Nuntii Latini

pe 18.11.2016

  • 4 min
  • toistaiseksi

Comitiis praesidentialibus in USA factis cives in multis partibus contra Donaldum Trump reclamitaverunt. Maximae turbae erant in Miamia, Atlanta, Philadelphia, Neo-Eboraci, Angelopoli, Oregonia, Colorato. Reclamatores de iuribus civilibus sollicitabantur et dicebant se adesse, ut illos sustinerent, qui pro suis vitae condicionibus timerent.

Trump immigratores illegales expulsurus

Donald Trump, praesidens designatus, affirmavit se tres miliones immigratorum illegalium quam primum ex USA expulsurum esse. Exempli gratia homines, qui crimina commisissent aut in gregibus nefariis interessent, expulsum iri. Addidit maximi esse limitem inter Mexicum et USA ita condensare, ut clam non superaretur. Ideo se murum in limite Mexici ducturum esse.
Ambiguum autem est, utrum de vero muro in toto limite ducendo an de saepimento alicuius generis in quibusdam partibus praetendendo cogitaverit. Severior politica immigrationis erat unum ex argumentis principalibus, quae Trump in ambitione praesidentiali repetebat.

Hodorkovski Helsinkii conventum habuit

Mihail Hodorkovski, pristinus oligarchus et unus ex notissimis adversariis praesidentis Putin, ad finem septimanae Helsinkium venit, ubi conventum communicativum ordinis sui “Russia Aperta” habuit. Hodorkovski, qui in Helvetia et Britannia exsul vivit, id agit, ut democratia et iura humana in Russia in melius mutentur. Praeterea motus “Russia Aperta” operam dat, ut res diurnaria et investigatores meliores operandi possibilitates in Russia habeant. Aderant in conventu septuaginta quinque repraesentatores oppositionis Russiae. Hodorkovski, qui credit magnas in Russia mutationes annis proximis futuras esse, monuit ordinem suum non esse factionem politicam.

Ictus Parisienses commemorati

Die Dominico (13.11.) ictus terroristici Parisiis commemorabantur, in quibus anno ante centum triginta homines mortui atque complures centeni vulnerati sunt. Maior pars victimarum inter concentum periit, qui in odeo Bataclan fiebat. Die anniversario Sting, cantor Britannicus, ibidem concentum commemorativum familiaribus victimarum dedit.

Leonard Cohen obiit

Leonard Cohen, poeta et musicus Canadensis, Angelopoli (7.11.2016) octoginta duos annos natus mortuus est. Diu aegrotaverat et infirma fuerat valetudine, sed causa mortis a familiaribus nondum est palam facta.

Divulgavit tredecim libros sed imprimis ut musicus per orbem terrarum notuit. Ultimum album cantionum eius est “You Want It Darker”, quod ante tres septimanas publicatum est. Notissimum est etiam carmen “Hallelujah”. Textus, quos scripsit atque voce gravi et rauca interpretabatur, sunt profundi et ambigui, interdum etiam difficiles. In Finnia septies concentum publicum dedit.

(Tuomo Pekkanen)

Nuntii Latini 18.11.2016

Lähetykset

  • pe 18.11.2016 18.15 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Regimen Finlandiae munere suo fungi desiit. Hoc factum est postridie Nonas Martias (8. 3.), cum princeps minister Juha Sipilä praesidenti rei publicae Sauli Niinistö petitionem dimissionis proposuit. Qui quidem veniam petenti dedit, sed eum rogavit, ut administratio eius, quamvis potestate politica careret, negotia publica expedire pergeret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Juha Sipilä dixerit

    Causa, cur regimen principis ministri Juha Sipilä caderet, ibi invenitur, quod ei non contigit, ut renovationem rei socialis et sanitatis ad effecrum perduceret. Sipilä, cum rationem decreti sui publice redderet, ait se vocem suam internam in consilio faciendo audivisse. Idem dixit se memorem fuisse sententiae, quae diceret ”exitum acta probare’.
    (Reijo Pitkäranta)

    De rebus Venetiolae

    Res Venetiolae in maximam confusionem vocatae sunt, ut vel inde apparet, quod illa civitas in praesenti a binis praesidentibus administratur. Quorum unus est Nicolas Maduro, alter Juan Guaidó, dux oppositionis. Incolae Venetiolae his septimanis fame, inopia medicamentorum, intermissionibus electricitatis laboraverunt. Ministri tamen recusaverunt, quominus ab Americanis auxilium peterent.
    (Reijo Pitkäranta)

    De Estonibus in Finlandia

    Estones, qui ab anno bis millesimo in Finlandiam immigraverunt, inopiam operariorum hic levant. Hodie quidem plures sunt, qui in patriam redeunt. In Finlandia habitare illis ut antea non iam libet, quod mercedes in Estonia auctae sunt, cum sumptus victuales in Finlandia magni pretii essent.
    (Satu Tuominen)

    De natura Finlandiae

    Natura Finlandiae usque pauperescit, ut ex investigatione nuper divulgata patet. Ex generibus herbarum et animantium duodecim fere centesimae in periculum adductae sunt. Abhinc decem annos illa copia paene duabus centesimis minor erat. Interitus praesertim ad aves pertinet, quam ob rem verbi causa Passer domesticus e Finlandia omnino evanescere videtur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Memoria Rembrandtiana

    Hoc anno trecenti quinquaginta anni acti sunt, cum Rembrandt, artifex Nederlandensis celeberrimus, mortuus est. Ad memoriam eius recolendam in Nederlandia per totum annum complures expositiones instituuntur, quibus opera eius in publico proposita sunt. Rembrandt omnino quadringentas fere picturas et magnum numerum aliorum operum artis post se reliquit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Res athletica renovatur

    Ambulatio quinquaginta chiliometrorum ex eventibus athleticis maioibus auferetur. Ita constitutum est in conventu, quem Foedus internationale athleticae levis (IAAF) Quatariae habuit. Id decretum post ludos Olympicos in urbe Tokio futuros (2020) valere incipiet. Postea de principatu ambulandi tantum in spatiis brevioribus certabitur.
    (Reijo Pitkäranta)

  • In comitiis die Dominico actis Estonienses in novum parlamentum unum et centum (101) delegatos creaverunt. Factio dextra-liberalis reformativa triginta quattuor (34) delegatos accepit, factio centralis viginti sex (26), factio patria-conservativa duodecim (12), democratae sociales decem (10). Plurimum crevit EKRE (Eesti Konservatiivne Rahvaerakond), factio populi conservativa, quae sedibus in novo parlamento duplicatis undeviginti (19) delegatos habet. Maximum votorum numerum accepit Kaja Kallas, praeses factionis reformativae, cui viginti milia octoginta tria (20 083) suffragia data sunt. Probabile videtur, ut illa regimini futuro praesideatur. Constitutio autem novi regiminis difficile erit, nam et factio reformativa et democratae sociales iam recusaverunt, quominus cum conservativis (EKRE) cooperarentur.

    USA et Corea Meridiana exercitia militaria restringunt.

    Exercitia militaria Coreae Meridianae et Americanorum, quibus etiam ducenta triginta milia militum interesse solebant, restringuntur. Ministri defensionis utriusque terrae rem in colloquio telephonico die Sabbati confirmaverunt. Consilium ad id spectat, ut labores ad arma nuclearia Coreae Septentrionalis exuenda sustineantur et tensio militaris in paeninsula Coreana mitigetur.

    Venetiae pretium aditus periegetis imposuerunt

    Carnevalia Venetiarum hornotina post celebrationes duarum septimanarum die Martis ad finem venerunt. Neque tantum illis diebus sed per totum annum illa urbs amoena et romantica periegetas attrahit. Circiter vicenae quinae miliones viatorum quotannis Venetias visitant, ex quibus autem quaternae denae miliones unum tantum diem ibi versantur. Nuperrime Venetiis constitutum est, ut viatoribus diurnis pretium aditus trium euronum imponeretur. Proximo anno pretium inter sex et decem (6-10) eurones variabit. Sumptus annui purgationis mediae urbis et monumentorum sunt tricenae miliones euronum.

    Certamina in Seefeld hiberna

    Certamina mundialia athleticae hibernae in Seefeld Austriae finita sunt. Finni, qui praesertim scridatione et desultura scridatoria olim excellebant, rem pessime gesserunt, cum unum tantum nomisma idque aeneum reportaverunt. Inter athletas Finnos optimus fuit Iivo Niskanen, qui certamine scridationis quindecim chiliometrorum tertius fuit.

    Lapponia peregrinos usque attrahit

    Mense Ianuario pernoctationes peregrinorum in Lapponia circiter ducenta sexaginta septem milia (267.000) numerabantur, quod quinque fere centesimis (5%) plus erat quam anno ante. Plurimos periegetas Lapponia ex Francia attraxit, sed etiam numerus Asiaticorum plus quindecim centesimis (15%) crevit. Numerus autem Britannorum et Russorum in Lapponia paulo minor erat quam ante.

    Aer in Finnia purus

    Ex relatione de qualitate aeris (2018 World Air Quality), quam ordines Greenpeace et Airvisual hac septimana divulgaverunt, nonaginta centesimae (90%) hominum aerem inquinatum spirant. Finnia autem qualitate aeris secundo loco post Islandiam posita est. Pessima est qualitas aeris in Bangladesa, Pakistania, India, Afganistania, optima, praeter Islandiam et Finniam, in Australia, Estonia Suetiaque.

    Tuomo Pekkanen

  • Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, et praesidens Donald Trump in Vietnamia convenerunt de dearmatione nucleari collocuturi. Nec tamen iis contigit, ut concordiam invenirent, sed rebus infectis ex conventu domum redierunt. Id inopinate factum est, quod Kim paulo ante dixerat se ad arma nuclearia exuenda paratum esse. Trump autem censuit illum id tantum voluisse, ut sanctiones Coreanis impositae tollerentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    India Pakistaniam aggressa

    Aëroplana militaria Indiae impetum in fines Pakistaniae fecerunt. Agitur de prima aggressione, postquam illae terrae anno millesimo nongentesimo septuagesimo primo (1971) inter se bellum gesserunt. Propositum erat, ut castra exercitationis, quae musulmani in locis montuosis Casmiriae habebant, bombardationibus delerentur. Dicuntur trecenti fere bellatores islamistae illa incursione vitam amisisse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Comitia in Nigeria facta

    In Nigeria comitia praesidentialia habita sunt. Suffragiis enumeratis apparuit praesidentem hodiernum Muhammadu Buhari quinquaginta sex centesimas (56%) suffragiorum sibi conciliavisse itaque effecisse, ut munus obire pergeret. Ad urnas nonnisi tertius quisque civis adiit. Observatores internationales tamen de multis vitiis in electionibus conspicuis narraverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Insulae Ovinae reparantur

    Ultima septimana mensis Aprilis viatores peregrini ab Insulis Ovinis omnino prohibebuntur. Tum enim nonnisi centum homines voluntarii illuc admittentur, qui insulanis indigenis in variis operibus publicis auxilium ferant. Eorum erit inter alia calles et semitas reparare, signa viarum erigere, varia loca damnis affecta in pristinum statum restituere.
    (Reijo Pitkäranta)

    Niinistö sectionem subiit

    Nuntiatum est praesidentem Finlandiae Sauli Niinistö vitio articulari laborare, quam ob rem die Mercurii (27.2.) operationem coxae chirurgicam subiret. Negatur tamen eam sectionem impedire, quominus munera sua praesidentialia solito more exsequatur. Vetitus est tamen itinera aëria septimanis proxime futuris facere.
    (Reijo Pitkäranta)

    Institutum Romanum Finlandiae

    Septimana vergente Fundatio Institutum Romanum Finlandiae anniversarium octogesimum in urbe Helsinki agebat. Quod opus eo spectat, ut civibus academicis Finlandiae occasio detur studia antiquitatis in urbe Roma exercendi. Inter cenam sollemnem Eva Margareta Steinby, profestrix de illa fundatione optime merita, nomismate argenteo honorata est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Glacies in Finlandia minuuntur

    Tempus, quo aquae glacie duratae sunt, in Finlandia manifeste contractum est. Quod apparet ex dissertatione in Universitate Helsinkiensi nuper divulgata. In investigatione etiam notatum est propter calefactionem climatis difficilius esse quam ante firmitatem glaciei aestimare. Commonetur glaciem in magna parte Finlandiae australis interdum per totam hiemem periculosam remanere.
    (Saara Honkanen)

  • Pedro Sanchez, minister primarius Hispaniae, nuntiavit comitia parlamentaria praematura exeunte mense Aprili futura esse. Regimen socialistarum, quod tantum octo menses potestatem apud Hispanos habuit, intra quattuor annos iam tertia coalitio fuit. Dispensatio regiminis oeconomica in parlamento reiecta est, cum partes Catalonienses eam non sustinerent. Cataloniensibus non suppetebat, quod Sanchez pedetemptim cum eis consultare conabatur, sed Quim Torra, dux regionis, flagitavit, ut in colloquiis autonomia Cataloniae tractaretur. Id Sanchez accipere noluit.
    Praeterea Catalonienses aegre ferebant, quod ducibus eorum, qui independentiam Cataloniae agebant, crimen seditionis in iudicio illatum est.

    Trump statum necssitatis declaravit

    Praesidens Donald Trump, postquam se statum necessitatis declaraturum esse diu minitatus est, denique (15.2.) rem exsecutus est. Causa necessitatis interposita ille pecunias ministeriorum et defensionis et aerarii publici ad murum contra Mexicum aedificandum transferre conatur. Consilium praesidentis animos tam republicanorum quam democratarum sollicitat. Ex constitutione Americanorum pecuniae publicae tantum ad res a legiferis definitas adhiberi possunt. Praesidens autem ad publicam dispensionem oeconomicam potestatem non habet – nisi necessitate urgente. Itaque declaratio praesidentis institutiones democratiae Americanae labefactat. Veri similiter legalitas declarationis praesidentis in iudicio examinabitur.

    El Chapo in iudicio

    Joaquín Guzmán, Mexicanus dominus drogarum et pristinus dux chartelli Sinaloa, vulgo ”El Chapo” (”salaputium”) appellatus, in iudicio Brooklinensi reus omnium criminum, quibus accusabatur, compertus est. Inter viginti quinque annos centum quinquaginta quinque tonnas cocaini ex Mexico in USA furtim importandas curavisse dicitur.

    Applicatio telephonica feminas custodit

    Ordines iuribus humanis defendendis atque politici Americani applicationem telephonicam reprehenderunt, qua viri in Arabia Saudiana feminas earumque motus melius quam ante sequi possunt. Regimen autem Saudianum asseverat illam applicationem tantum ad servitia electronica expedienda spectare, exempli gratia ad syngraphos visaque petenda.

    Ursi maritimi in Nova Semlia famelici tumultuantur

    In Nova Semlia, quae ex duabus insulis in Mari Glaciali Arctico positis constat, greges famelici ursorum maritimorum cibum quaerentes etiam in domos incolarum penetrare coeperunt. Homines timent neque parentes filios in scholam mittere audent. Cibus principalis ursorum maritimorum est phoca, quae glaciariis arcticis decrescentibus difficilius captatur.

    Mare Mortuum arescit

    Mare Mortuum, quod est inter Iordaniam et Israelem, quadringentis triginta metris infra superficiem maris iacet. Aquam ex flumine Iordane accipit sed emissarium non habet. Propter nimium aquae usum et evaporationem siccitate auctam superficies eius quotannis circiter metrum descendit et ante annum bis millesimum quinquagesimum omnino disparere aestimatur.

    Tuomo Pekkanen

  • Animi Finnorum his diebus commoti sunt nuntiis, quibus narratur, quam male et indiligenter senes in gerontocomiis curentur. Valetudini et sanitati eorum nonnumquam tam male provideri dicitur, ut non multum abesse videatur, quin curatores sceleris accusati in ius vocari possint. Huc pertinet, quod medici in his institutis laborantes non satis saepe senes aegrotos visere dignantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De rebus Iraniae mutatis

    Die Lunae (11.2.) quadraginta anni acti erant, cum res in Irania eversae sunt. Anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo (1979) accidit, ut Mohammad Reza Pahlavi potestate amissa in exilium proficisci cogeretur, et regnum eius in rem publicam islamicam mutaretur. Primus dux Iraniae novi ordinis erat antistes shiitarum Ruhollah Khomeini.
    (Reijo Pitkäranta)

    Sinae a Turcis accusatae

    Moderatores Turciae Sinas accusaverunt, quod Uiguros male tractarent eosque in castra carceralia inclusissent. Hami Aksoy, orator ministerii a rebus exteris Turciae, ait facinora a magistratibus Sinarum in Uiguros commissa generi humano pudori esse. Constat Uiguros, quorum lingua sermoni Turcico similis est, in regione Sinarum autonomica nomine Xinjiang habitare.
    (Reijo Pitkäranta)

    Forsström socia Academiae

    Tua Forsström, poetria Finlandensis septuaginta unum annos nata, nova socia Academiae Suetiae electa est. Illius Academiae est inter alia de Nobelistis litteraturae decernere. Nemo civis Finlandensis umquam ante eodem honore affectus est. Vacabat munus, cum Katarina Frostenson id deponere coacta esset.
    (Reijo Pitkäranta)

    Morbilli increbruerunt

    Octoginta duo fere milia hominum anno praeterito morbillis in Europa implicita sunt, ut ex Ordine mundi sanitario dicitur. Numerus eorum tunc triplex factus est maximusque erat hoc decennio. Maximopere auctus est, cum morbilli in Ucraina vehementer diffunderentur. Ibi quinquaginta tria milia hominum morbo illo affecta sunt.
    (Satu Tuominen)

    Insecta mundi rarescunt

    Copia insectorum in orbe terrarum celerrime deminuitur, ut ex investigatione internationali nuper divulgata patet. Nisi huic regressui finis impositus erit, periculum est, ne omnia insecta centum annis ex globo terrestri evanescant. Interitus eorum efficiet, ut systema oecologicum totius mundi ad summum discrimen adducatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Philipp decreverit

    Princeps Philip, coniux reginae Britanniae Elisabeth II, licentiam vehicula gubernandi sua sponte deposuit. Mense Ianuario dux Edinburgensis nonaginta septem annos natus autocinetum suum in aliud vehiculum illiserat, quo factum est, ut aliquot vectores leviter laederentur. Paulo post a custode publico de usu baltei securitatis neglecto reprehensus erat.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Papa Franciscus inter triduum (4.-7.2.) emiratus Arabicos visit. Fuit primus papa, qui in paeninsulam Arabicam iter fecit. Propositum itineris principale erat colloquium inter religiones promovere. In Abu Dhabi die Martis missam sub divo celebravit, ad quam auscultandam circiter centum septuaginta milia hominum convenerant. Maior conventus publicus in emiratibus Arabicis numquam fuisse dicitur. Quamquam plerique homines, qui in emiratibus vivunt, sunt musulmani, nihilo minus paene decies centena milia catholicorum in eis habitare aestimantur. Ex quibus maior pars ab India aut Philippinis insulis oriunda est.

    USA ad finem Mexici paene 4000 militum submittit

    Pentagon nuntiavit paene quattuor milia militum Americanorum custodibus limitis Mexicani submissum iri, qui immigrationem arcerent. Die Dominico (3.2.) praesidens Donald Trump denuo flagitabat, ut securitas limitis firmaretur et murus contra Mexicum aedificaretur. Ait nullam sine muro esse securitatem, sed tantum clandestinum hominum commercium, drogas, omnis generis criminales.

    Indignatio civium in Russia crescit

    Levada, quod centrum est demoscopiis et investigationibus sociologicis in Russia faciundis, rettulit indignationem civium in politicam huius temporis celeriter crevisse. Quadraginta quinque centesimis (45%) civium cursum politicae hodiernum displicere, cum anno ante centesimae indignantium essent duodetriginta (28%). Maxime indignationem civium movent condiciones vitae in peius mutatae. Nam reditus familiarum decreverunt eodem tempore, quo vectigal valoris adiuncti auctum est. Praecipue ingratum civibus fuit, quod aetas in pensionem dimittendi quinque annis aucta est. Quo fit, ut etiam praesidens Vladimir Putin minore apud populum gratia valeat quam ante.

    In Aegypto quinquaginta mumiae repertae

    Quinquaginta mumiae aetatis Ptolemaicae (305-30 a.Chr.n.) ab archaeologis Aegyptiis repertae sunt. Iacebant in cella sepulcrali subterranea in oppido Minya, quod circiter ducenta sexaginta chiliometra in meridiem ab urbe Cairo distat. Investigatores censent in cella sepultam esse familiam, cuius membra in societate insignem statum habuerint. Praeter feminas virosque, inter mumias sunt duodecim pueri et sex animalia, imprimis canes. Quaedam ex mumiis in arcis saxeis linteis involutae iacebant, aliae in terra positae erant. Canes ibi sepulti veri similiter deliciae defunctorum fuerant. Aetatem sepulcri archaeologi testulis et fragmentis papyrorum ibidem repertis definire potuerunt.

    Matti Nykänen morte peremptus

    Matti Nykänen Finnus, quater Olympionices in desultura scridatoria, inopinanter domi suae nocte post diem Dominicam mortuus est. Erat quinquaginta quinque annos natus. In genere suo in optimis omnium temporum agonistis habetur, qui praeter victorias Olympicas sexies magister mundi et quater victor tropaei mundi factus est.

    Tuomo Pekkanen

  • Septimana ineunte Stefan Löfven, princeps minister Suetiae recens delectus, iter in Finlandiam suscepit. Die Lunae (28.1.) praesidentem Sauli Niinistö, postridie eius diei collegam suum Juha Sipilä in urbe Helsinki convenit. In colloquiis eorum relationes mutuae tractabantur, sed etiam summae quaestiones ad Unionem Europaeam pertinentes propositae erant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novum nomen Macedoniae

    Parlamentum Graeciae pactum historicum probavit, ex quo civitati Macedoniae nova appellatio Macedonia Septentrionalis inderetur. Decursu annorum Graeci nomini terrae vicinae hodierno tam vehementer adversabantur, ut inter alia impedirent, ne Macedonia in societatem Unionis Europaeae accederet. Consensus auxilio Nationum Unitarum factus finem imponit discordiae, quae relationes internationales per tria decennia arrosit.
    (Saara Honkanen)

    Rerum in Venetiola status

    In Venetiola contentio de potestate inter praesidentem Nicolás Maduro et ducem oppositionis Juan Guaidó orta est. Discordia eo venit, ut Guaidó se praesidentem civitatis profiteretur. Etiam moderatores nationum praepotentium se illi discrimini immiscuerunt. Russi enim regimini hodierno favent, Americani autem cum adversario eius stant.
    (Reijo Pitkäranta)

    De rebus Afganistaniae

    In urbe Quataria pactum de bello in Afganistania componendo adumbratum est. Dicunt inter Talibanos et legatum specialem Americanorum convenisse, ut copiae peregrinae ex Afganistania reducerentur idque duodeviginti mensibus post, quam foedus pacis approbatum esset. Talibani polliciti sunt se impedituros esse, ne ordo terroristicus al-Qaida in Afganistania consideret.
    (Reijo Pitkäranta)

    De conventu climatico

    Quinque terrae septentrionales viribus coniunctis mutationem climaticam coercere et in hac re ceteris civitatibus exemplo esse conantur. Ministri Finlandiae, Suetiae, Norvegiae, Daniae, Islandiae conventu in urbe Helsinki habito edictum divulgaverunt, quo alias nationes hortantur, ut pacto climatico Parisiensi servato eo spectent, ne temperatura media annis futuris sesquigradum Celsianum excedat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Hispania in ius vocatur

    Fieri potest, ut Regnum Hispania ab Unione Europaea in ius vocetur, quod regioni uliginosae nomine Doñana tutandae non satis bene providerit. Agitur de viridario nationali in provincia Vandalicia sito, quod multis herbis et animalibus rarissimis excellit. Dicuntur iam complures anni esse, cum Hispani de natura illius loci protegenda nihil curent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Dania minime corrupta

    Hac septimana novissimus index corruptionis palam factus est. Centum octoginta quinque civitatibus inter se comparatis apparuit Daniam anno proximo corruptione purissimam fuisse. Secundum locum obtinuit Nova Zelandia, tertium Finlandia una cum Suetia, Singapura Helvetiaque.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Stefan Löfven, praeses factionis socio-democraticae, a parlamento Suetiae primus minister creatus est. Qui quidem eodem munere etiam in priore regimine fungebatur. Löfven novum regimen una cum factione prasinorum constituit. Postquam comitia parlamentaria mense Septembri facta sunt, de novo regimine componendo inter partes politicas diu frustra consultatum est. Maxima causa morae fuit, quod ceterae partes politicae cum factione Sueco-democratica consultare noluerunt. Denique factiones et centralis et liberalis, ut Sueco-democratas excluderent, se Stefanum Löfven sustenturas esse promiserunt. Factio Sueco-democratica, quae immigrationi obsistit, his annis re vera ad colloquium politicum in Suetia haud parvam vim habuit.

    Limitatio velocitas in vias Germaniae autocineticas proponitur

    Commissio, quam Ministerium Germaniae commeatus publici posuit, suadet, ut in viis autocineticis Germaniae velocitas horalis ad centum triginta chiliometra circumscribatur. In quibusdam viis velocitas iam ad centum viginti aut centum triginta chiliometra limitata est, sed in plerisque stratis autocineticis velocitas nullo modo circumscribitur. Argumentum commissionis est, quod emissiones commeatus minui non potuerunt sed his annis usque creverunt. Ergasteria autem autocinetica et autoraedarii Germaniae circumscriptionibus vehementer obstiterunt. Velocitas horalis inter centum quinquaginta et centum octoginta (150-180) chiliometra est in viis autocineticis admodum communis et autoraedarii ducenta chiliometra superantes haud raro in Germania occurrunt.

    Methanum ex glaciariis continentalibus solvitur

    Propter calefactionem climatis liquefactio glaciariorum continentalium magis acceleratur quam antea praevisum erat. Liquefactione fit, ut superficies maris surgat et vitae hominum in ora maritima habitantium immineat. Dum aquae ex glaciariis continentalibus solvantur, magnae copiae methani in atmosphaeram continenter liberantur. Methanum autem est gasum thermogenum, quod clima vel vicies fortius calefacit quam carboneum dioxydatum. Ita in regione arctica ortus est periculosus circulus vitiosus: calefactio climatis glaciem solvit, unde in atmosphaeram methanum liberatur, et methanum clima magis calefacit. Haec investigatoribus Universitatis Bristoliensis debemus.

    Potio cafeae valetudini prodest

    Investigationes in variis terris factae ostendunt cafeam multis modis valetudini prodesse. Cafea corpus recreat et moderate sumpta etiam mortem praematuram et morbos cardiovasculares prohibere potest. Ut bonus effectus potionis quam maximus sit, cavendum est, ne in cafeam saccarum et cremum addantur neve crustula vel placentulae una sumantur.

    Iivo Niskanen agonista anni 2018

    De optimo in Finnia athleta anni proximi (2018) a moderatoribus actorum athleticorum suffragium factum est. Primo loco positus est scridator Iivo Niskanen, qui ab Olympiis hiemalibus in Corea Meridiana celebratis nomisma aureum certaminis quinquaginta chiliometrorum reportavit. Secundum locum cepit scridatrix Krista Pärmäkoski, tertium biathleta Kaisa Mäkäräinen.

    Tuomo Pekkanen.

  • Die Martis (15.1.) in parlamento Britanniae suffragium latum est de pactione, quam princeps ministra Theresa May cum Unione Europaea fecerat. Agebatur de condicionibus, quibus Britannia ex Unione Europaea exiret. Sententiis computatis apparuit conventionem a parlamento manifestissime improbatam esse. Quin etiam quadringenti triginta duo (432) delegati pactioni adversati sunt, cum nonnisi ducenti duo (202) eam approbarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    May fiduciam accepit

    Die Mercurii (16.1.) princeps ministra Britanniae Theresa May a parlamento fiduciam accepit. Quo facto affirmavit se id agere pergere, ut Britannia a societate Unionis Europaeae secederet. Legatos parlamentares hortata est, ut viribus coniunctis in hoc opere se adiuvarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Niinistö iter in Sinas fecit

    Septimana ineunte praesidens Finlandiae Sauli Niinistö cum coniuge iter officiale biduanum in Sinas fecit, ubi collegam Xi Jinping convenit. Colloquia praesidentium ad rationes inter utramque nationem intercedentes, ad necessitudines civitatum praepotentium, ad alia argumenta internationalia pertinebant. Etiam quaestio, qualis esset status iurum humanorum in Sinis, in promptu fuisse dicitur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De Curilibus consultatur

    Russi cum Iaponiensibus de pace consultare coeperunt, ut discordiam de Insulis Curilibus iam abhinc multa decennia ortam componerent. Primus conventus die Lunae (14.1.) Moscuae habitus est. Colloquia de pace initium ceperunt, cum praesidens Vladimir Putin primum ministrum Iaponiae mense Novembri convenisset.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Kim Jong-un dixerit

    Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, praesidentem Sinarum Xi Jinping Pekini visitavit. Promisit ex conventu cum praesidente Donald Trump futuro secuturum esse, ut civitates per totum mundum contentae essent. Speravit enim fore, ut discrimen ad paeninsulam Coreanam pertinens solveretur. Praesidens Xi Jinping dixit Coreanis nunc opportunitatem memorabilem oblatam esse.
    (Satu Tuominen)

    Quid praesudens dixerit

    Animi Finnorum commoti sunt stupris et violationibus, quibus puellae minorennes in urbe Oulu et Helsinki expositae sunt. Neque abest suspicio, quin illa scelera ab hominibus alienigenis commissa sint. Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, sententia publica divulgata negavit permitti posse, ut immigrantes, qui in Finlandia asylum accepissent, civitatem intutam redderent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nives in media Europa

    Nives his septimanis in media Europa cadentes effecerunt, ut amplius viginti homines labinis nivium aut aliis calamitatibus morerentur. Quantae tempestates nivosae in Austria saevierint, vel inde apparet, quod acervi nivium ibidem tria fere metra alti sunt. Bavariae status necessitatis propter caeli asperitatem paulisper indictus est.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Inter historiam climaticam statisticis conditam mundus numquam fuit calidior quam proximis quattuor annis. Omnium calidissimus fuit annus bis millesimus sextus decimus (2016), quo regionem Oceani Pacifici phaenomenon ”El Nino” appellatum calefecit. Ceteri anni calidissimi fuerunt bis millesimus septimus decimus (2017) et bis millesimus quintus decimus (2015). Proximus annus (2018) quartus inter calidissimos fuit. Ex quo sequitur, ut quadriennium a bis millesimo quinto decimo ad bis millesimum duodevicesimum (2015-2018) fuerit calidissimum statisticis conditum. Sollicitudinem paravit, quod clima etiam in regionibus arcticis calidius fiebat. Et Australia inter magnam anni partem aestu et siccitate laboravit.

    Irania naves bellicas in Oceanum Atlanticum occidentalem mittet

    Sedes Iraniae nuntiis divulgandis rettulit naves bellicas in Oceanum Atlanticum occidentalem primo vere ab Iranis missum iri. Iter, quod quinque menses durabit, tres aut quattuor naves suscipient, quae Venezuelam aliasque terras visitabunt. Iraniam vexat, quod naves aeroplanigerae Americanorum continuo in Sinu Persico adsunt. Ideo Irania iam diu modum quaerit, quo ad has minas sibi ab USA intentas respondeat. Mense Decembri summus officiarius nauticus a parte Iraniae monuit naves Iranicas in aquis Americanis propinquis navigare posse, quia etiam Americani prope Iraniam navigarent.

    Samsung de exitu praemonuit

    Samsung, societas technologica Coreana, de exitu minus fausto praemonuit: Lucrum ultimorum trium mensium anni praeteriti fuisse paene triginta centesimis minus quam eodem tempore anni superioris. Societas rettulit venditionem decem centesimis decrescere et praemonuit etiam lucrum anni currentis minus fore quam ante.

    Finni plus quam ante peregrinantur

    Finni plus quam ante peregrinantur neque calefactio climatis consuetudines feriandi mutavisse adhuc videtur. Pecuniae Britanniae, Turciae Suetiaeque peregrinis sunt proficuae ideoque itinera in illas terras a quinque centesimis usque ad decem centesimas (5-10%) hoc anno augescere aestimantur. Etiam Graecia, Bulgaria, Aegyptus plures quam ante viatores attrahunt. Thailandia autem, ubi pecunia baht est admodum cara in relatione ad euronem, et Hispania aliquantum ex pristina gratia amiserunt. In Turcia inflatio fuit vehemens, nam libra Turcica dimidium valoris biennio perdidit, quod pretiis mercium celeriter augescentibus difficultates indigenis paravit.

    Iuvenes Finni magistri mundani hoccei glacialis.

    Ludi mundani hoccei glacialis iuvenum Vancuverii ad finem venerunt. In certamine finali die Epiphaniae (6.1.) facto grex Finnorum Americanos retibus tribus ad duo (3-2) superavit. Neque id primum factum est, nam iam quater antea iuvenes Finni eandem palmam ex ludis mundanis reportaverunt. Tertium locum occupavit Russia, quae Helvetiam quinque retibus ad duo (5-2) vicit.

    Tuomo Pekkanen

  • Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, Kalendis Ianuariis more solito nationi orationem publicam habuit. Monuit Europaeos de iis ipsis rebus, quas in pretio haberent, vehementer rixari coepisse. Valde dolebat, quod Lutetiae Parisiorum, in eadem urbe, ubi finis primi belli mundani paulo ante celebratus esset, motus violenti orti essent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Continuatio orationis

    Praesidens Niinistö, dum orationem continuat, haec quoque sibi sollicitudini esse dixit: potentiam Sinarum usque augeri, Russos se rursus armis munire, Americanos de medio internationali recedere. Huc accedere, quod condicio climatis totius mundi in peius mutaretur et immigratio populorum vix iam coerceri posset. Quae quamvis ita essent, in mundo etiam multas res laude dignas inveniri.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntiatio fausti anni

    Praesidens Russiae Vladimir Putin collegae suo Americano Donald Trump bonum annum novum exoptavit. Quo nuntio divulgato dixit Russos paratos esse de quibusvis negotiis cum Americanis colloqui. Anno praeterito ineunte similem pronuntiationem ediderat, qua speravit fore, ut relationes inter utramque nationem intercedentes in statum quo ante restituerentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Praesidatus Unionis Europaeae

    Kalendis Ianuariis (1.1.) praesidatus Unionis Europaeae ex Austria in Romaniam transiit. Civitatis praesidis est de legibus in Consilio Europaeo scribendis curare et ad modum conciliatricis id agere, ut terrae sociae inter se sine discordia cooperentur. Inde a Kalendis Iuliis usque ad finem huius anni Finlandia Unioni Europaeae praeerit.
    (Reijo Pitkäranta)

    De tempestate hiberna

    Novo anno ineunte regiones maritimae Finlandiae et totius Scandinaviae tempestate saevissima affligebantur. Vis ventorum tanta erat, ut non multum abesset, quin illa procella typhon appellaretur. Velocitas tempestatis amplius tricenorum, passim etiam quadragenorum metrorum singulis secundis erat et altitudo fluctuum complura metra effecit. Imprimis loca Alandiae multa damna acceperunt.¨’
    (Reijo Pitkäranta)

    Equus Pompeiis repertus

    Equus currui iunctus in terra cineris plena egregie conservatus Pompeiis repertus est. Stabulum, ubi equus una cum duobus aut tribus aliis equis iacebat, in lucem venit, cum archaeologi excavationes in vicinitate cuiusdam villae antiquae facerent. Existimatur possessor horum aedificiorum dux magni ponderis in exercitu Romano fuisse.
    (Saara Honkanen)

    Olli luctatrix optima

    Petra Olli, athleta Finlandensis, luctatrix anno proximo optima renuntiata est. Hunc honorem ei Foedus luctationis internationale anno vergente concessit. Illud praemium decem milium francorum Helveticorum est. Constat Petram mense Octobri in serie feminarum sexaginta quinque chiliogrammatum principatum luctandi mundanum consecutam esse.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Praesidens Russiae Vladimir Putin colloquium annuum diurnariis edocendis Moscuae (20.12.) habuit. Initio monuit renovationes technologicas in Russia necessarias esse. Cum diurnarius Ucrainus de conflictu in freto Kerts facto interrogavisset, Putin repetivit, quod antea dixerat, ibi agi de provocatione Ucrainae, quae ad gratiam praesidentis Poroshenko augendam spectaret. Iaponicus autem diurnarius de insulis Curilibus meridianis quaesivit, quot ex eis Iaponiae redderentur. Putin dixit arma in eis insulis collocata esse defensiva, statum hodiernum non esse normalem et se credere pactum de eis inter partes fieri posse. Rem autem esse complicatam. Ad quaestionem de sanctionibus oeconomicis Putin respondit: Russiam sanctionibus et bellis commercialibus propter historiam suam assuefactam esse. Sanctiones potius oeconomiam illarum terrarum miseram reddidisse, quae eas posuissent. Denique, cum interrogaretur, an matrimonio iunctus esset, Putin dixit se esse virum probum, qui ocius serius de ea re curaret. De Afganistania censebat necesse esse talibanos ad consultationes de pace admittere, quia tantam partem terrae administrarent. Dixit etiam se sperare fore, ut relationes cum Britannia in normalem statum reducerentur; Theresam May nullam aliam facultatem nisi voluntatem populi auscultandi et exitum ex Unione Europaea pergendi habere.

    Mattis Aedes Albas relicturus

    James Mattis, minister a defensione Americanorum, ante novum annum Aedes Albas relicturus est. Causa esse dicitur, quod de rebus gerendis cum praesidente Donaldo Trump dissentit. Ita se in numerum illorum hominum adiunxit, qui ex grege interiore praesidentis sua sponte abierunt aut dimissi sunt. Mattis dicebatur fuisse ”ultimus vir adultus” administrationis, qui praesidenti Trump obsistere potuisset. Pertinacia eius iam diu praesidentem irritaverat. Mattis censet bonas ad foederatos relationes Americanis esse necessarias. Inter regimen praesidentis Trump consuetudines Americanorum cum compluribus terris Europaeis multum variaverunt.

    Dies iam fiunt longiores

    Die vicesimo secundo (22.12.) fuit solstitium brumale, quo tempore in hemisphaerio septentrionali dies est totius anni brevissimus, nox longissima. In partibus Finniae maxime septentrionalibus nox hiemalis usque ad medium mensem Ianuarium durat. In urbe Helsinki aliisque regionibus Finnorum meridionalibus brevissimus anni dies fuit minus sex horarum.

    Novum annum faustum exoptamus

    Nuntii Latini a Radiophonia Finnica Generali iam plus undetriginta annos septimanatim emittuntur et novo anno bis millesimo undevicesimo more solito tam radiophonice quam in interreti continuabuntur. Restat, ut auscultatoribus Nuntiorum Latinorum gratias pro fidelitate eorum agamus et novum annum faustum felicem fortunatumque exoptemus.

    Tuomo Pekkanen

Klipit

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä