Nuntii Latini

Novae contra Coream Septentrionalem sanctiones

  • 4 min
  • toistaiseksi

Consilium securitatis Nationum Unitarum novas contra Coream Septentrionalem sanctiones probavit. In sententia, quam USA composuit, inter alias res importatio carbonis fossilis et ferri ex Corea Septentrionali vetatur. Praeterea terris peregrinis non licebit consilia cooperationis cum Corea Septentrionali capere et novos operarios inde conducere. Novae sanctiones, quibus etiam Sinenses et Russi favebant, propter recentiora experimenta missilium impositae sunt. Moderatores autem Coreae Septentrionalis nuntiaverunt se a programmatis suis nuclearibus non esse recessuros, immo vero milies illas sanctiones ulturos esse. Neque tamen palam fecerunt, quae consilia ulciscendi capturi essent. Ri Yong-ho, minister a rebus exteris Coreae Septentrionalis, nuntiavit arma nuclearia patriae suae contra USA directa esse. Consilium autem mutatum iri, si qua alia terra cum Americanis confoederata securitati suorum minitaretur. - Sanctiones efficient, ut reditus exportationis Coreae Septentrionalis singulis annis vel miliardo dollarorum minuantur.

Lucifer Europam meridianam cruciat

Aestus fervidissimus, quo regiones Europae meridianae laborant, praesertim Italos et incolas Balcaniae cruciavit, sed tempestas calidissima usque ad Poloniam meridianam porrigitur. Calor insolitus, cui nomen Lucifer datum est, silvas incendit et agros in multis partibus vastavit. In Italia temperatura passim quadraginta gradus superavit. In Sardinia quadraginta quattuor, Romae quadraginta tres caloris gradus mensurati sunt. Magistratus homines hortati sunt, ut intus manerent et multum aquae biberent. Lucifer iam multos homines occidit et imminet imprimis senibus et infantibus et eis, qui morbis cardiovascularibus affecti sunt.

Ricinus, insectum periculosum

Ricinus (Ixodes ricinus, Ital. zecca, Franc. tique, ixode), qui mensibus aestivis in pratis et nemoribus pullulat, a multis periculosissimum animal Finniae habetur, quia encephalitim et borreliosim propagat. Numero caprearum et tarandorum augente ricini celeriter in septentrionem versus extenduntur et eodem passu casus encephalitis et borrelioseos multiplicantur. Ricinus enim ad pellem animalis adhaerescit, ut sanguinem sugat, ibique aliquot dies manet, antequam decidat. Facillime etiam homini, in nemoribus et pratis ambulanti, affigitur. Borreliosim facit bacterium, quod antibioticis curatur; encephalitis autem, quam facit virus (TBE), medicamentis non curatur et difficulter sanatur.

Princeps Philippus, dux Edimburgi, in pensionem

Princeps Philippus, maritus Elisabethae, reginae Britannorum, nonaginta sex annos natus ab officiis publicis dimissus postridie Kalendas Augustas (2.8.2017) pensionem obtinuit. Postquam Elisabeth in thronum ascendit, Philippus plus viginti milia officia curavit, circiter sescenta itinera fecit, patronus fautorque fuit septingentorum octoginta quinque ordinum.

Tuomo Pekkanen.

Nuntii Latini 11.8.2017

Lähetykset

  • pe 11.8.2017 18.15 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Nationes Unitae conventum generalem hac septimana in urbe New York habuerunt. Oratione, quam in conventu fecit, praesidens Donald Trump labores Nationum Unitarum pro pace et securitate laudavit sed nimiam ordinis byrocratiam vituperavit. Monuit importunum programma nucleare Coreae Septentrionalis mundo imminere, dum cives fame perirent et cruciatum paterentur.

    Explosio in tramine Londiniensi

    In tramine metropolitano Londiniensi die Veneris (15.9.) inter frequentiam matutinam apud stationem Parsons Green bomba in situla plastica posita explosa est. Effectus explosionis fuit admodum moderatus, etsi triginta viatores leviter vulnerati sunt. Plerique ex eis combustiones acceperunt. De illo scelere suspiciuntur duo homines, ex quibus unus, vir duodeviginti annos natus, captus est in portu Dover, alter, iuvenis unius et viginti annorum, in suburbio Houslow Londiniensi. Ordo Isis nuntiavit se ictum fecisse, qui est iam quintus in Britannia hoc anno factus.

    Curdi civitatem independentem condituri

    Curdi, qui in Iraquia septentrionali regionem habent autonomam, civitatem sui iuris vindicant. Parlamentum Curdorum decrevit, ut de ea re suffragium populi die vicesimo quinto huius mensis (25.9.) fieret. Regimen Iraquiae, sicut etiam Irania et Turcia nec non USA, independentiae Curdorum obsistunt. Irani et Turci timent, ne secessionis studium etiam inter cives Curdos in ipsorum terris habitantes extendatur. Americani autem flagitant, ut suffragium de independentia revocetur, quod censent illud suis cum Turcia relationibus nocivum esse et pugnam contra ordinem Isis impedire.

    Principissa Victoria Finniam visitavit

    Principissa Victoria, heres regni Suetiae, septimana vergente Finniam visitavit, ut anniversarium centesimum Finniae independentis honoraret. In Theatro Melodramatico Helsinkiensi principissa spectaculo operae ”Sonata autumni” adfuit. Partes principales cantavit semisuprana Anne Sofie von Otter. Illa opera originem ex pellicula eiusdem nominis ducit, cuius auctor et moderator fuit Ingmar Bergman.

    Finni salubrius edunt quam ante

    Diaeta Finnorum hoc decennio in partem salubriorem mutata est. Consumptio carnis rubrae minuitur, legumina, nuces, olera, fructus plus quam ante eduntur. Praeterea gratus est civibus panis ex avena factus. Loco lactis potiones speciales, e.g. avena aut soia conditae, magis magisque bibuntur.

    Autumnus progreditur

    Autumnus progreditur. Hac septimana grues in meridiem migrant. Quia caelum fuit sudum, in Finnia meridiana temperatura nocturna passim iam infra zerum decidit. Mutationes etiam in eo visibiles sunt, quod vesperae obscurefiunt, cum dies singulis septimanis in meridione plus semihora, in septentrione plus hora brevior fiat.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 22.9.2017

  • Pridie Kalendas Septembres (31.8.) in Oceano Atlantico tempestas, cui nomen Irma inditum est, vires colligere coepit. Paucis diebus post tam fortis facta est, ut procella quinti gradus sive omnium periculosissima aestimaretur turbinibus venti amplius octoginta metra in secundo saevientibus. Primum quidem, id est postridie Nonas Septembres (6.9.), insulae Maris Caribici, ut Barbuda, typhone pessime vastatae sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Procella iter continuavit

    Die nono mensis Septembris (9.9.) tempestas Irma, postquam saltem viginti quinque hominibus perniciei fuit, civitates insulares Portum Divitem, Rem publicam Dominicianam, Haitiam praeteriit. Inde cursum ad oram Cubae versus continuavit, ubi effecit, ut minimum decem homines vitam amitterent et urbs Habana inundationibus obrueretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Florida admodum afflicta

    Die decimo huius mensis (10.9.) typhon Irma Floridam consecutus est. Interitus, quem huic regioni attulit, etiam maior fuisset, nisi tota fere civitas iussu magistratuum hominibus vacuefacta esset. Duodecim cives mortui sunt atque urbes et oppida tam inundationibus quam ventis procellosis maxima damna acceperunt. Post Floridam occidentalem afflictam furor tempestatis paulatim remisit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Comitia in Norvegia facta

    Die Lunae (11.9.) in Norvegia comitia parlamentaria habita sunt. Suffragiis computatis apparuit conservativos una cum aliis factionibus administrantibus fidem populi sibi conciliavisse. Partes autem operariorum cladem acerbissimam acceperunt. Ministra princeps Erna Solberg, cum eventum comitiorum pronuntiaret, victoriam reportatam toti ministrorum coalitioni attribuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Exercitium bellicum parlamenti

    Exercitus Finlandiae exercitio bellico hoc mense in Suetia interest. Quod in multis regionibus huius terrae cooperationis militaris causa paratur. Trecenti fere milites Finlandenses ad exercitationem missi sunt, cum undeviginti milia Suetorum eam participarent. Praeterea copiae ex aliis terris Europaeis et Civitatibus Americae Unitis adsunt.
    (Satu Tuominen)

    Refectio Aedium parlamenti

    Restitutio Aedium parlamenti Finlandiae nuperrime ad finem est adducta. Nonis enim Septembribus (5.9.) tribuni plebis, qui hoc biennio in alieno convenire coacti erant, in Collem Arcadium, ut ille locus dicitur, redire potuerunt. Domus parlamenti e granite aedificata ab architecto Iohanne Siren delineata est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Cursus 'La Parisienne'

    Iam viginti anni sunt, cum Lutetiae Parisiorum cursus feminarum in tota Europa omnium maximus nomine 'La Parisienne' instituitur. Hoc anno illi cursurae plus centum feminae ex Finlandia oriundae interfuerunt. Omnes earum vestibus caeruleis et albis indutae erant, ut hoc ornatu patriam suam abhinc centum annos sui iuris factam celebrarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 15.9.2017)

  • Corea Septentrionalis nuntiavit se bombam hydrogenicam, quae in missili poni posset, feliciter probavisse. Stationes sismographicae etiam in Finnia explosionem notaverunt. Ex instituto meteorologico Iaponiae dictum est tremorem terrae decies fortiorem fuisse quam mense Septembri, cum Corea Septentrionalis proximum experimentum nucleare fecisset. Si res ita se habet, bomba quater vel quinquies maior fuit quam bomba atomica secundo bello mundano exeunte in urbem Nagasaki Iaponiae demissa.
    Sinae, Russia, Iaponia, USA et nationes Europaeae experimentum bombae hydrogenicae unanimiter damnaverunt. Consilium securitatis Nationum Unitarum ad rem tractandam convocatum est. Praesidens Donald Trump nuntiavit Americanos de omni commercio cum illis terris finiendo deliberare, quae cum Corea Septentrionali mercatum exercerent. Malcolm Turnbull, primus minister Australiae, censebat paeninsulam Coreanam post bellum ibi gestum numquam his sexaginta annis tam prope novum bellum fuisse.

    In Bosporo Cimmerio pons construitur
    Russi, postquam Crimaeam occupaverunt, pontem in Bosporo Cimmerio facere constituerunt. Pons, qui erit undeviginti chiliometra longus, iungit paeninsulam Taman Russiae cum oppido Kerts, quod est in Crimaea. Propositum est, ut pons, commeatui tam vehiculario quam ferriviario destinatus, intra proximum annum perficiatur.

    Oppidum antiquum in mari repertum

    Archaeologi oppidum antiquum aetatis Romanorum in mari apud Nabeul, urbem Tunesiae, reppererunt. Oppidum, a Graecis quinto a.Chr.n. saeculo conditum, fuit olim nomine Neapolis. Urinatores in ruinis praeter vias et monumenta circiter centum amphoras invenerunt, in quibus fuerat garum, condimentum ex piscibus factum, quod Romani amabant.

    Vinum sex milium annorum
    Ex novis investigationibus apparet vinum in Europa iam ante sex milia annorum in usu fuisse. In seriis figulinis, in aliquot speluncis Siciliae occidentalis repertis, sunt residua vini, quod ante sex milia annorum factum esse constat, nam ex analysi residuorum patet vinum initio quarti a.Chr.n. millenii productum esse.

    Desertum Atacama florescit
    Desertum Atacama Chiliae occidentalis, quod in toto mundo siccissimum habetur, hoc tempore floribus operitur. Nuper ibi urceatim pluebat, quo factum est, ut desertum in ingentes campos floridos mutaretur. Semina et bulbi, quae in sicca terra per multos annos conservantur, imbribus cadentibus celeriter germinant et florescunt. Pulcherrimum tempus a mense Septembri usque ad Novembrem durat neque pluviae saepius quam quinto, sexto vel septimo quoque anno cadere solent. Hoc autem anno imbres maturiores fuerunt, nam anno bis millesimo quinto decimo (2015) desertum Atacama insolito splendore post largissimos imbres mensis Martii floruit.

    Tuomo Pekkanen.

    Nuntii Latini 8.9.2017

  • Die Lunae (28.8.) praesidens Finlandiae Sauli Niinistö collegam suum Americanum Donald Trump in Aedibus Albis convenit. Praesidens Trump hospiti suo gratias egit, quod Finlandenses militibus Americanis et sociis eorum in Afganistaniam missis auxilio fuissent. Idem dixit se et suos propter ictum terroristicum in urbe Turku factum dolere et virtutem Finlandensium in bello contra terrorismum gerendo laudavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Timo Soini dixerit

    Timo Soini, minister a rebus exteris Finlandiae, conventum inter Niinistö et Trump habitum insignem et bonum habet. In colloquiis argumenta magni momenti tractata esse, in quibus res tam ad sodalitatem Consociationis Atlanticae et Mare Balticum quam ad Russiam et orbem arctoum pertinentes excellerent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Typhon Harvey dictus

    Septimana vergente in Sinu Mexicano tempestas vehementissima orta est. Quae procella, nomine Harvey, postquam in oram civitatis Texiae pervenit, illi regioni maxima detrimenta intulit. Ex eo typhone ingentes inundationes secutae sunt, quibus Hustonia, metropolis celeberrima, tota fere obruta est. Neque Americani umquam tantos imbres viderunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Missile Iaponiae imminens

    Die Lunae (28.8.) ex Corea Septentrionali missile ballisticum sublime emissum est, quod Iaponiam septentrionalem supervolavit. Deinde in tres partes diruptum in mare decidit in loco, qui circiter mille ducenta chiliometra ab insula Hokaido abest. Omnes civitates, in iis Russia et Sinae, illud experimentum vehementer condemnaverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Res in Amazonia metallica

    Regimen Brasiliae novas auri et aliorum mineralium fodinas in Amazonia constituere permittit. Silvae ad rem metallicam nunc destinatae tertiam fere partem areae silvestris flumini Amazonio circumiectae tegunt. Tutores naturae decreto vehementer reclamant; timent, ne ex hoc sequatur, ut regiones silvarum et aquae copiae corrumpantur, biodiversitas naturae dilabatur, communitates locales dissolvantur.
    (Saara Honkanen)

    Memoria principissae Dianae

    Pridie Kalendas Septembres (31.8.) viginti anni acti erant, cum Diana, principissa Valliae, calamitate viaria Lutetiae Parisiorum facta vitam amisit. In causa erat, quod autocinetum eius propter nimiam velocitatem ad parietem cuniculi viarii illisum est. Memoria Dianae in Britannia variis modis recolebatur, et in honorem eius statua ponetur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Tempus ursos caedendi

    Die Dominico (27.8.) in Finlandia tempus ursos caedendi iniit. Numerus eorum in silvis nostris vagantium mille septingentorum fere esse existimatur, quam ob rem venatoribus licentia data est ducentos viginti quinque eorum sternendi. Agitatio ursorum partim eo spectat, ut iis metus hominis et rerum humanarum iniciatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 1.9.2017)

  • Die Iovis (17.8.) in urbe Barcinone tredecim homines mortui et plus quam centum vulnerati sunt, cum terrorista, origine Marochinus, in via La Rambla, quae ambulatio est frequentatissima, autocinetum contra turbam consulto gubernavit. Vecturarius effugit sed die Lunae (21.8.) repertus et a vigilibus interfectus est.

    In oppido maritimo Cambrils, quod centum viginti chiliometra a Barcinone distat, alter ictus postridie factus est. Quinque terroristae autocinetum in turbam simili modo impegerunt et homines cultris perfodere coeperunt. Illum autem impetum vigiles omnibus aggressoribus interfectis represserunt. Una tamen femina in illo ictu mortua est.

    Magistratus Hispani credunt terroristas etiam maiorem stragem Barcinone faciendam praeparavisse. Illud autem consilium non successit, cum officina, quam illi in oppido Alcanar habebant, proxima nocte explosione deleta esset. In ruinis repertae sunt centum sex bombylae butani aliaeque materiae explosivae, quibus terroristae in stragibus uti solent.

    Post Barcinonem Turku

    Die Veneris (18.8.), quarta fere hora postmeridiana, iuvenis Marochinus, qui anno ante in Finniam venerat et asylum petiverat, in mercatum urbis Turku repente cucurrit et furibundus homines cultro perfodere coepit. Imprimis feminas petebat et, antequam a vigilibus sclopetando reprimeretur, octo homines vulneravit et duos interfecit. Ex mortuis utraque est femina. Ex vulneratis duo sunt viri, qui victimis succurrebant. Homicida Marochinus et quattuor concives eius postea deprehensi a vigilibus interrogantur et relationes eorum cum terrorismo internationali examinantur. In Finnia die Dominico in memoriam victimarum silentium triste unius minutae observatum est.

    Cur auctores sint Marochini, quaeritur

    Auctores non tantum stragis Turkuensis et Barcinonensis sed etiam multarum aliarum in Europa nuper factarum fuerunt viri ex Marochia oriundi. Mense Iunio Londinii, anno proxime praeterito in aeriportu et statione metropolitana Bruxellensi, duobus annis ante in theatro Bataclan Parisiensi inter auctores ictuum imprimis Marochini fuerunt.

    Quaeritur, cur tot ex Marochia, terra triginta trium milionum incolarum. Aestimatum est circiter quattuor miliones homines ex Marochia imprimis in Europam ad meliorem vitam quaerendam emigrasse et mille sescentos homines in ordinem Isis profectos esse. Constat etiam ibi multos greges extremistarum islamicorum exstitisse, etsi regimen eos coercere conatur.

    In Finniam paucissimi immigratores ex Marochia venerunt. His duodecim mensibus tantum sedecim Marochini asylum acceperunt. Uni et triginta petitoribus asylum negatum est. Ex omnibus petitionibus pars Marochinorum tantum dimidium centesimae (0,5%) fuit. Nullum bellum in Marochia geritur, nullum discrimen notabile ibi fuit. Etiam ad ferias agendas peregrini in Marochiam itinera faciunt.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 25.8.2017

  • Margot Wahlström, ministra a rebus exteris Suetiae, dixit nationem suam adiuvare posse, ut discrimen inter Civitates Americae Unitas et Coream Septentrionalem ortum solveretur. Ait sedem legationis, quam Sueti primi omnium Europaeorum occidentalium in Corea Septentrionali condidissent, locum maxime idoneum esse ad colloquia pacis inter utramque partem habenda.
    (Reijo Pitkäranta)

    Trump de abusu opioidum

    Praesidens Donald Trump Americanis statum necessitatis indixit propter nimium opioidum usum. In his sunt complura remedia stupefactiva ut heroinum et analgetica sive medicamenta ad dolorem compescendum efficacia. Abusu horum narcoticorum factum est, ut anno proxime praeterito sexaginta fere milia hominum in Civitatibus Americae Unitis vitam amitterent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Ova gallinae venenosa

    In compluribus civitatibus Europae ingens copia ovorum gallinae ex mercatu detrahenda et omnino delenda erat, postquam in iis insecticidium venenosum repertum est. Scandalum, quod pecuariis et rei negotiali magna detrimenta intulit, in Hollandia erupit. Ibi enim societas quaedam in gallinis agricolarum localium curandis insecticidium nomine fiprinilum, illicite usurpaverat.
    (Reijo Pitkäranta)

    De servitute hodierna

    Periculum servitutis et laboris coacti anno proximo in terris Unionis Europaeae magnopere crevit. Quod ex discrimine profugorum sequi dicitur, cum ex numero illorum solito maiore occasio operariis abutendi offeratur. Ergo redemptores operis, consumptores, administratores vigilare oportet. In Dacoromania, Italia, Cypro, Bulgaria periculum operae servae maximum est.
    (Satu Tuominen)

    Vienna antiqua reperta

    Archaeologi Francogalli Viennam, urbem antiquam in Gallia Narbonensi sitam, in lucem protulerunt. Locus repertionis est in vico, qui hodie nomine Sainte-Colombe notus est. Nova area archaeologica tanti aestimatur, ut a quibusdam ’parvi Pompeii’ appellentur. Agitur de urbe Allobrogum, cuius mentionem Caesar in Commnetariis de bello Gallico (7,9,3) facit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Big Ben ad tempus silescit

    Big Ben, horologium celeberrimum, quod ad campanile Domus parlamenti Londiniensis applicatum est, in quadriennium sonare desinit. Constitutum enim est, ut illa turris in meliorem condicionem reficeretur. Una tamen ex quattuor tabulis horariis inter reparationem in usu erit, ut homines praetereuntes omni tempore, quota hora sit, videre possint.
    (Reijo Pitkäranta)

    Certamina Londiniensia

    Die Dominico sive Idibus Augustis (13.8.) certamina athleticae generalis mundialia Londinii posita finem ceperunt. Successus Finnorum modestus erat, cum nostri ne unum quidem nomisma domum reportaverunt. Optimus athleta noster, ut iam ante exspectabatur, erat Tero Pitkämäki, qui in iaculo emittendo quintum locum consecutus est.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 18.8.2017)

  • Consilium securitatis Nationum Unitarum novas contra Coream Septentrionalem sanctiones probavit. In sententia, quam USA composuit, inter alias res importatio carbonis fossilis et ferri ex Corea Septentrionali vetatur. Praeterea terris peregrinis non licebit consilia cooperationis cum Corea Septentrionali capere et novos operarios inde conducere. Novae sanctiones, quibus etiam Sinenses et Russi favebant, propter recentiora experimenta missilium impositae sunt. Moderatores autem Coreae Septentrionalis nuntiaverunt se a programmatis suis nuclearibus non esse recessuros, immo vero milies illas sanctiones ulturos esse. Neque tamen palam fecerunt, quae consilia ulciscendi capturi essent. Ri Yong-ho, minister a rebus exteris Coreae Septentrionalis, nuntiavit arma nuclearia patriae suae contra USA directa esse. Consilium autem mutatum iri, si qua alia terra cum Americanis confoederata securitati suorum minitaretur. - Sanctiones efficient, ut reditus exportationis Coreae Septentrionalis singulis annis vel miliardo dollarorum minuantur.

    Lucifer Europam meridianam cruciat

    Aestus fervidissimus, quo regiones Europae meridianae laborant, praesertim Italos et incolas Balcaniae cruciavit, sed tempestas calidissima usque ad Poloniam meridianam porrigitur. Calor insolitus, cui nomen Lucifer datum est, silvas incendit et agros in multis partibus vastavit. In Italia temperatura passim quadraginta gradus superavit. In Sardinia quadraginta quattuor, Romae quadraginta tres caloris gradus mensurati sunt. Magistratus homines hortati sunt, ut intus manerent et multum aquae biberent. Lucifer iam multos homines occidit et imminet imprimis senibus et infantibus et eis, qui morbis cardiovascularibus affecti sunt.

    Ricinus, insectum periculosum

    Ricinus (Ixodes ricinus, Ital. zecca, Franc. tique, ixode), qui mensibus aestivis in pratis et nemoribus pullulat, a multis periculosissimum animal Finniae habetur, quia encephalitim et borreliosim propagat. Numero caprearum et tarandorum augente ricini celeriter in septentrionem versus extenduntur et eodem passu casus encephalitis et borrelioseos multiplicantur. Ricinus enim ad pellem animalis adhaerescit, ut sanguinem sugat, ibique aliquot dies manet, antequam decidat. Facillime etiam homini, in nemoribus et pratis ambulanti, affigitur. Borreliosim facit bacterium, quod antibioticis curatur; encephalitis autem, quam facit virus (TBE), medicamentis non curatur et difficulter sanatur.

    Princeps Philippus, dux Edimburgi, in pensionem

    Princeps Philippus, maritus Elisabethae, reginae Britannorum, nonaginta sex annos natus ab officiis publicis dimissus postridie Kalendas Augustas (2.8.2017) pensionem obtinuit. Postquam Elisabeth in thronum ascendit, Philippus plus viginti milia officia curavit, circiter sescenta itinera fecit, patronus fautorque fuit septingentorum octoginta quinque ordinum.

    Tuomo Pekkanen.

    Nuntii Latini 11.8.2017

  • Septimana proxime praeterita praesidens Vladimir Putin iter unius diei in Finlandiam suscepit. Is, postquam helicoptero vectus in aeriportum Arcis Savonum pervenit, collegam suum Sauli Niinistö in deversorio Punkaharju convenit. Ibi praesidentes inter alia de securitate Maris Baltici et de rebus oeconomicis collocuti sunt. Deinde navi vaporaria conscensa ad Castellum Olai vecti sunt, ut ibidem drama musicum Jolanta spectarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Putin dixerit

    Praesidens Putin negavit exercitationes navales, quas Russi una cum Sinis in Mari Baltico instituerent, cuiquam imminere.”Opera communia”, inquit, ”illius generis stabilitatem toti mundo praestant. Neque nobis in animo est novas confoederationes militares condere”. Ei consensit praesidens Niinistö dicens tamdiu exercitia bellica parari, quamdiu arma in orbe invenirentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Mike Pence in Baltia

    Die Dominico (30.7.) Mike Pence, vicepraesidens Civitatum Americae Unitarum, Tallinnam, caput Estoniae, visitavit. Ibi nomine praesidentis Donald Trump moderatores terrarum Balticarum salutavit affirmans Estoniam, Lettoniam, Lituaniam ab Americanis contra omnes aggressiones defensum iri. Hanc orationem ideo habuit, quod Balti solliciti de sua securitate fuerant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Tillerson dixerit

    Civitatibus Americae Unitis propositum non est regimen Coreae Septentrionalis evertere, ut dixit Rex Tillerson, minister a rebus exteris. Ait Americanos ad consultationes cum Coreanis paratos esse, dummodo illi programma suum nucleare deponerent. Ita censuit paucis diebus post, quam Corea Septentrionalis experimentum missilium fecerat.
    (Reijo Pitkäranta)

    De regimine Suetiae

    Stefan Löfven, primus minister Suetiae, nuntiavit regimen suum de protectione datorum neglecta accusatum dimissionem non petiturum esse. Compositionem tamen ita mutari, ut Anna Johansson, ministra a substructionibus publicis, et Stefan Ygeman, minister a rebus domesticis, magistratu se abdicarent, sed Peter Hultqvist, minister defensionis, in munere maneret.
    (Saara Honkanen)

    Canis saluti prodest

    Canis familiaris, ut rerum periti censent, ad valetudinem hominis multum confert. Si pellem eius permulcemus, pressio sanguinis descendit, et cum canis in oculos nostros intuetur, statim nos animo melius valere sentimus. Canis etiam corpori exercendo nonnihil prodest, quod fieri non potest, quin possessor cotidie cum eo sub divo ambulet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Certamina Londiniensia

    Hodie (4.8.) in stadio Olympico Londiniensi certamina athleticae generalis mundialia initium capiunt. Grex Finnorum eis interfuturus admodum parvus est, quippe qui tantum ex duodecim athletis constet. Quanto successu nostrates certaverint, Idibus Augustis (13.8.) patebit, cum illis ludis finis impositus erit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 4.8.2017

  • Die Lunae (12.6.) in eo erat, ut regimen Finlandiae caderet. Causa et origo huius rei erat conventus factionis Finnorum fundamentalium in urbe Jyväskylä habitus. Ibi enim duces partium omnino permutati sunt, cum praeses electus est Jussi Halla-aho et vicepraesides tres fautores eius creati sunt. Constabat victores suffragii de multis rebus aliter sentire ac eiusdem factionis ministros regiminis civitatis participes.
    (Reijo Pitkäranta)

    Regimen iam casurum erat

    Post conventum Jyväskyläensem princeps minister Juha Sipilä nuntiavit fieri non posse, ut Jussi Halla-aho cum suis ad regimen admitteretur. Tum ii eiusdem factionis socii, qui administrationi hodiernae favebant, suum gregem parlamentarem condiderunt, cui nomen Nova optio inditum est. Quo facto pristina coalitio regiminis servari potuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Comitia in Britannia facta

    Die octavo mensis Iunii (8.6.) in Britannia comitia parlamentaria instituta sunt, ut ministra princeps Theresa May victoria freta antea iusserat. Praeter opinionem tamen factio conservativa maioritatem in parlamento amisit, quo factum est, ut ei, si administrare pergere vellet, auxilio alieno opus esset. Partes autem operariorum magnam victoriam reportaverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Lex Iaponiensis de imperatore

    Camera superior parlamenti Iaponiae legem accepit, qua efficitur, ut imperator Akihito munus deponat. Ille senex octoginta trium annorum valetudine adversa laborat, qua de causa speravit fore, ut se imperio abdicare posset. Princeps Naruhito imperator novus fore videtur. Diurnarii Iaponienses eum mense Decembri anni proximi munus initurum esse arbitrantur.
    (Satu Tuominen)

    De promotione theologorum

    Die nono mensis Iunii (9.6.) in Universitate Helsinkiensi promotio sollemnis Ordinis theologorum celebrabatur, cui praefuit Aila Lauha, profestrix historiae ecclesiasticae. Omnino nonaginta cives academici doctores aut doctrices theologiae creati sunt. Dignitatem doctoris honoris causa acceperunt septem homines de theologia optime meriti. Caerimoniae etiam duo doctores semisaeculares interfuerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Lupi in Finlandia rariores

    In Finlandia hoc tempore saltem centum quinquaginta lupi inveniuntur, ut e Sede opum naturae existimatur. Copia eorum intra annum quarta fere parte deminuta est. Greges harum bestiarum omnino unus et viginti reperti sunt, quorum septem in confinio Russiae et Finlandiae versantur, quattuordecim in aliis terrae partibus.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini ad ferias abeunt

    Nuntii Latini ob ferias aestivas ad sex septimanas intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non ante quam die quarto mensis Augusti (4.8.) fiet. Restat, ut lectoribus nostris gratias quam maximas agamus et aestatem quam iucundissimam exoptemus.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 16.6.2017

  • Praesidens Donald Trump decrevit, ut USA a tractatu de climate Parisiensi discederet. Paene ducentae terrae se ad hunc tractatum obligaverunt, ut calefactio climatis coerceretur. Ex demoscopia recens facta septuaginta centesimae Americanorum tractatum probant et maior pars eorum non infitiatur climatis calefactionem actis hominum accelerari. Trump autem curare non videtur, quid plerique Americani, quidve ceteri homines cogitent. Dixit se patriam suam suosque cives defendere, quia tractatus Parisiensis iniquus et durissimus contra USA esset et ceteris nationibus plus quam Americanis prodesset. Praeter USA tantum Syria et Nicaragua tractatum reiecerunt.

    Theresa May: "Iam sufficit"

    Post ictum terroristicum Londinii recens (4.6.) factum Theresa May, prima ministra Britanniae, orationem his fere verbis habuit: "Iam sufficit", inquit. "Denuo ferox in nos impetus factus est. Hic iam tertius intra tres menses ictus fuit. Varii motus extremistarum apud Britannos nimis tolerantur." Monuit necesse esse, ut crimina terroristica durioribus poenis castigarentur. Post mensem Martium vigiles Britanniae quinque ictus terroristarum impedivisse, qui quidem nullo modo inter se cohaererent, nisi quod eadem mala ideologia, versio depravata islamismi, eis esset communis. Motibus extremistarum omnibus modis resistendum esse.

    Dies festus exercitus

    Dies festus exercitus Finnici quarto die mensis Iunii (4.6.) celebratur. Ille dies natalis est Marescalci Finniae Mannerheim (1867-1951), qui imperator exercitus et sextus praesidens Finniae fuit. Hoc anno dies festus solito maiore pompa celebrabatur, quia agitur annus post Mannerheim natum centesimus quinquagesimus itemque anniversarium centesimum rei publicae Finniae. Praesidens Sauli Niinistö copiis in media urbe Helsinki congregatis orationem festivam habuit, qua monuit permagni referre, ut exercitus a toto populo sustineretur. Inde pompa militaris per vias urbis principales denis civium milibus acclamantibus turmatim processit. Thema pompae fuit: “Omnium est patriam defendere”.

    Real Madrid – Iuventus 4-1

    Certamen finale Confoederationis campionum Cardiffae, in urbe Britanniae, vespere Sabbati (3.6.) factum est. Conflixerunt greges Iuventus Taurinorum et Real Madrid Hispaniae. Iuventus initio fortiter rem gessit sed ludo procedente Matritenses superiores esse coeperunt et retibus quattuor ad unum (4-1) trophaeum reportaverunt. In media platea Augustae Taurinorum (vulgo Torino) multa milia hominum congregata erant, ut certamen per televisionem spectarent, cum omnes repente timore panico capti tam temere fugere coeperunt, ut circiter mille quingenti homines in turba laederentur. Adhuc nescitur, quae prima causa repentini timoris fuerit.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 9.6.2017

  • Die Iovis (1.6.) summi principes terrarum septentrionalium Helsinkium venerunt, ut Finlandiae ante centum annos sui iuris factae congratularentur. Ex Dania venit regina Margareta II, e Suetia rex Carolus XVI Gustavus et regina Silvia, e Norvegia rex Haraldus V cum regina Sonia. Praeter hospites regios in comitatu erant praesidens Islandiae et coniux eius.
    (Reijo Pitkäranta)

    Niinistö nomen dedit

    Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, iterum in munus creari vult. Hoc decretum die Lunae (29.5.) in habitatione officiali Mäntyniemi palam fecit. Recusavit tamen, quominus candidatus ullius factionis esset, sed speravit fore, ut petitioni suae a consociatione electorum faveretur. Ita conspici posse, quantum apud populum gratia valeret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Iter praesidentis Trump

    Mense Maio exeunte praesidens Donald Trump peregrinationem novem dierum in Medium Orientem et in Europam fecit. Illud iter in Arabia Saudiana et in Israele initium cepit et inde Romam et in Civitatem Vaticanam continuatum est. Bruxellis regem Belgii et moderatores Unionis Europaeae convenit. Ad extremum in Siciliam volavit, ut conventui principum septem nationum industrialium interesset.
    (Reijo Pitkäranta)

    Oratio Angelae Merkel

    Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, fortissime pro integritate Unionis Europaeae locuta est. Vix praesidens Trump e circuitu orbis terrarum domum reverterat, cum Merkel oratione Monoeci habita negavit iam fieri posse, ut civitates Europaeae auxilio alieno confiderent. Paulo ante Trump Confoederationem Atlanticam reprehenderat, quod parum pecuniae in defensionem impenderet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Stoltenberg dixerit

    Nato sive Confoederatio Atlantica societatem cum nationibus contra ordinem Isis in Syria et Iraquia pugnantibus factura est, ut Jens Stoltenberg, secretarius generalis, nuntiavit. Negavit tamen foedus significare, ut Nato copias suas ad hostem mitteret. Praecipue Donald Trump, praesidens Americanorum, flagitavit, ut Nato terrorismum vehementius oppugnaret.
    (Saara Honkanen)

    Explosio Caburensis

    Die Mercurii (31.5.) mane Caburae, in urbe principe Afganistaniae, bomba autocineto imposita explosa est stragem octoginta hominum efficiens. Displosio tanta erat, ut vis eius etiam in aedificiis procul stantibus manifeste sentiretur: fenestrae enim eorum diruptae et cardines ianuarum funditus evulsi sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novae herbae inventae

    Regius hortus botanicus Britanniae relationem de statu plantarum orbis terrae divulgavit. E documento apparet anno proximo mille septingenta triginta nova genera herbarum inventa esse. Tanta copia extraordinaria non habetur, nam in globo terrestri adhuc amplissimae regiones inveniuntur, quarum herbae rerum peritis incognitae sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 2.6.2017)

  • Praesidens Mauno Koivisto, qui ante duas septimanas (12.5.) diem obiit supremum, die Ascensionis Christi publico sumptu elatus est. Episcopus urbis emeritus Eero Huovinen missam funebrem in ecclesia cathedrali Helsinkiensi celebravit. Funebrem laudationem praesidens rei publicae Sauli Niinistö dixit. Generales exercitus et praefecti classis arcam ex ecclesia exportaverunt. Inter pompam funebrem, quae per vias urbis in sepulcretum Hietaniemi ducta est, campanae omnium urbis ecclesiarum Lutheranarum sonabant. Ibi praesidens Koivisto inter pristinos praesidentes Urho Kekkonen et Risto Ryti sepultus est. In commemoratione post sepulturam verba fecerunt primus minister Juha Sipilä et pristinus primus minister Paavo Lipponen. In funus praesidentis circiter quingenti hospites invitati erant. In viis, quibus pompa funebris processit, complura dena milia, forsitan complura centena milia civium aderant. Vigiles urbis et milites securitatem custodiebant, sed dignitas et reverentia effecerunt, ut nullae fere perturbationes fierent.

    Britannia terrorismo temptatur

    In urbe Mancestria (vulgo Manchester), quae in Britannia septentrionali – occidentali sita est, sero die Lunae (22.5.) inter concentum cantatricis Arianae Grande explosio facta est, qua viginti duo homines, in his multi pueri et puellae, mortui et undesexaginta vulnerati sunt. Explosio habetur scelus terroristicum. Inter hos duodecim annos (2005-2017) complura scelera, quae inter impetus terroristarum numerantur, in variis Britanniae partibus facta sunt. Pars scelerum ad singulos homines spectaverunt, aliis sceleribus auctores civibus maxima damna efficere temptaverunt. In libera societate, ut censuit minister Timo Soini, fieri non potest, ut ictus omnino impediantur.

    Vir viginti trium annorum deprehensus

    Acta Britannica iam die Martis narraverunt virum viginti trium annorum, de ictu Mancestriensi praeparando suspectum, a vigilibus deprehensum esse; id factum esse prope pantopolium in suburbio urbis meridionali, ubi vigiles armati eum cepissent. Illum autem, qui ictum fecisset, in explosione interisse.

    Academia Latinitati Fovendae convenit

    Academia Latinitati Fovendae, cui propositum est usum vivum linguae Latinae ubique terrarum omnibus modis fovere, nuper conventum biduanum (20-21.5.) praeside professore Theodorico Sacré Romae habuit. Postquam de novis sodalibus cooptandis et de novis Academiae inceptis disceptatum est, dies in caupona urbis clausus est. Die sequenti ante meridiem fuit conventiculum, in quo argumentum « De profugis » tractatum est. Post meridiem in oppidum Praeneste, hodie Palestrina, vectum est, ubi duce Curtio Smolak mirabilia locorum lustrabantur. Inde sodales in Academiam Vivarii Novi vectos ad cenam adhibuit illius academiae praeses Aloisius Miraglia.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 26.5.2017

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä