae sustinere.

    Iam anno proximo (2017) parlamento Hispaniae placuit, ut sepulcrum transferretur sed regimen
    partium dextrarum sententiam parlamenti exsecuta non est. Mense Iulio octoginta duo anni a bello
    civili in Hispania orto exacti erant. Duce Francisco Franco confoederatio exercitus, ecclesiae et
    phalangitarum dictaturam condidit, quae usque ad mortem Franconis duravit. Anno millesimo
    nongentesimo septuagesimo quinto (1975) Franco in Valle Caducorum intra monumentum
    sepultus est, quod ipse in animo adumbraverat.

    Tuomo Pekkanen

  • Feriae aestivae ad finem vergunt

    Feriae aestivae, quae a plerisque Finnis mense Iulio aguntur, iam ad finem vergunt. Post pausam sex septimanarum etiam Nuntii Latini, annum iam tricesimum incipientes, continuantur. Ex rebus mense Iulio gestis memorabiles fuerunt conventus praesidentium Putin et Trump atque ludi mundani pedifollii, ex quibus Francia trophaeum reportavit.

    Canicula flagrat, dum clima mutatur

    In omnibus partibus hemisphaerii septentrionalis hac aestate ardor solis fuit insolitus et complures centeni homines calore et incendiis perierunt. In Graecia plus nonaginta homines vitam in silvarum incendiis amiserunt. In Suetia incendia in duodeviginti regionibus grassantur, etsi pluviis cadentibus passim remittunt. Decem terrae Unionis Europaeae Suetis auxilium ad ignes exstinguendos praebuerunt, ex quibus terris siphonarii cum vehiculis et helicopteris in Suetiam venerunt. Ex Finnia grex triginta siphonariorum in Suetiam profectus est. Alia phaenomena extraordinaria huius temporis fuerunt typhones exitiosi atque siccitas.

    Sicilia incendiis ex siccitate ortis male laborat, in Iaponia autem octoginta fere homines nimio calore perierunt. Per se mutatio climatis singula phaenomena calamitosa non efficit, sed investigationes ostendunt medio calore augescente aestus caniculares fieri frequentiores et longiores. In regione Arctica calefactio fuit celerior quam alibi.

    Bellum commerciale iam non imminere videtur

    Praeses Commissionis Europaeae Jean-Claude Juncker et Cecilia Malmström, commissaria a commercio, praesidentem Donaldum Trump in Aedibus Albis nuper (25.7.) convenerunt. Inopinanter praesidens Trump illis nuntiavit Americanos cum Unione Europaea velle cooperari, ut portoria et subventiones tollerentur, exceptis tamen productis industriae autovehicularis. Addidit portoria servitiorum, productorum chemicorum, medicamentorum et soiae fore minora et commercium eorum auctum iri. Praeterea pollicitus est portoria aluminii et chalybis, quae USA nuper Unioni Europaeae posuerat, retractatum iri. His rebus dictis videtur bellum commerciale inter USA et UE iam non imminere.

    Trump a Putino Moscuam invitatus

    Postquam praesidentes Vladimir Putin et Donald Trump Helsinkii mense Iulio (16.7.) convenerunt, Putin rettulit se praesidentem Trump Moscuam invitavisse. Itemque Putin a praesidente Trump in USA invitatus est, sed dies itineris procrastinatus est, quia adhuc investigatur, an Russia comitiis praesidentialibus Americanorum intervenerit.

    In Kenia sacci plastici vetiti

    In Kenia olim tempestate pluviosa cloacae obturabantur, quia sacci ex plastica facti in eis inhaerescebant. In ventre vaccarum sacci plastici inveniebantur et piscatores retibus plus plasticae quam piscium capiebant. Anno proximo (2017) in Kenia lex lata est, qua fabricatio et usus saccorum plasticorum omnino vetantur.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Conventus Singapurae historicus

    Praesidens Donald Trump et dux Coreae Septentrionalis Kim Yong-un in insula Sentosa Singapurae
    die Martis (12.6.) convenerunt. USA et Corea Septentrionalis relationes diplomaticas non habent et
    officialiter in bello sunt. Tractabatur imprimis de bello inter utramque Coream componendo et de
    armis nuclearibus in paeninsula Coreana exuendis. Ad conclusionem conventus Trump et Kim
    pacto subscripserunt, quo partes, desideria pacis et opulentiae utriusque terrae observantes, ad novas relationes creandas se obstringunt. Corea Septentrionalis se obligat, ut dearmationi nucleari in
    paeninsula Coreana operam det. Trump per sponsionem ad securitatem Coreae Septentrionalis se
    obstringit.

    Austria imamos expellit et meschitas claudit

    Austria ordines musulmanicos, qui proposita politica habent, non approbat. Septuaginta imami,
    quibus Turcia pecuniam praestat, ex Austria expellentur. Praeterea septem meschitae, de
    radicalizzatione musulmanorum accusatae, claudentur. Cancellarius foederalis Sebastian Kurz die
    Veneris (8.6.) nuntiavit illa consilia partem esse rationum, quibus ”islamismus politicus”
    coerceretur. Quae rationes, ut ait cancellarius foederalis, in lege anno bis millesimo quinto decimo
    accepta consistunt. Illa lex vetat, ne communitates religiosae a nationibus peregrinis pecuniam
    capiant, et postulat, ut communitates musulmanorum erga societatem civilem Austriacam
    consuetudines positivas sustineant.

    De methano in Marte reperto

    NASA (National Aeronautics and Space Administration) nuperrime (7.6.) nuntiavit se
    animadvertisse quantitatem methani in planeta Marte variare. Iam antea constabat methanum in
    atmosphaera Martis existere, sed nova res est, quod quantitas eius variis anni temporibus differt.
    Investigatores non consentiunt, quae causa sit huius variationis. Methanum potest oriri ex glacie aut
    esse originis biologicae. In Tellure maior pars methani, quod est in atmosphaera, oritur ex herbis et
    animalibus, sed copia methani etiam in glacie perenni reposita est. Si methanum Martis biologicae
    originis esse probaretur, testimonium esset, quod ibi existeret aut exstitisset vita microbica.

    Ludi pedifollii mundani 2018

    Ludi pedifollii mundani, heri inaugurati, Petropoli et in decem aliis urbibus Russiae fiunt. In
    Russiam ad ludos spectandos multae miliones peregrinorum veniunt. Praeterea certamina, numero
    sexaginta quattuor, a centenis hominum milionibus per televisionem spectantur. Finale erit die
    quinto decimo mensis Iulii (15.7.).

    Nuntii Latini usque ad 3.8.2018 intermittuntur

    Nuntii Latini Radiophoniae Finnicae Generalis, qui inde ab anno millesimo nongentesimo
    undenonagesimo (1989) septimanatim emittuntur, propter ferias aestivas usque ad mensem
    Augustum intermittuntur. Quae cum ita sint, prima post ferias emissio Latina fiet ante diem tertium
    Nonas Augustas sive die tertio mensis Augusti.
    Auscultatoribus nuntiorum Latinorum iucundissimas ferias aestivas exoptamus.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Novus archiepiscopus

    Tapio Luoma, doctor theologiae quinquaginta sex annos natus, die Dominico (3.6.) novus
    archiepiscopus ecclesiae evangelico-Lutheranae Finlandiae consecratus est. Hoc factum est in
    Ecclesia cathedrali Aboënsi per benedictionem et impositionem manuum. Inter caerimoniam,
    cui etiam praesidens Sauli Niinistö interfuit, ei crux et baculum pastorale ut insignia illius
    muneris tradita sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De novis regiminibus

    Mense Iunio ineunte Italia novum regimen accepit, cum factio popularis nomine ”Motus
    quinque stellarum” et partes dextimae ”La Lega” terram administrare coeperunt. In Hispania
    autem principi ministro Mariano Rajoy, postquam fidem parlamenti amisit, munus
    deponendum erat. In locum eius successit Pedro Sanchez, fautor socialistarum.
    (Reijo Pitkäranta)

    In Libya comitia fient

    Factiones de principatu Libyae certantes pactae sunt, ut in terra comitia parlamentaria et
    praesidentialia mense Decembri huius anni haberentur. Concordia constituta est in conventu
    Parisiis acto, ubi rationes quaesitae sunt ad perturbationem civitatis mitigandam. Dictatore
    Muammar Gaddafi abhinc septem annos de potestate deiecto futura Libyae obscura remanent.
    (Saara Honkanen)

    De bello commerciali

    Inter Americanos et Europaeos bellum commerciale exarsisse videtur. Decrevit enim
    praesidens Donald Trump, ut metallis ex Europa in Civitates Americae Unitas importandis
    portorium imponeretur. Solutio pro chalybe erit vicenarum quinarum, pro aluminio autem
    denarum centesimarum. Iam terrae Unionis Europaeae sui defendendi causa Americanis suum
    indicem mercium vectigalium praeparant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Eruptio vulcanica

    In Guatimalia, civitate in America Media sita, eruptio vulcanica facta est, qua circiter centum
    homines vitam amiserunt. Numerus mortuorum sine dubio etiam maior est, nam multi cives
    adhuc quaeruntur. Complures vici lava et cineribus obruti sunt, cum vulcanus nomine Fuego
    ignem et massam ardentem e faucibus suis evomere coepisset.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nova lex in Dania data

    Parlamentum Daniae legem approbavit, quae vestimentis vultum obtegentibus uti vetat. Nova
    lex, quae mense Augusto ineunte valere incipiet, imprimis ad velamina mulierum
    islamistarum pertinet. Interdicitur civibus Danis etiam usu cucullorum et barbae arte factae,
    nisi quis causam manifestam ad tales res adhibendas indicare potest.
    (Reijo Pitkäranta)

    Oceanus Pacificus tranatur

    Ben Lecomte, vir Francogallus quinquaginta unum annos natus, Oceanum Pacificum
    tranaturus est. Itaque Nonis Iuniis (5.6.) in ora Iaponiae mare ingressus est, ut itinere novem
    fere milium chiliometrorum confecto in urbem Franciscopolim perveniret. Putat se illam
    natationem novem mensibus absolvere posse.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Praesidens Donald Trump nuntiavit conventum cum Kim Yong-un, duce Coreae Septentrionalis,
    revocatum esse. Epistula, quam ille huic scripserat, ab Aedibus Albis (24.5.) divulgata est. Causam
    revocationis Trump scripsit esse apertam inimicitiam, quam Kim in recentissima sententia
    ostendisset. Nihilo minus se exspectare, ut aliquo die Kim conveniret. Sedes nuntiis divulgandis
    Coreae Septentrionalis rettulit Coream Septentrionalem ad colloquia cum USA adhuc paratam esse.
    Antonio Guterres, secretarius generalis Nationum Unitarum, dixit se conventu revocato dolere et
    desiderare, ut controversiae in paeninsula Coreana pacifice dirimerentur. Similiter multae aliae
    nationes censebant. Quo facto (25.5.) Trump iam professus est adhuc fieri posse, ut summus
    conventus institueretur et postridie (26.5.) mane per Twitter narravit prospera colloquia cum Corea
    Septentrionali de futuro conventu in cursu esse. Primum consilium fuit, ut Trump et Kim die
    duodecimo mensis Iunii (12.6.) Singapurae convenirent.

    Laminae solares in California obligatoriae

    In California Commissio a Politica Energiae constituit, ut novae domus laminis solaribus ad vim
    electricam producendam ab initio anni bis millesimi vicesimi (2020) ornarentur. Constitutio ad
    omnes domus maxime trium tabulatorum pertinet. Propositum est emissiones carbonei dioxydati
    minuere et calefactionem climatis impedire.

    Typhon imbres in deserta Arabiae attulit

    Mane Sabbati (25.5.) typhon tropicus parti meridionali paeninsulae Arabiae impegit. Velocitas
    ventorum erat in medio quinquagena quina metra singulis secundis. Imbres typhone allati oram
    Omaniae prope urbem Salalam biduo verberaverunt. Meteorologi aestimant in illa regione biduo
    ducenta millimetra pluisse, quae pluvias desertorum biennales superant. Salala est regio viridissima,
    quae a periegetis frequentissimis petitur. Nunc autem et aerodromus et portus clausi sunt. Effectus
    typhonis etiam in Iemenio et in insula eius Socotra sentiuntur, quae hereditas mundi ab Unesco
    declarata est, quia ibi sunt indigenae herbae, cochleae serpentesque, quae nusquam alibi occurrunt.

    Lagoena vini centum milibus euronum veniit

    Die Sabbati (26.5.) in Francia orientali lagoena vini sub hasta centum tribus milibus septingentis
    (103 700) euronibus veniit, quo carius pretium numquam pro una lagoena solutum est. Uvae ad
    illud vinum lectae sunt anno millesimo septingentesimo septuagesimo quarto (1774), Ludovico XVI
    in Francia regnante.

    Real Madrid – Liverpool 3-1

    Certamen finale Confoederationis campionum Kioviae, in urbe Ucrainae, vespere Sabbati (26.5.)
    factum est. Conflixerunt greges Real Madrid Hispaniae et Liverpool Britanniae. Liverpool initio
    egregie ludebat, sed postquam Mohamed Salah, optimus eius lusor, vulneratus ex certamine exire
    coactus est, Hispani superiores esse coeperunt et retibus tribus ad unum (3-1) trophaeum
    reportaverunt.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii latini 1.6.2018

  • Die Dominico (20.5.) in Finlandia more solito memoria militum bello caducorum celebrabatur. Hoc anno in Ecclesia cathedrali Aboënsi sollemnitas specialis instituta est, qua civibus bello domestico abhinc centum annos mortuis aut supplicio affectis honor habebatur. Caerimoniae, cui praefuit archiepiscopus Kari Mäkinen, inter alios praesidens Sauli Niinistö et princeps minister Juha Sipilä interfuerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De sanctionibus oeconomicis

    Mike Pompeo, minister a rebus exteris Civitatum Americae Unitarum, de gravissimis sanctionibus oeconomicis Iraniae imponendis narravit. Terras Europaeas praemonuit, ne illas leges violarent. Si id fecissent, rationem eius rei Americanis redderent. Quae cum ita sint, civitatibus Europae decernendum est, utrum cum Iranianis an Americanis mercaturam exerceant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Maduro victor comitiorum

    Victor comitiorum praesidentialium Venetiolae declaratus est Nicolas Maduro, dominus imperiosus huius terrae. Paene septuaginta centesimis suffragiorum acceptis munus sex annorum iterum initurus est. Partes quidem oppositae socialistas rerum obscurarum accusant neque comitia credibilia fuisse putant. Henri Falcon, candidatus adversarius, dicit populum a regimine coactum esse, ut praesidenti Maduro suffragaretur.
    (Satu Tuominen)

    Investigatio hydrologica

    Nasa sive administratio spatialis Americanorum amplam investigationem hydrologicam faciendam curavit ad cognoscendum, quibusnam mutationibus opes aquarum globi terrestris his annis affectae essent. Generatim dici potest imbres in partibus septentrionalibus et prope aequatorem augeri, cum metuendum sit, ne terrae inter illas regiones intercedentes exsiccentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novum opus Rembrandtii

    Mercator quidam artis nomine Jan Six Amstelodami picturam antea ignotam exposuit, cuius auctor est Rembrandt, unus ex artificibus omnium temporum celeberrimis. Tabula imaginem iuvenis ignoti figurat et partem operis amplioris constituere videtur. Rerum periti eam anno millesimo sescentesimo tricesimo quarto (1634) pictam esse credunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Puellae bene certarunt

    In Lituania certamina pedifollica Europaea puellarum septendecim annis minorum posita sunt. Grex Finlandiae, postquam cohortem Angliae punctis duobus ad unum (2-1) superavit, locum tertium consecutus est. Ita sibi aditum ad certamina mundialia mense Novembri in Uruguaia futura paravit. Neque nostrates umquam in hoc athleticae genere tantum successum habuerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De tempestate Mensis Maii

    Mensis Maius apud nos tam calidus fuit, ut numerus dierum aestuosorum amplius decem esset. Sunt, qui tempestate aestiva gaudeant et in aprico libenter versentur, sed aestibus etiam factum est, ut agri sitirent et natura siccitate laborans pluvias recreantes exspectaret. Huc accedit, quod periculum incendiorum terrestrium in incremento est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 25.5.2018

  • Si Corea Septentrionalis armis nuclearibus abstiterit, USA et Corea Meridiana ei auxilium oeconomicum dabunt. Mike Pompeo, minister a rebus exteris Americanorum, in paeninsula Coreana primum Kim Yong-un, dictatorem Coreae Septentrionalis, deinde Kang Kyung-whan, ministrum a rebus exteris Coreae Meridianae, convenit.

    Adhuc ante paucos menses moderatores Americani et Coreani Septentrionales inter se contumelias dicebant. Nunc autem Pompeo narravit se cum Kim ”bona colloquia” habuisse. Sed tam Pompeo quam Kang affirmabant condicionem auxilii oeconomici esse, quod Corea Septentrionalis ”plane, permanenter et probate” armis nuclearibus absisteret.

    Israel et Irania in Syria conflixerunt

    Postquam Irania copias suas in Syriam induxit, verendum erat, ne Israeliani et Irani confligerent. Neque frustra, nam vigilia Ascensionis (10.5.) copiae Iranianae in stationes Israelis, quae sunt in collibus Golan, circiter viginti missilia miserunt. Israel nuntiavit se pleraque ex eis avertisse neque milites suos damna cepisse. Deinde Israel in complures locos, quos milites Irani tenebant, ictus aerios fecit. Illi impetus ab Israelianis in Syriam facti fuerunt fortissimi post bellum Jom Kippur anno millesimo nongentesimo septuagesimo tertio (1973) confectum. Unio Europaea flagitavit, ut omnes partes in conflictu Israelis et Iraniae moderationem observarent.

    Siccitas Keniae in eluviones mutata

    Adhuc mense Februario magistratus Keniani et ordines internationales auxilium ad difficultates petiverunt, quas siccitas in Keniam attulisset. Nunc autem causa difficultatum sunt inundationes et morbi, quos aquae diluviales forsitan portant. Siccitas exceptionalis in Africa orientali multos annos duravit.

    At mense Martio tempestas in contrariam mutata est. Imbribus factum est, ut viae multarum urbium diluvio cooperirentur et in Kenia multi lacus artificiales aquis complerentur. Primo vere in Kenia ducenta quadraginta quattuor milia (244 000) hominum aquas diluviales fugere coacta sunt. Aquis in urbibus fluctuantibus Nationes Unitae de periculo morborum monuerunt.

    Balaena in Sinu Finnico nassa haesit

    Sabbato (12.5.) nuntiatum est balaenam in angustissima parte Sinus Finnici nassa piscatorum haerere. Salvatores maritimi ad locum advocati balaenam liberaverunt, quae tamen in propinquitate mansit. Deinde tam prope navigium salvatorum natavit, ut illi reliquias retis, quae in balaena adhuc haerebant, tollere possent. Postea salvatores balaenam in altum mare comitati sunt.

    Investigatores censent fieri potuisse, ut balaena ingenite ita se gereret et consulto ad salvatores veniret, cum intellegeret se auxilium accepturam esse. - Erat specie ”Megaptera novaeangliae”, quae in aquis Finniae septentrionalibus bis tantum antea visa est.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 18.5.2018

  • Praesidens Donald Trump nuntiavit se pactum nucleare cum Irania factum non servaturum esse. Quam ob rem sanctiones Iraniae impositas restitutum iri. ”Pactione sublata”, inquit, ”prohibetur, ne apparatio armorum nuclearium in Oriente Proximo acceleretur”. Idem dixit se sperare fore, ut una cum civitatibus sociis rationem inveniret, cuius ope discrimen´Iranianum solveretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Putin quartum praesidens

    Nonis Maiis (7.5.) Vladimir Putin quartum praesidens Russiae factus est, cum iuramentum officii meridie in Cremlino dedit. Oratione habita censuit Russis summo studio id agendum esse, ut oeconomia patriae et qualitas vitae civium meliores redderentur. Paucis diebus ante inaugurationem mille sescenti fere homines praesidenti Putin adversantes Moscuae et in aliis Russiae locis deprehensi sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De epidemia morbillorum

    Epidemia morbillorum in Europa apud populum non vaccinatum grassatur. Ex statisticis apparet in Romania his duobus annis plus undecim milia hominum morbo affecta esse. In Graecia duo milia et in Italia quinque milia casuum nuperrime reperta sunt. Contagioni expositi sunt praecipue zingari, quia perpauci ex eis vaccinationem contra morbillos habent.
    (Saara Honkanen)

    De Academia Suetiae

    Collegium Academiae Suetiae decrevit, ne praemium Nobelianum litteraturae hoc anno distribueretur. Inde fit, ut anno bismillesimo undevicesimo (2019) illud praemium bis detur. In causa dilationis sunt multa scandala, propter quae fides et auctoritas eius academiae in dubium vocatae sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De conventu Latino

    Septimana vergente societas nomine Academia Latinitati Fovendae (ALF) conventum annuum Romae celebravit. Argumentum principale erat lexicographia, quam ob rem socii Finni auditoribus de Nuntiis Latinis narraverunt necnon Lexicon neolatinum in Finlandia hoc anno editum proposuerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Aër in Finlandia purus

    Qualitas aëris in Finlandia omnium optima est, ut ex investigatione ab Ordine sanitatis mundi (WHO) nuper facta patet. Copia enim particularum minimarum pro singulis metris cubicis apud nos minor est quam usquam alibi. Eadem fere puritate sunt Estonia, Suetia, Canada, cum rerum condicio in Quataria pessima sit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Petra Olli victrix

    In urbe Russiae nomine Kaspijsk certamina de principatu luctandi Europaeo instituta sunt. In serie feminarum sexaginta quinque chiliogrammatum nomismate aureo potita est Petra Olli, athleta Finlandensis viginti trium annorum. Adversaria eius, quam in luctatione finali duobus punctis superavit, erat Elis Manolova, femina ex Azerbaigiania oriunda.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 11.5.2018

  • Duces Coreae Septentrionalis et Meridianae convenerunt. Ex parte Coreae Septentrionalis aderant, praeter dictatorem Kim Yong-un, soror eius Kim Yo-jong et Kim Yong-chol, pristinus praefectus explorationis. Delegatis Coreae Meridianae praeerat praesidens Moon Jae-in. Duces constituerunt, ut statui belli inter Coreas finiendo operam darent.

    Summa declarationis

    Duces Corearum declarationi subscripserunt, cuius summa haec fuit: Propositum in paeninsula Coreana esse totalem dearmationem nuclearem; foedus pacis esse faciendum et statum belli finiendum; grapheum communicationis in Kaesong Coreae Septentrionalis condendum; programma ad familias uniendas redintegrandum; conventus moderatorum constanter repetendos; actiones propagatorias in confinio Corearum finiendas.
    Inter Coream Septentrionalem et Meridianam est adhuc nomine status belli. Nunc autem, ut declaratum est, omnes actus inimici tam terra marique quam in aere finiuntur. Duces alter alterum amplexabantur et Kim Yong-un monuit Coreanos esse eiusdem sanguinis populos, qui separatim vivere non possent.

    Unio Europaea insecticidas neonicotinoides vetuit

    Unio Europaea vetuit, ne insecticidae neonicotinoides in agris adhiberentur. Quod utile erit apibus et forsitan impediet, ne species avicularum exstinguantur. Cultores autem betarum vulgarium et plantarum oleosarum damna capient. Ordo internationalis avibus tuendis (Birdlife international) in relatione nuper divulgata monuit octavam quamque speciem avium in periculo esse, ne exstirparetur.

    Electrificina nuclearis in Sibiriam navigat

    Electrificina nuclearis ex navalibus Petroburgensibus in Sinum Finnicum deducta per Mare Balticum et Fretum Danicum praeter oram Norvegiae occidentalem in portum Murmanskensem remulcabitur, ubi combustibili nucleari onerabitur. Inde perget iuxta oram Russiae usque ad oppidum Pevek, portum remotissimum Sibiriae septentrionalis-orientalis.
    Illa electrificina est prima in suo genere. Ab autumno huius anni reactorium eius electricitatem regionibus Russiae remotissimis, aditu difficillimis, generare incipiet. Pevek est oppidum tam Russiae quam totius Asiae maxime septentrionale, celebre etiam campis carceralibus, in quibus captivi aetate Staliniana uranium fodiebant.

    Dies veteranorum

    Dies veteranorum apud Finnos die vicesimo septimo mensis Aprilis (27.4.) celebratur, quo die anni millesimi nongentesimi quadragesimi quinti (1945) bellum contra Germanos in Lapponia finitum est. Thema principale hornotini diei festi fuit considerare, quo modo hereditas veteranorum, qui hodie in Finnia quattuordecim milia numerantur, generationibus futuris transmitteretur.
    Aetas media militum veteranorum est nonaginta trium annorum. In secundo bello mundano Finni contra Unionem Sovieticam bis pugnaverunt, primum (1939-1940) soli, deinde (1941-1944) una cum Germanis, denique (1944-1945) in Lapponia contra Germanos. In his tribus bellis in parte Finnorum sescenta milia virorum et centum milia feminarum interfuerunt.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 4.5.2018

  • Emmanuel Macron, praesidens Francogalliae, cum coniuge iter officiale triduanum in Civitates Americae Unitas suscepit, ubi collegam suum Donald Trump et uxorem eius convenit. Praesidentes alter alterum salutantes in modum optimorum fratrum se gesserunt dextris inter se firmiter iunctis et multis osculis utrimque datis. Macron ab Americanis tanti aestimabatur, ut apud congressum eorum orationem anglice habere sineretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novus Cubae praesidens

    Miguel Diaz-Canel successor praesidentis Cubanorum Raul Castro est, ut administratores huius terrae confirmaverunt. Iuramentum officii statim dedit, postquam conventus nationalis se eum praesidentem creavisse pronuntiavit. Quamquam Castro se officio abdicavit, eum tamen potestatem in factione principali conservaturum esse dicunt. Cuba civitas a partibus communisticis recta adhuc manebit.
    (Satu Tuominen)

    Tensio Graeco-Turcica

    Tensio politica et militaris inter Graeciam et Turciam augeri videtur. Nam singulis fere diebus de aliquo novo conflictu inter eas orto nuntiatur. Turci imprimis id graviter ferunt, quod regimen Graeciae recusavit, quominus milites seditiosos e Turcia profugos domum remitteret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Ahtisaari dixerit

    Martti Ahtisaari, praesidens olim Finlandiae, et Nationes Unitas et civitates praepotentes de inertia in bello Syriaco componendo reprehendit. Monuit ordini Nationum Unitarum magnum munus fuisse, ut efficeret, ut res Syriae in pristinum statum restituerentur. Ei tamen non contigisse, ut his septem annis officium suum apte praestaret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Toronti acciderit

    Toronti, in urbe Canadae, autocinetum per corpora peditum transiit, quo factum est, ut decem homines morerentur et sedecim graviter vulnerarentur. Testes oculati narraverunt vehiculum onerarium ex improviso in viam pedestrem deversum esse ibique per longum spatium provectum magnum detrimentum attulisse. Auctor sceleris paulo post a vigilibus publicis deprehensus est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Status linguae liberae

    Iam altero deinceps anno status Finlandiae in indice libertatis rei diurnariae descendit. In praesentia locum quartum obtinet, cum abhinc aliquot annos lingua Finnorum omnium liberrima habita sit. Anno proxime praeterito nostrates in hac comparatione tertii erant. Illum indicem ordo internationalis nomine Redactores sine limitibus divulgare solet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nova formicae species

    Grex investigatorum in Borneo novam formicae speciem invenit, quae se explodendo communitatem suam defendit. Nomen scientificum eius est Colobopsis explodens. Si quae bestia his formicis imminet, aliquot earum membra sua tantopere intendunt, ut totum corpus dissolvatur et hostis veneno inde effuso interficiatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 27.4.2018

  • USA, Britannia, Francia mane Sabbati plus centum missilia in tres metas Syriacas miserunt, in quibus arma chemica conficiebantur et tractabantur. Una meta erat Damasci, duae extra urbem Homs. Impetus fuit responsum ad ictum gasalem ante septimanam prope Damascum factum, cuius auctor regimen Syriae habetur. Propositum foederationis non fuit praesidentem Bashar-al-Assad ex potestate expellere sed prohibere, ne regimen Syriae arma chemica amplius adhiberet. Pentagon, ministerium defensionis Americanorum, nuntiavit omnia missilia scopos suos tetigisse et rem gestam esse. Vladimir Putin, praesidens Russiae, ictus statim damnavit et Consilium Securitatis ad conventum necessitatis convocavit
    .
    Barcinonenses flagitabant, ut duces incarcerati liberarentur

    Complura centena hominum in viis Barcinonis nuper reclamitaverunt flagitantes, ut moderatores Cataloniae incarcerati liberarentur. Reclamitatores censent duces motus independentiae esse captivos politicos. In his est Jordi Sanchez, qui de incitatione civium et motu rebelli accusatur. Si novus dux regionalis mense Maio creatus non erit, nova comitia in Catalonia instituentur.

    Praesidentem Trump ”feminas ut frusta carnis tractare”

    James Comey, pristinus moderator Foederalis Officii Investigationis (FBI), praesidentem Donaldum Trump in colloquio televisifico acerrime vituperavit: ”Feminas ut frusta carnis tractat, de parvis et magnis rebus iterum iterumque mentitur et ab Americanis flagitat, ut credant. Homo illius generis moribus ad munus praesidentis Americanorum aptus non est.”

    Polonia inquinationem aeris deminuere studet

    Ordo mundi sanitarius (WHO) confirmavit ex quinquaginta urbibus Europae inquinatissimis triginta tres esse in Polonia. Inquinatio, quae pessima est mensibus hiemalibus, praesertim ex eo oritur, quod Poloni ad calefactionem multum carbonis fossilis adhibent. In domibus praeterea eiectamenta et purgamenta comburuntur. Nunc autem regimen Poloniae programma ”stop smog” incohavit. Insulatio caloris in domibus meliorabitur et puriores modi calefactionis excogitabuntur, ut quantitas energiae ad calefactionem necessaria, deminuatur.

    Oeconomia Finniae opinione celerius crescit

    Ministerium aerarii publici praevidet oeconomiam Finniae hoc anno duabus virgula sex centesimis (2,6%) crescere, quod paulo plus est quam antea putabatur. Melior occupatio et consilia, quibus augmentum sumptuum coercebitur, oeconomiam publicam etiam annis proximis confirmabunt. Hodiernus gradus occupationis iam prope unam et septuaginta centesimas (71%) ascendit.

    Valetudo Finnorum minus prospera

    Ex investigatione recenti apparet valetudinem Finnorum non tam prospere quam ante provenire. Obesitas et symptoma depressionis crebrescunt atque alta pressio sanguinis et cholesterolum nimis altum sunt adhuc communia. Ex viris viginti sex centesimae, duodetriginta ex feminis sunt pingues. Qualitas autem vitae hominum seniorum est melior quam ante.

    (Tuomo Pekkanen)

    (Nuntii Latini 20.4.2018)

  • Die Saturni (7.4.) in regione prope Damascum sita ictus gasalis factus est, quo complures cives mortui sunt. Communitas internationalis hac aggressione regiminis Syriae valde commota est. Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, censuit usum armorum chemicorum in quovis casu vehementissime condemnandum esse. Iam periculum esse, ne id, quod in Syria accidisset, paci internationali immineret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Coreani proposuerint

    Coreani septentrionales nuntiaverunt se ad consultandum paratos esse de quaestione, quo modo paenisula Corea armis nuclearibus exueretur. Propositum est, ut colloquia de ea re inter ducem Kim Jong-un et praesidentem Donald Trump haberentur. De illo conventu instituendo Coreani cum Americanis iam sermones occultos contulerunt, ut a magistratibus fide dignis patefactum est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Rationes Americano-Mexicanae

    Mexicani omne genus cooperationem cum Americanis denuo aestimaturi sunt. Graviter enim tulerunt, quod praesidens Trump milites cohortis nationalis ad confinium Mexici mittere decrevit, quorum est mercaturam drogarum occultam et immigrationem illegalem impedire.
    (Reijo Pitkäranta)

    Scandalum Academiae Suetiae

    Academia Suetiae, cuius est de praemiis Nobealianis litteraturae decernere, in pessimum discrimen vocata est. Tres enim scriptores pernoti, scilicet Peter Englund, Klas Östergren, Kjell Espmark, se de societate Academiae discesserunt. In causa scandali est homo quidam culturalis, quem complures mulieres in Academia laborantes de molestia sexuali accusaverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Area in Vesijärvi archaeologica

    In paroechia Finlandiae Vesilahti prope Villam Laukko locus sepulcrorum veterum repertus est, qui a saeculo p.Chr.n. sexto originem trahit. Ibi ossa mortuorum nec non cuspides telorum et varia ornamenta in lucem venerunt. Antea illam regionem ad aetatem Vicingorum pertinere credebatur, sed ex novis excavationibus archaeologicis apparet eam multo vetustiorem esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Björgen certare desinit

    Marit Björgen, scridatrix Norvegiensis omnium temporum praestantissima, se rei athleticae vale dicere nuntiavit. Nec decretum illud mirandum est, si respicis, quot et quantas res iam gesserit: est Olympionica octies, quae et quattuor nomismata argentea et tria aenea ex Olympiis domum reportavit. Huc accedit, quod omnino duodeviginti primatus scridationis mundanos consecuta est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Tempestas mensis Martii

    Mensis Martius in Finlandia duobus et in quibusdam regionibus etiam quinque gradibus Celsianis frigidior fuit quam fieri consuevit. In multis partibus nives mensuram consuetam excesserunt. Caelum gelidissimum erat in communi Utsjoki, ubi temperatura ad triginta sex gradus infra zerum descendit. Sol autem solito magis lucens homines tempestate glaciali vexatos laetificabat.
    (Saara Honkanen)

    (Nuntii Latini 13.4.2018)

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä