Nuntii Latini

Quid Trump dixerit

  • 4 min
  • toistaiseksi

Die Saturni (29.4.) centum dies acti erant, cum Donald Trump Civitatibus Americae Unitis praeesse coepit. Ad honorem eius rei in Pennsilvania orationem habuit, qua initium muneris sui fructuosum descripsit et populum hortatus est, ut ad pugnas magnas et victoriosas se pararet. Idem promisit se brevi decreta ad pactum climaticum Parisiense pertinentia facturum esse.
(Reijo Pitkäranta)

Propositum Francisci

Papa Franciscus proposuit, ut discrimen inter Coream Septentrionalem et Civitates Americae Unitas ortum per aliquam terram conciliatricem solveretur. Aptissimam ad hoc esse vel Norvegiam, quae rerum condicionem nimis calefactam refrigerare posset. Sententiam suam diurnariis in aeroplano aperuit, cum ex Aegypto in Civitatem Vaticanam rediret.
(Reijo Pitkäranta)

De rebus Venetiolae

Iam multi menses sunt, cum Venetiola tumultibus vehementibus vexatur. Quam ob rem praesidens Nicolas Maduro oratione Caracis habita sensit, ut civitati nova lex fundamentalis scriberetur. Sperabat fore, ut res publica ea ratione pacaretur et eversio civilis evitaretur. ”Bellum intestinum”, inquit, ”exardescere nolo”.
(Reijo Pitkäranta)

Hamas mentem mutavit

Ordo islamicus Hamas nuntiavit se mentem ita mutavisse, ut non iam Israelem delendum esse censeret, quamquam illam rem publicam adhuc infitias iret. Nihil impedire, quin de tali Palaestina consultaretur, quae totam regionem historicam non contineret, sed in iis finibus posita esset, quos ante bellum sex dierum habuisset.
(Reijo Pitkäranta)

De societate Altitalia

Alitalia, societas aeria Italica, decoxit. Quam rem administratores comprobaverunt et huic creditum dederunt, ut sex fere menses operam continuare posset. Abhinc plus septuaginta annos condita in veterrimis societatibus nationalibus Europaeis numeratur. Duodecim fere milia hominum sub hac operantur, qua de causa Alitalia societas magni momenti apud Italos fuit.
(Satu Tuominen)

De dentibus Finnorum

Dentes Finnorum deteriores fieri videntur, quamquam populus hac re in duas partes dividitur. Sunt, quorum dentes optimae condicionis sint, cum alii curam eorum omnino neglegant. Sanitas oris et dentium magni ponderis esse existimatur, quod valetudo eorum non solum ad salutem generalem, sed etiam ad alios morbos multam vim habet.
(Reijo Pitkäranta)

Mensis Aprilis frigidus

Tempestas mensis Aprilis in multis regionibus Finlandiae uno vel duobus gradibus Celsianis frigidior erat, quam fieri consuevit. Imbres quoque ultra modum ceciderunt, imprimis in Cajania, ubi copia pluviarum altero tanto maior erat quam fere solet. Huc accedit, quod mense exeunte pleraque loca Finlandiae nivibus obruta erant.
(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 5.5.2017

Lähetykset

  • pe 5.5.2017 18.15 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Bellum in Syria paene septem annos geritur. USA et Turcia, membra Natonis, partes inter se adversas sustinent. Intersunt etiam Russia et multae aliae terrae gregesque. Turci mense Ianuario impetus in Syriam susceperunt, quia Curdos, qui confinium septentrionale Syriae tenent, terroristas habent. In Turcia insignis minoritas Curdorum habitat ideoque praesidens Erdogan timet, ne potestas eorum corroboretur. USA autem Curdos sustinet, qui fortiter contra ordinem Isis pugnaverunt. Russia regimen praesidentis Bashar al-Assad adiuvat, sed Turcia eum gradu demovere velit. Al-Assad iam dicitur Curdos contra Turcos pugnantes adiuvare.

    Conventus de securitate Monacensis

    In conventu de securitate Monacensi de operatione pacis in Ucraina orientali tuendae disputatum est. Sigmar Gabriel, minister a rebus exteris Germaniae, arbitrabatur (17.2.) sanctiones Russiae impositas laxari posse, si de illa operatione conventum esset. Propositum erat, ut tutatores ex eis terris colligerentur, quae membra Natonis non essent. Anders Fogh Rasmussen, pristinus secretarius generalis Natonis, inter illas terras Finniam, Suetiam Austriamque nominaverat. Praesidens Sauli Niinistö, de hac re diurnariis Finlandensibus locutus bellum Ucrainae maximum in Europa problema esse censebat, ad quod solvendum, si fieri posse videretur, Finniam adesse debere.

    Estonia saeculum independentiae celebrat

    Die vicesimo quarto mensis Februarii (24.2.2018) Res publica Estoniae independentiam centum annorum officialiter celebrat, sed festivitates iam mense Aprili anni superioris (2017) incohatae sunt, quo centum anni ex eo tempore lapsi erant, quo partes ab Estoniensibus habitatae in unum iunctae sunt. Celebratio usque ad diem secundum mensis Februarii anni bis millesimi vicesimi (2.2.2012) continuabitur, qui dies anniversarius centesimus erit pacis Dorpatensis. Lituania independens facta est decem fere diebus ante, Lettonia duabus septimanis post quam Estonia.
    Eodem anno (11.11.1918) declaratum est etiam Poloniam limitibus pristinis acceptis conditam esse.

    Res periegetica in Finnia crescit

    Anno superiore (2017) plures in Finniam periegetae venerunt quam umquam ante, nam res periegetica quattuordecim centesimis (14%) crevit, cum numerus apud Finnos pernoctantium sex miliones et dimidium superavit. Plerique periegetae ex Russia, Germania, Suetia, Britannia, Sinis venerunt. Longe plurimi urbem Helsinki cum regionibus adiacentibus et Lapponiam petiverunt.) Augmentum rei viatoriae est pars progressus globalis, nam oeconomia crescente plures quam antea potestatem peregrinandi habent. In multis locis, quibus viatores in Europa favere solent, nimia hominum frequentia requiem petentibus est iam molesta. Extensione vitae urbanae proximitas naturae atque amplum spatium et silentium periegetas in terras septentrionales attrahunt.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 23.2.2018

  • Die Dominico (12.2.) in Russia gravis calamitas aeria facta est, cum aëroplanum, quod in urbem Orsk versus volabat, prope Moscuam in terram decidit. Omnes unus et septuaginta insessores vitam amiserunt. Testes oculati narraverunt aëroplanum iam ante praecipitationem flammis correptum et in aëre displosum esse. Causa calamitatis vitium quoddam technicum esse existimatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De invitatione inopinata

    Moon Jae-in, praesidens Coreae Meridianae, in Coream Septentrionalem hospitio invitatus est. Vocationem proposuit soror dictatoris Kim Jong-un, quae die Saturni (10.2.) praesidentem Moon in palatio praesidentiali convenit. Epistulae invitatoriae ipse Kim Jong-un subscripserat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Guterres dixerit

    António Guterres, secretarius generalis Nationum Unitarum, censet communitatis internationalis esse Iraquiam adiuvare propter ea gravissima damna, quae inter bellum contra ordinem Isis gerendum pertulerit. ”Totus orbis terrarum”, inquit, ”vobis multum debet pro vestra pugna adversus hostem acerrimum et omni mundo minacem”.
    (Reijo Pitkäranta)

    De commercio servorum

    In Britannia custodes publici tres viros deprehenderunt, quos de ducentis hominibus in servitute tenendis suspectos habent. Scelus gravissimum in lucem venit, cum immigrantes in quodam latifundio Cornubiensi laborantes auxilium ab operariis Exercitus salvifici petivissent. Magistratus existimant in Britannia saltem tredecim milia hominum esse, qui ad opus servile coguntur.
    (Saara Honkanen)

    Qualitas aëris Germaniae

    Regimen Germaniae quinque urbes delegit, in quibus commeatus publicus omnino gratuitus esset. Quae sunt Bonna, Manhemum, Essendia, Herrenbergium, Ruotlingia. Experimentum eo spectat, ut usu autocinetorum privatorum deminuto qualitas aëris melior reddatur. Unio Europaea de pollutionibus aëriis Germanorum tam sollicita est, ut illis actiones contrarias minitetur, nisi copiam emissionum contrahant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Dies linguae surdorum

    Dies Lunae (12.12.) in Finlandia linguae gesticulatoriae dedicatus erat. Celebrabatur enim tunc dies natalis Caroli Oscar Malm, qui pridie Idus Februarias anno millesimo octingentesimo vicesimo sexto (1826) natus est. Ille vir apud nos pater institutionis surdorum habetur, quippe qui linguam gesticulatoriam promoverit et in urbe Borgoa primam scholam surdis docendis condiderit.
    (Reijo Pitkäranta)

    De Olympiis hiemalibus

    Die nono mensis Februarii (9.2.) in urbe PyeongChang Coreae Meridianae Olympia hiemalia inaugurata sunt. His ludis e Finlandia centum fere athletae intersunt. Primis quidem diebus nostrates admodum bono successu certaverunt. Krista Pärmäkoski in scridatione feminarum iam duo nomismata aenea sibi conciliavit, et Enni Rukajärvi in certamine slopestyle appellato itidem locum tertium consecuta est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 16.2.2018

  • Postridie Kalendas Februarias primo vespere praesidens Sauli Niinistö filiolo auctus est salva coniuge Jenni Haukio. Pater, qui partui aderat, et matrem et infantulum bene valere nuntiavit. Numquam antea in Finnia factum est, ut praesidens rei publicae munere fungens pater fieret. Multa milia civium parentibus variis modis gratulabantur. In multimediis non tantum de recenti partu sed etiam de septimana praesidentis negotiosa narrabatur, nam Niinistö die Dominico (28.1.) in alterum praesidentatum primo suffragio creatus erat atque pridie ante filiolum natum (1.2.) munus praesidentis inierat et sollemne ius iurandum ante parlamentum dederat.

    Praesidatus parlamenti creatus

    Praeses parlamenti Finniae creata est Paula Risikko, factionis conservativae, adhuc ministra a rebus domesticis. Primus vicepraeses est Mauri Pekkarinen, factionis centralis, qui etiam in priore praesidatu eundem locum tenuit. In tertium a praeside locum est creata Tuula Haatainen, legata parlamentaris socio-democratica. Comitia die Martis (6.2.) inaugurata sunt.

    Anniversarium victoriae Stalingradi

    Dies anniversarius victoriae Stalingradi in Russia celebratus est. Proelium Stalingradense, quod inter cruentissima belli mundani secundi numeratur, finitum est, cum marescalcus campi Fridericus Paulus et nonaginta unum milia militum Germanorum postridie Kalendas Februarias anno millesimo nongentesimo quadragesimo tertio (2.2.1943) in deditionem venerunt. Stalingrad, mortuo iam Stalino Volgograd appellatum, fuit velut cardo belli, unde clades Germanorum incohata est. Magnae erant utrimque clades. In certaminibus, quae dimidium anni duraverunt, urbs ipsa deleta est. A parte Sovietica paene quingenta milia militum ceciderunt, ex Germanis eorumque foederatis saltem ducenta quinquaginta milia.

    In Guatemala monumenta culturae Maya reperta

    Archaeologi in Guatemala sub silva pluviali complura dena milia aedificiorum, pyramides munitionesque Mayarum antiquorum reppererunt, ex quibus apparet in regione Péten Guatemalae septentrionalis vel decem hominum miliones olim habitare potuisse, quod etiam ter quaterve plus est quam adhuc praesumptum est. Ex novissimis repertis apparet, ut investigatores censent, in Media America amplissimum cultum humanum floruisse, qui cum pristino cultu Sinensium aut Graecorum posset comparari. Investigatio technica Lidar laseriana ex aeroplanis et helicopteris facta est. Area investigata duo milia centum metra quadra patet. Cultura Maya in Mexico meridiano, Guatemala, Beliza, Salvatoria, Honduria illa fere aetate floruit, quae iniit mille annis ante Christum natum et causa ignota decimo saeculo ineunte exstincta est. Mayae praeter Astecos maxime insignes aborigines Americae habentur. Ars eorum erat egregiae qualitatis, suam scripturam habebant, calendaria accurata faciebant.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 9.2.2018

  • Die Dominico (28.1.) in Finlandia comitia praesidentialia habita sunt. Omnino octo candidati inter se certabant, quis eorum civitati proximo sexennio praefuturus esset. Victoriam manifestissimam reportavit Sauli Niinistö, praesidens hodiernus, qui paene sexaginta tres centesimas (62,7%) suffragiorum sibi conciliavit. Hic eventus eo sensu historicus erat, quod nunc primum accidit, ut praesidens iam primo suffragio eligeretur
    (Reijo Pitkäranta)

    Putin inter gratulatores

    Moderatores multarum civitatum praesidenti Sauli Niinistö de victoria comitiorum gratulati sunt. Unus eorum erat praesidens Vladimir Putin, qui in salutatione sua animum ad magnam auram popularem, qua ille frueretur, animum advertit. Idem dixit Russiam paratam esse id agere, ut necessitudines inter utramque civitatem intercedentes sustentarentur et stabilitas securitasque corroborarentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Bellum civile commemoratur

    Die Lunae sive die vicesimo septimo huius mensis (27.1.) centum anni acti erant, cum bellum civile in Finlandia exarsit. Eo bello cruento rerum novatores, qui russati dicebantur, adversus albatos sive copias parlamenti et senatus dimicaverunt. Pax restituta est Idibus Maiis (15.5.), postquam duodequadraginta fere milia civium in pugnis vitam amiserunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Silentium parlamenti triste
    Die Veneris septimanae proximae (26.1.) in parlamento Finlandiae silentium triste actum est ad memoriam belli civilis recolendam. Paulo ante praesides omnium factionum suam quisque partem orationis communis recitaverant, ubi concorditer democratiam, reconciliationem, integritatem civitatis defendebant. Sperabant fore, ne patria umquam tantam calamitatem acciperet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Oratio praesidentis Trump

    Praesidens Donald Trump congressui Americano orationem de statu nationis habuit. Primum quidem Americanos ad concordiam reconciliandam hortatus est nec non incrementum oeconomicum laudavit. Monuit etiam, quantopere inopia quaestus se praesidente decrevisset et quantum renovatio rei tributariae civibus prodesset. Insuper nuntiavit campum carceralem, qui in Guantanamo est, etiam posthac in usu fore.
    (Reijo Pitkäranta)

    Oblatio Britannis facta

    Moderatores Unionis Europaeae Britannis occasionem e societate Unionis paulatim exeundi obtulerunt. Proposuerunt enim, ut illi usque ad finem anni bis millesimi vicesimi (2020) in mercatu interno manerent et ius libere commeandi haberent. Eodem tempore stipem societatis expenderent et legibus Unionis obtemperarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    De hora aestiva reicienda

    Administratores Finlandenses operam daturi sunt, ut consuetudine horae aestivae Unionis Europaeae desistatur. Sententiam ceterarum terrarum et parlamenti Europaei primum explorabunt. Legati parlamentares nostri mense Novembri petitionem civilem huius rei agebant. Quam quidem repudiaverunt, cum hora aestiva directivo Europaeo constituta esset.
    (Satu Tuominen)

    Nuntii Latini 2.2.2018

  • Emmanuel Macron, praesidens Franciae, Britanniam nuper (18.1.) visitans cum prima ministra Theresa May imprimis migrationem et Britanniae ex Unione Europaea exitum tractavit, sed maximi apud Britannos habebatur, quod Macron Tapete Baiocense, quo expugnatio Britanniae et pugna Hastingensis (a. 1066) illustrantur, in Britanniam commodatum iri pollicitus est. Illud tapete est linteum undecimi saeculi septuaginta tria metra longum et quinquaginta fere centimetra altum, filis multicoloribus variegatum, quod in museo urbis Bayeux (ant. Augustodurum) Normandiae conservatur. Sunt in tapeti plus sescenti homines, praeterea aedificia, naves, canes aliaque animalia, quae figuris et textibus Latinis variegatis descripta sunt.

    De causa interitus Astecorum

    Populus Astecorum, qui in planitie edita Mexicana vivebat, saeculo sexto decimo paene omnino disparuit. Investigatores credunt causam interitus tandem repertam esse. Cum sceleti undetriginta Astecorum examine acidi nucleici (DNA < DeoxyriboNucleicum Acidum) investigarentur, apparuit causam mortis probabiliter fuisse bacterium, cui nomen est Salmonella enterica. Illud bacterium febrim altissimam, dolorem capitis, haemorrhagiam ex oculis, ore nasoque efficit et sic affectis brevi tempore mortem affert. Paucis annis quindecim miliones Astecorum, quae octoginta fere centesimae totius populi fuisse aestimantur, ita perierunt. Investigatio facta est in Universitate Tubingensi.

    Siccitas Promuntoriopolitanis imminet

    Promuntoriopolis Africae Australis (vulgo Cape Town, Kapstadt) siccitate nostri saeculi gravissima vexatur. Iam timetur, ne aqua in epitoniis aquariis omnino deficiat. Itaque usus aquae cotidianus in octogena septena litra pro capite iam restrictus est et mense Februario non plus quam quinquagena litra singulis permittentur. Penuria aquae imminente officinae, in quibus sal ex aqua marina separatur, propere aedificantur atque de novis puteis profundis terebrandis deliberatur. Promuntoriopoli sunt tres miliones quingenta milia incolarum, praeterea paene binae miliones peregrinorum, quibus lavatio pluvia in balneis deversoriorum ad duas minutas restricta est, urbem annuatim visitant.

    Papa gastronomiae obiit

    Paul Bocuse, coquus Francus Lugdunensis in orbe terrarum clarissimus et papa gastronomiae appellatus, unum et nonaginta annos natus diem (20.1.) obiit supremum. Novam culinam, quae minus opulenta et calorifica est quam culina classica traditionalis, promovit neque de materia cibariorum recentissima et optimae qualitatis, quanti sit aestimanda, monere desiit. Bocuse praecepta ciborum ingeniosa creavit, libros culinarios scripsit, coquos erudivit, summas cauponas constituit, certamen ”Bocuse d’or” condidit, quod velut certamen mundanum artis culinariae habetur. Etiam coqui Finni in illo certamine bonum successum habuerunt et effectus Pauli Bocuse in culinam Finnicam magni aestimatur.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 26.1.2018

  • Novo anno ineunte praesidatus Unionis Europaeae ad Bulgariam transiit. Sollemnitates inaugurales ibi habitae reclamationibus obscuratae sunt, quibus cives ostenderunt, quantopere actionum virorum politicorum se pigeret. Etiam moderatores Unionis solliciti sunt de criminalitate ordinata, qua Bulgaria vexatur nec non paupertate admodum gravi, qua illa civitas laborat.

    (Reijo Pitkäranta)

    Tunesia nivibus tecta

    Hac hieme tempestates insolitae Tunesienses temptaverunt. Quamquam initium anni calidius erat, quam fieri consuevit, his septimanis pleraque loca Tunesiae nivibus densis obruta sunt. Inter nimbos nivales aquarum agmina de caelo tam acriter ceciderunt, ut diluvia efficerent. Pluit etiam locis desertis, ubi quadraginta annis pluviae omnino defuerant.
    (Saara Honkanen)

    Madsen caedis accusatur

    Inventor Danus nomine Peter Madsen accusatur, quod redactricem Suetam Kim Wall occiderit. Accusator monet de scelere gravissimo agi et flagitat, ut is aut vinculis sempiternis damnetur aut ad curam sanitatis mentis cogatur. Mense Augusto Wall ad navem subaqaneam Madsenii spectandam profecta est, et postea partes corporis eius in mari inventae sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Helsinki emporium maximum

    Helsinki, caput Finlandiae, respectu multitudinis viatorum, emporium Europae et totius orbis terrarum frequentissimum evasit. Anno enim proximo per portus eius amplius duodecim miliones hominum transierunt. Causa principalis eius rei videtur esse, quod magna pars itinerantium per Helsinkium viam in urbem Tallinnam facit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Z. Topelius celebratur

    Die Dominico (14.1.) ducenti anni acti erant, cum Zacharias Topelius, unus e viris in historia Finlandiae maximis, natus est. Is non solum scriptor subtilissimus variarum rerum historicarum erat, sed etiam diurnarius praestantissimus. Libris et scriptis editis effecit, ut in animis civium sensus patriae nasceretur et illi intellegerent, quam amoena esset terra Finlandia.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pandae e Sinis venerunt

    Ailuropoda melanoleuca est appellatio scientifica animalis urso similis, quod nomine pandae notum est. Die Iovis (18.1.) meridie e Sinis duo pandae Helsinkium advecti sunt, ut inter praesidentes Sauli Niinistö et Xi Jinping anno ante convenerat. Inde illi advenae iter in viridarium oppidi Ähtäri continuaverunt, ubi posterius in omnium conspectu erunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novus ordo naturae

    In Finlandia novus ordo conditus est, qui naturae intactae defendendae operam navat. Fautores inter alia id agere volunt, ut magna animalia in naturam nostram restituantur. Censent vel bisontem Europaeum et equum silvaticum, nisi ab homine tota Europa expulsi essent, etiam hodie in silvis nostris futuros fuisse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 19.1.2018

  • Michael Wolff, redactor Americanus, qui de praesidente Donaldo Trump librum revelationum scripsit, credit fore, ut ille propter imperitiam munus deponere probabiliter cogatur. In libro ”Fire and Fury: Inside the Trump White House” opiniones multorum hominum prope praesidentem versantium referuntur, qui de eius peritia dubitant. Omnes ex eis idem sentire.

    At Rex Tillerson, minister a rebus exteris, censet praesidentem Trump ad munus exsequendum plane competentem esse. Sibi numquam causam fuisse de sanitate mentali praesidentis dubitare. Trump ipse monuit indolem stabilem et ingeniosam maximas suas esse virtutes.

    Globulus nuclearis maior et minor

    Kim Jong-un, dictator Coreae Septentrionalis, cum Kalendis Ianuariis orationem televisificam haberet, ”Omnes Civitates Americae Unitae,” inquit, ”intra iactum missilium nostrorum nuclearium iacent et globulus impressorius ad illa missilia emittenda in scriptorio meo semper est. Haec est veritas, non minatio.”

    His verbis auditis praesidens Donald Trump biduo post per servitium twitter ita respondit: ”Ego quoque similem globulum nuclearem habeo et ille est multo maior et fortior.” - Mense Novembri Coreani Septentrionales experimentum fecerunt, quo missile in altitudinem quattuor milium et quingentorum chiliometrorum emiserunt.

    December in regione arctica calidior

    Mense Decembri temperatura media in regione Maris glacialis erat solito calidior, in Alasca et in Sibiria septentrionali-orientali prorsus decem gradibus. Spatium glaciei maritimae erat ibi Decembri mense decies centenis milibus chiliometris quadratis angustius quam fuerat ante decem annos. Decennio spatium glaciei in medio tribus virgula septem centesimis (3,7%) decrevit.

    Arbores in urbe celerius quam ruri crescunt

    Crederes arbores in tranquillitate ruris procul sordibus optime crescere, sed ex investigatione recenti res est contraria. In magnis urbibus calor solis ita conservatur, ut nocturno tempore aer etiam decem gradibus calidior sit quam ruri. Praeterea etiam generalis calefactio climatis incrementum arborum nutrit. Calefactione climatis fit, ut arbores post annum millesimum nongentesimum sexagesimum (1960) septendecim centesimis (17%) celerius crescant. In urbibus autem etiam viginti quinque centesimis (25%) celerius quam ruri crescere possunt, nam calor et maior copia carbonei dioxydati in aere urbium photosynthesim adiuvat.

    Bursa Helsinkiensis crescit, dividenda annotinis largiora

    Bursa monetaria Helsinkiensis his sex annis (2012-2017) paene octoginta centesimis crevit. Faenora fuerunt minima, quam ob rem investitores pecunias suas tam in Finnia quam in aliis terris in actionibus bursariis posuerunt. Plerique oeconomistae censent hunc annum iam septimum fore quo aestimationes titulorum augescant.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, Kalendis Ianuariis nationi orationem televisificam habuit. Primum quidem res domesticas attingebat monens, quam dulce esset anni Finnorum iubilaei nuper praeteriti reminisci. Valde tamen dolendum esse, quod patria paulo post, quam sui iuris facta esset, in atrox bellum civile ruisset, cuius vulneribus etiam hodie laboraret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Altera pars orationis

    In ea orationis parte, quae ad negotia extera pertinebat, Niinistö se de dominatione nationum praepotentium sollicitum esse dixit. ”In dies”, inquit, ”clarius patet, quantum Sinae, Russia, Civitates Americae Unitae ceteris civitatibus praevaleant in rebus politicis magni momenti tractandis. Unio Europaea secundas partes agit, et auctoritas Ordinis Nationum Unitarum deminuta est.”
    (Reijo Pitkäranta)

    Rerum in Corea status

    Die Mercurii mane (3.1.) duces Coreae Septentrionalis et Coreae Meridianae telephonice inter se collocuti sunt. Quem sermonem per lineam calidam sic dictam habuerunt. Via consultationibus ita patefacta speratur fore, ut tensio politica inter utramque civitatem paulatim remittat. Convenit iam, ut Corea Septentrionalis athletas´ad Olympia hiberna mitteret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Israel ab UNESCO secedet

    Moderatores Israelis nuntiaverunt civitatem suam ab UNESCO sive Ordine educationis, scientiae, culturae Nationum Unitarum secessuram esse. In causa esse, quod ordo ille iterum atque iterum Israelem aggressus esset. Decretum anno proximo exeunte valere incipiet. Constat in suffragiis saepe accidisse, ut fautores Israelis cladem acciperent terris Arabicis iis adversantibus.
    (Reijo Pitkäranta)

    De maribus tuendis

    Nationes Unitae consultaturae sunt, ut pactio de maribus utendis et tuendis ante annum bis millesimum vicesimum (2020) perficiatur. Saltem centum quadraginta terrae illi consilio favent. Pactio ad regiones maritimas extra fines nationales sitas attinebit, ubi difficultates propter actiones oeconomicas nimis liberas ortae sunt.
    (Satu Tuominen)

    De quattuor depontanis

    Unus modus novi anni incipiendi est de ponte Romano nomine Cavour in Tiberim desilire. Qui mos anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto (1946) initium cepit, cum quidam vir opere destitutus se in flumen praecipitavit, ut artem et audaciam suam publice monstraret. Hoc anno vergente quattuor homines eandem rem gesserunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Studium linguae cornicum

    Investigatores Americani linguam cornicum discere cupiunt. Arbitrantur enim illas aves magna voce crocitantes aliquo modo inter se colloqui. Ad examinandum, quidnam vociferationes earum sibi vellent, in tecto cuiusdam universitatis urbis Washington instrumenta collocata sunt, quae voces cornicum ad usum scientificum taenia imprimerent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 5.1.2018

  • Quomodo Nuntii Latini creverint

    Nuntii Latini a Radiophonia Finnica Generali a Kalendis Septembribus anni millesimi nongentesimi undenonagesimi (1989) transmittuntur. Ut linguae Latinae amatores nuntios domi cum bona pace legere possent, textus sequenti anno in Televisionem Finniae textualem accepti sunt, quae etiam in terris septentrionalibus Finniae proximis visibilis est.
    Postquam complures diurnarii et societates radiophonicae peregrinae certiora de Nuntiis Latinis scire volentes textus transmissionum identidem petiverunt, consilium de eis in formam libri redigendis captum est. Itaque nuntii inter primos decem annos redacti a Societate Litterarum Finnicarum in quinque voluminibus editi sunt.
    Principio emissiones extra Finniam undis brevibus fiebant, quas auscultatores haud facile captare poterant, ut ex epistulis redactoribus allatis apparuit. Sed postquam nuntii in interreti divulgari coepti sunt, homines in omnibus orbis terrarum partibus habitantes meliores facultates nuntios legendi et auscultandi habebant.
    Iam primo nuntiorum biennio redactio epistulas ex triginta septem terris peregrinis accepit. Quinto biennio exeunte (1999) terrae erant iam quinquginta sex. Hodie Nuntii Latini in omnibus fere terris Europaeis et in omnibus partibus orbis terrarum auscultatores habent, ut ostendunt petitiones, quae his septimanis in interreti divulgatae sunt.

    Finis transmissioni Latinae imminebat

    Mense Novembri (23.11.) redactoribus Latinis inopinanter dictum est nuntios Latinos novo anno (2018) a Radiophonia Finnica iam non divulgatum iri. Cum finis nuntiorum imminens brevi tempore notuisset, fautores nuntiorum in interreti sponte sua petitionem posuerunt (adressit.com): “Appellate, ut nuntii Latini continuentur.”
    Tria milia trecenti tredecim (3313) homines, ex quinquaginta terris oriundi, illi petitioni subscripserunt. Sunt inter illas triginta tres terrae Europaeae et septendecim ex aliis mundi partibus. Permulti subscriptores sunt ex Civitatibus Unitis Americae Septentrionalis (USA), multi etiam ex Canada et America Australi.
    Auscultatores Nuntii Latini habent etiam in Australia et in Re publica Africae Australis, singulos praeterea in Abu Dhabi, insulis Caribicis, Georgia, Israele, Indonesia, Iaponia, Sinis (Hong Kong), Thailandia, Vietnam. Cum ita apparuisset Nuntios Latinos esse vinculum, quod latinistas totius orbis coniunxerit, fieri non potuit, quin consilium nuntios finiendi revocaretur.
    Itaque Nuntii Latini anno bis millesimo duodevicesimo (2018) continuabuntur et sicut ante, tam radiophonice quam interretialiter septimanatim divulgabuntur. Restat, ut auscultatoribus in omnibus orbis terrarum partibus viventibus pro eorum fidelitate et subsidio gratias quam maximas agamus et novum annum faustum et Latinissimum exoptemus.

    Tuomo Pekkanen.
    Nuntii Latini 29.12.2017

  • Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, et Vladimir Putin, praesidens Russiae, de quaestionibus politicis telephonice collocuti sunt. Praecipue de consiliis consultaverunt, quibus programmati nucleari Coreae Septentrionalis intervenirent. Nonnulla verba etiam de relationibus inter Americanos et Russos promovendis commutaverunt. Trump collegae gratias egit, quod in instrumentis communicativis oeconomiam Americanorum nuper laudavisset.
    (Saara Honkanen)

    Pax in Columbia facta

    Conflictus militaris, qui inter regimen Columbiae et bellatores tectos ordinis Farc amplius quinquaginta annos intercedebat, tandem compositus est. Illo bello plus ducenta milia hominum vitam amiserunt. Propositum est, ut arma posita in tres statuas pacis funderentur, quarum una Bogotae, altera Habanae, tertia Novi-Eboraci collocaretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De regimine Austriae

    In Austria, ubi abhinc duos menses comitia parlamentaria facta sunt, novum regimen formatur. Sebastian Kurz, praeses conservativorum nuntiavit inter se et partes dextras extremas de civitate administranda convenisse. Factio libertatis, quo nomine extremistae dextimi se appellant, iam hoc saeculo ineunte duce Georgio Haider regimini Austriae intererat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Comitia praesidentialia

    Anno proxime futuro in Finlandia comitia praesidentialia habebuntur, ad quae omnino octo candidati nomen dederunt. Unus eorum est Sauli Niinistö, praesidens hodiernus, qui apud populum tantum gratia valet, ut non multum abesse videatur, quin iam primo suffragio ad munus eligatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Ovidio ius restitutum

    Hoc anno vel futuro duo milia annorum acta sunt, cum Publius Ovidius Naso, poeta Romanus, mortuus est. Constat eum ab imperatore Augusto propter ”carmen et errorem”, ut poeta ipse scripsit, patria expulsum esse. Nunc autem Consilium urbanum Romae decrevit, ut illa poena auferretur et Ovidio nomine linguae liberae ius restitueretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Bethlehem patria Iesu

    Bethlehem, ubi Iesus natus est, est hodie oppidum triginta fere milium incolarum, quod in regione Palaestinensium situm decem chiliometra a Hierosolymis abest. Consilium praesidentis Donald Trump, ut Hierosolyma caput Israelis fiant, Bethlehemitis eo magis displicet, quod metuendum est, ne numerus viatorum in locum natalem Christi venientium propter tumultum politicum deminuatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De arboribus nataliciis

    In Finlandia amplius decies centena milia domuum sunt, in quas ad diem natalem Christi celebrandum abies natalicia comparatur. Quarum decima fere pars originis peregrinae est. Quanti singulae arbores emptoribus constent, in magnitudine, in qualitate, in loco vendendi positum est. Plerique id agere conantur, ut arbor natalicia usque ad festum trium regum viridis remaneat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Lectoribus nostris Bonum diem nativitatis Christi exoptamus!

    (Nuntii Latini 22.12.2017)

  • Ordo Isis devictus

    Haider al-Abadi, princeps minister Iraquiae, patriam suam a potestate ordinis Isis liberam esse declaravit. Nuntiavit enim die Saturni bellum confectum esse, quod confinium Iraquiae et Syriae a copiis regiminis Iraquiae expugnatum esset. Ultimus locus, quem Isis sub dicione sua tenebat, erat Rawa, urbs ad flumen Euphtraten sita.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Trump dixerit

    Consilium securitatis Nationum Unitarum decreto praesidentis Trump obstitit, ex quo urbs Hierosolyma caput Israelis esset. Legati enim quattuordecim terrarum eius consilii sociarum dixerunt illud propositum cum decretis prioribus Consilii securitatis discrepare. Itaque Americanis solis placitum suum in conventu necessitatis defendendum erat.
    (Satu Tuominen)

    Comitia in Corsica

    In insula Corsica, quae iam per ducentos undequinquaginta annos ad Francogalliam pertinet, comitia regionalia habita sunt. Victoriam reportavit coalitio factionum autonomiae Corsicae faventium, cum amplius dimidiam partem sententiarum sibi conciliavit. Eventus comitiorum praesidenti Francogalliae Emmanuel Macron sollicitudini esse existimatur, quamquam Corsi patriam suam in meram libertatem nondum vindicant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Incendia Californiae

    Iam duae fere septimanae sunt, cum civitas California vehementissimis incendiis silvestribus vastatur. In praesenti fines in amplitudinem mille fere chiliometrorum quadratorum patentes flammis exhausti et saltem octingenta aedificia igne consumpta sunt. Incendium, cui nomen Thomas datum est, etiam aliquot urbibus imminet, quam ob rem multa milia incolarum domum relinquere iussa sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pizza magni aestimatur
    UNESCO sive Ordo educationis, scientiae, culturae Nationum Unitarum constituit, ut esca Italiana a Neapoli oriunda, quae ’pizza Napolitana’ vulgo dicitur, pro patrimonio mundi haberetur. Id ideo factum esse, quod in illo cibo praeparando de arte pistoria antiquitus tradita ageretur, quae ad populum uniendum conferret eumque cum pristinis generationibus coniungeret.
    (Reijo Pitkäranta)
    Russia a ludis exclusa
    Septimana proxima accidit, ut Consilium Olympicum internationale Russos ab Olympiis hiemalibus excluderet. Causa erat, quod illi in ludis superioribus medicamentis vetitis usi erant. Iis autem, qui se innocentes fraudis praebuerunt, licentia certamina participandi conceditur, dummodo ne sub vexillo Russico certent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Festum Sanctae Luciae
    Die Mercurii (13.12.) in Finlandia Lucialia more solito celebrabantur. Lucia erat virgo Christiana, quae saeculo p.Chr.n. quarto Syracusis pro fide sua mortem obiit. Hoc anno virgo Lucia, cuius est lucem in tenebras brumales afferre, electa est Anna Kajsa Edström. Ea in ecclesia cathedrali Helsinkiensi corona candelis ardentibus ornata redimita est.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Postridie Nonas Decembres (6.12.2017) anniversarium independentiae Finnorum solito maiore pompa celebratum est, nam centum anni exacti erant ex eo die, quo parlamentum declarationem de independentia Finniae probavit. Senatus Finniae, cui Pehr Evind Svinhufvud praesidebat, biduo ante parlamento Finniae illam declarationem probandam dederat, qua patria ex Russia independens fieret.
    Ab anno millesimo octingentesimo nono (1809) usque ad annum millesimum nongentesimum septimum decimum (1917) Finnia pars imperii Russiae fuerat, sed autonomiam habebat. Inde a duodecimo saeculo Finni expeditionibus cruce signatorum ad regnum Suetiae adnexi erant. Illo autem tempore nomen Finniae imprimis ad partes occidentales Suetiae propinquiores spectabat. Patrio sermone Finnia appellatur Suomi et incolae eius suomalaiset.
    Nomen Finni vel Fenni ante duodecimum saeculum semper Lappones sive Samos significabat. Iam Tacitus anno duodecentesimo (98 p.Chr.n.) de Fennis narrat et in documentis mediaevalibus descriptiones Finnorum, Fennorum vel Scridifinnorum sunt admodum frequentes. Quae cum ita sint, Finnia, ut res publica independens, est centum annorum; si ab initio autonomiae computamus, est ducentorum octo annorum. At nomen Finni, Fenni a peregrinis usurpatum, iam viginti saecula in documentis historicis invenitur, etsi usque ad duodecimum saeculum tantum ad Lappones pertinebat.

    Spectacula luminosa

    Festum Finniae centenariae per totum orbem ita notabatur, ut in triginta fere terris plus quinquaginta loca aut monumenta vulgo nota coloribus vexilli Finniae illuminarentur. In Enontekiö communi Finniae septentrionalis Saana, mons sacer Lapponum, a die Lunae biduo (4-5.12.) caeruleus lucebat. Peregre coloribus albo et caeruleo illuminata sunt inter alia Colosseum urbis Romae et Arcus triumphalis Hadriani, quae est Athenis, porro Niagara cataracta in Canada, Belém turris Olisiponis in Lusitania, Fortaleza castellum Mozambici, Statua Christi Redemptoris in monte Corcovado urbis Rio de Janeiro Brasiliae, Globen arena Stockholmiae.

    Caerimoniae diei festi

    Caerimoniae diei festi erant translaticiae. In ecclesia cathedrali Helsinkiensi actum est officium divinum oecumenicum praesentibus delegatis parlamentariis, regimine, praesidente rei publicae. Heroes bello caduci ita memorabantur, ut custodes honorarii in omnibus sepulcretis stabant iuvenes tot fere annos nati, quot erant milites ibidem sepulti, cum ceciderunt. Pompa militaris, cuius symbolum erat sententia “Patriam defendere omnium est”, facta est in urbe Kuopio. Erant in pompa mille ducenti homines, duodequinquaginta vehicula militaria et triginta septem aeroplana aut helicoptera. Eventum diei maxime exspectatum fuit receptio in palatio praesidentis rei publicae. Festivitates clausit spectaculum pyrotechnicum.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 8.12.2017

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä