Nuntii Latini

Conventus praesidentium

  • 4 min
  • toistaiseksi

Die Lunae (28.8.) praesidens Finlandiae Sauli Niinistö collegam suum Americanum Donald Trump in Aedibus Albis convenit. Praesidens Trump hospiti suo gratias egit, quod Finlandenses militibus Americanis et sociis eorum in Afganistaniam missis auxilio fuissent. Idem dixit se et suos propter ictum terroristicum in urbe Turku factum dolere et virtutem Finlandensium in bello contra terrorismum gerendo laudavit.
(Reijo Pitkäranta)

Quid Timo Soini dixerit

Timo Soini, minister a rebus exteris Finlandiae, conventum inter Niinistö et Trump habitum insignem et bonum habet. In colloquiis argumenta magni momenti tractata esse, in quibus res tam ad sodalitatem Consociationis Atlanticae et Mare Balticum quam ad Russiam et orbem arctoum pertinentes excellerent.
(Reijo Pitkäranta)

Typhon Harvey dictus

Septimana vergente in Sinu Mexicano tempestas vehementissima orta est. Quae procella, nomine Harvey, postquam in oram civitatis Texiae pervenit, illi regioni maxima detrimenta intulit. Ex eo typhone ingentes inundationes secutae sunt, quibus Hustonia, metropolis celeberrima, tota fere obruta est. Neque Americani umquam tantos imbres viderunt.
(Reijo Pitkäranta)

Missile Iaponiae imminens

Die Lunae (28.8.) ex Corea Septentrionali missile ballisticum sublime emissum est, quod Iaponiam septentrionalem supervolavit. Deinde in tres partes diruptum in mare decidit in loco, qui circiter mille ducenta chiliometra ab insula Hokaido abest. Omnes civitates, in iis Russia et Sinae, illud experimentum vehementer condemnaverunt.
(Reijo Pitkäranta)

Res in Amazonia metallica

Regimen Brasiliae novas auri et aliorum mineralium fodinas in Amazonia constituere permittit. Silvae ad rem metallicam nunc destinatae tertiam fere partem areae silvestris flumini Amazonio circumiectae tegunt. Tutores naturae decreto vehementer reclamant; timent, ne ex hoc sequatur, ut regiones silvarum et aquae copiae corrumpantur, biodiversitas naturae dilabatur, communitates locales dissolvantur.
(Saara Honkanen)

Memoria principissae Dianae

Pridie Kalendas Septembres (31.8.) viginti anni acti erant, cum Diana, principissa Valliae, calamitate viaria Lutetiae Parisiorum facta vitam amisit. In causa erat, quod autocinetum eius propter nimiam velocitatem ad parietem cuniculi viarii illisum est. Memoria Dianae in Britannia variis modis recolebatur, et in honorem eius statua ponetur.
(Reijo Pitkäranta)

Tempus ursos caedendi

Die Dominico (27.8.) in Finlandia tempus ursos caedendi iniit. Numerus eorum in silvis nostris vagantium mille septingentorum fere esse existimatur, quam ob rem venatoribus licentia data est ducentos viginti quinque eorum sternendi. Agitatio ursorum partim eo spectat, ut iis metus hominis et rerum humanarum iniciatur.
(Reijo Pitkäranta)

(Nuntii Latini 1.9.2017)

Lähetykset

  • pe 1.9.2017 18.15 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Suetia Commissioni Europaeae nuntiavit se velle, ut inspectiones in limite Daniae et Suetiae continuarentur, etsi tempus duorum annorum inspectionibus ab Unione Europaea constitutum mense Novembri finitum esset. Cum plurimi petitores asyli in Europam per Balcaniam venissent, inspectiones autumno anni bis millesimi quinti decimi (2015) susceptae sunt.

    USA et Russia stationem spatialem prope Lunam aedificabunt

    USA et Russia stationem spatialem circumlunarem aedificabunt, unde systema solare investigetur. Nondum constat, quam partem NASA (National Aeronautics and Space Administration) quamque Roskosmos, ordo spatialis Russorum, in operibus habeat. Propositum est, ut statio illa spatialis, cui nomen datum est “Porta profundi spatii” (Deep Space Gateway), intra decem annos perficiatur.

    Naves antiquae in fundo Ponti Euxini repertae

    Grex archaeologorum maritimorum Universitatis Southhamptoniensis in fundo Ponti Euxini sexaginta naves antiquas repperit. Naves Romanorum, Byzantinorum, Othomanorum in tenebris maris miro modo conservatae sunt. Antiquissima ex illis est prope duorum milium quingentorum annorum, sive quattuor vel quinque saeculis a.Chr.n. constructa.

    Molestatores ad virgas!

    Quattuor ex quinque feminis in Arabia Saudiana dixerunt se molestia sexuali affectas esse. Itaque rex Salman nuper praecepit, ut sexualis molestia poena coerceretur. Ex lege, quae in Ministerio rerum domesticarum praeparatur et intra sexaginta dies valere incipiet, molestatores feminarum carcere aut ad virgas damnnabuntur.

    Trecenta milia anserum in uno agro

    Anser specie Branta leucopsis apud Mare Glaciale nidificat, unde ad Mare Germanicum et Balticum hiematum migrat. In toto orbe terrarum plus decies centena milia horum anserum esse existimatur. Tertia fere pars totius populationis die Sabbati (14.10.) in uno agro Finniae meridionalis visa est. Post largas pluvias ille ager, in valle fluminis Kymi situs, idoneum locum requiescendi anseribus etiam antea praebuit. Populatio anserina in annos crescit atque etiam in Finnia meridionali singula paria passim hiemant. Excrementa anserum in litoribus urbanis homines irritant, sed venatio lege non permittitur.

    Inquisitio in moderatores societatum tabacariarum

    Grex medicorum et aliorum expertorum in moderatores societatum tabacariarum inquisitionem in Finnia intendit. Ille grex triginta trium hominum petivit, ut inquireretur, an moderatores societatum tabacariarum maletractationes et homicidia commisissent, cum affirmantes sigarella levia saluti non nocere consumptores in errorem ducerent. Sigarella levia in Finnia triginta annos venibant, donec anno bis millesimo secundo vetita sunt. In petitione experti aestimant circiter sexaginta milia Finnorum propter illa sigarella mortem obisse. Quamvis moderatores societatum tabacariarum scirent dimidiam fere partem consumptorum saluti gravissima damna capturam esse, mendacem propagationem continuatam esse.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 20.10.2017

  • Die Martis (10.10.) vesperi Carles Puigdemont, praeses regiminis regionalis Cataloniae, orationem habuit, quam omnes intenti exspectaverant. In opinione enim erat eum de Catalonia sui iuris facta nuntiaturum esse. Neque tamen hoc fecit, sed id se acturum esse dixit, ut consultationes cum administratoribus Hispaniae de illa re inciperentur. Necesse esse, ut voluntas populi Cataloniensis in independentiam respiceretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Rajoy responderit

    Regimen Hispaniae conventum necessitatis de discrimine Cataloniae habuit. Quo facto princeps minister Mariano Rajoy nuntiavit decretum esse, ut Catalonienses interrogarentur, quidnam Carles Puigdemont oratione sua dicere voluisset. Incertum enim esse, utrum illi se in libertatem vindicavissent necne. Cum respondissent, Hispaniam deliberaturam esse, quem potissimum cursum sequi vellet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pestilentia in Madagascaria

    His duobus mensibus in Madagascaria amplius ducenti casus pestilentiae reperti sunt, e quibus saltem triginta tres morti fuerunt. Agitur plerumque de pestilentia pulmonum, quae contagione per guttas minimas facta latius patet. Ad epidemiam compescendam Ordo sanitarius Mundi (WHO) in Madagascariam magnam copiam antibioticorum misit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Incendia terrestria Californiae

    In California incendia terrestria conflata sunt, quae amplas regiones vini feraces vastant. Insuper multa centena domuum flammis absumpta sunt, quo factum est, ut magna multitudo incolarum tecta sua relinquere cogeretur. Venti procellosi, siccitas, tempestas calida in causa sunt, cur illa incendia passim rabide diffundantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Praemium Nobelianum pacis

    Praemium Nobelianum pacis hoc anno ordini ICAN tributum est, qui armis nuclearibus obsistit. Monet haec arma periculum ingens generi humano efficere. Operam dat, ut omnes terrae pactionem de armis nuclearibus vetandis comprobent. Centum fere terrae huic pactioni favent, sed nulla civitas armis atomicis instructa inter eas est.
    (Satu Tuominen)

    Messis frumentaria infecunda

    Messis frumentaria in Finlandia hoc anno infecundior est. In causa sunt imbres assidui, quibus effectum est, ut segetes humi iacerent neque temperi maturarentur. Propter tempestatem foedam messoribus difficile erat frumentum machinis exterere et proventum agri in horreum congerere. Aliquot locis dimidia annonae pars amissa est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Sauli et Jenni infantem habebunt

    Praesidenti Finlandiae Sauli Niinistö et coniugi eius Jenni Haukio mense Februario infans nascetur, ut die Lunae publice nuntiatum est. Iam multos annos esse, cum par praesidentiale familiam suam filiolo aut filiola auctum iri speraret. Gaudium utriusque nunc eo maius esse, quod initium graviditatis difficile et importunum fuisset.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 13.10.2017

  • Longe maior pars Cataloniensium, qui ad urnas venerunt, in suffragio populi Kalendis Octobribus facto pro independentia sententiam tulit. Regimen et tribunal constitutionale Hispaniae illud suffragium illegale iudicaverunt. In tumultibus violentis inter comitia ortis permulti vulnerati sunt. Prope octingenti homines in sedibus medicis aut valetudinariis curabantur. (2) Testes oculati narraverunt custodes publicos a regimine Hispaniae missos contra suffragantes fustes et glandes cummeas adhibuisse et urnas cum sententiis datis retinuisse. Carles Puigdemont, dux regionis Cataloniae, dixit Catalonienses suffragando ius independentiae vindicavisse et ita ianuam ad declarationem unilateralem independentiae aperuisse. (3)

    Guterres musulmanos rohingyas defendit

    Antonio Guterres, secretarius generalis Nationum Unitarum, flagitavit, ut regimen Birmaniae operationes militares statim interrumperet, propter quas semimilio musulmanorum rohingyarum Birmaniae septentrionalis in Bangladesam effugisset. Agi de discrimine humanitario, quod fundamentum radicalizationi, criminalitati, commercioque hominum praepararet. Condicionem rohingyarum Guterres incubonem humanitarium appellavit. (4)

    Sinae sanctiones exsequuntur

    Sinae sanctiones exsequuntur, quas Nationes Unitae contra Coream Septentrionalem probaverunt. Omnes societates mercatoriae, quas Corea Septentrionalis in Sinis habet, intra centum viginti dies negotia sua finire debent. Exportatio benzini et gasi in Coream Septentrionalem limitatur; importatio textilium, carbonis, ferri, piscium in Sinas vetatur. (5)

    Russia ultima arma chemica delevit

    Praesidens Vladimir Putin Russiam ultima arma chemica delevisse in televisione rettulit et Americanos hortatus est, ut exemplum Russiae sequerentur. Inter bellum frigidum Russia et USA magnam armorum chemicorum copiam collegerunt, quam deinde, cum se pacto de illis armis vetandis adiunxissent, delere promiserunt. (6) Initio arma chemica ante mensem Aprilem anni bis millesimi duodecimi (2012) delenda erant, sed utraque pars nuntiavit sibi procrastinatione opus esse. Americani rettulerunt se suum opus ante annum bis millesimum vicesimum tertium (2023) finituros esse. Ordo internationalis de armis chemicis vetandis (OPCW, Organisation for the Prohibition of Chemical Weapons) illa arma a Russis deleta esse confirmavit. (7)

    Lupi ad Romam reverterunt

    Propter nimiam venationem populatio lupina in Italia proximo saeculo paene exstirpata est, nam ante quinquaginta annos tantum centum vel maxime centum quinquaginta lupi ibi restabant. Deinde venatione vetita populatio usque ad mille sescentos lupos aucta est. Nuper lupi etiam ad Romam reverterunt, ubi his centum annis visi non erant. (8) Unus ex his lupis nominatus est Romulus, sicut appellabatur alter ex fratribus geminis, quos lupa olim lactavit, ut fabula narrat; Faustulum pastorem Romulum et fratrem geminum Remum invenisse et uxori Larentiae educandos dedisse. Condita Roma et occiso fratre Romulum postea primum Romae regem (753-715) factum esse. (9)

    – Vox populi, vox dei.
    – Lupus est homo homini.
    – Lupus non curat numerum ovium.

    Tuomo Pekkanen.

    Nuntii Latini 6.10.2017

  • Die Dominico (24.9.) in Germania comitia parlamentaria habita sunt. Quorum victoriam reportaverunt democratae Christiani, qui tertiam suffragiorum partem (33%) sibi conciliaverunt. Hinc sequitur, ut Angela Merkel, praeses factionis, cancellaria foederalis quater fiat. Secundum locum consecuti sunt democratae sociales, quibus praeest Martin Schulz, cum viginti fere centesimas (20%) sententiarum acceperunt. Locum tertium obtinuit factio dextima, cui nomen ’Optio Germaniae’, tredecim centesimas (13%) suffragiorum adepta.
    (Reijo Pitkäranta)

    Res Germaniae mutatae

    Rerum periti, cum de eventu comitiorum Germaniae disputarent, imprimis duas maiores mutationes factas esse monuerunt: unam earum esse, quod Angela Merkel nonnihil pristinae aurae popularis amisisset, alteram, quod extremistis dextimis primum post secundum bellum mundanum contigisset, ut legati sui in parlamentum deligerentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Iter praesidentis Italiae

    Die Martis (26.9.) praesidens Italiae Sergio Mattarella itinere tridui suscepto in Finlandiam venit filia Laura comitatus. Postridie eius diei hospites a praesidente Sauli Niinistö et coniuge eius in Palatio praesidentiali sollemniter recepti sunt. Postea etiam praesidem parlamenti Maria Lohela et principem ministrum Juha Sipilä salutaverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Lex Arabiae Saudianae

    Rex Arabiae Saudianae Salman edixit, ut feminis licentia autocinetum regendi concederetur. Decrevit enim constitutiones ad commeatum publicum pertinentes ita renovandas esse, ut tam viri quam feminae sibi diploma vehiculis gubernandis acquirere possent. Nova lex, cui scribendae collegium magistratuum institutum est, mense Iunio valere incipiet.
    (Reijo Pitkäranta)

    De historia notae zeri

    Nota numeri, cum zerum significat, multis saeculis vetustior esse videtur quam antea creditum est. Documentum enim Indicum, in quo illud signum occurrit, iam tertio p.Chr. n. saeculo conscriptum est, non saeculo duodecimo, ut superius existimabatur. Hanc rem investigatores Universitatis Oxoniensis computatione radiocarbonica usi compererunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De insectis edendis

    In Finlandia magistratus in animo habent saginam et venditionem insectorum ad mensas escarias permittere. Antea lex Unionis Europaeae vetuit alimenta ex insectis parata vendere, sed interpretatio legis sensim mutata est. Speratur fore, ut insectis, quae proteino abundant, penuria cibariorum in diversis partibus mundi leniri possit.
    (Saara Honkanen)

    De nidificatione avium

    Loca, ubi aves in Finlandia nidificant, quotannis paene duo chiliometra ad septentrionem versus transferuntur. Causa et origo huius rei est caelum usque calefiens. In praesenti apud nos ducenta triginta quinque genera avium nidulantur, quorum tertia pars regionem vivendi iam amplificavit. Hoc patet ex investigatione ornithologica nuper divulgata.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 29.9.2017

  • Nationes Unitae conventum generalem hac septimana in urbe New York habuerunt. Oratione, quam in conventu fecit, praesidens Donald Trump labores Nationum Unitarum pro pace et securitate laudavit sed nimiam ordinis byrocratiam vituperavit. Monuit importunum programma nucleare Coreae Septentrionalis mundo imminere, dum cives fame perirent et cruciatum paterentur.

    Explosio in tramine Londiniensi

    In tramine metropolitano Londiniensi die Veneris (15.9.) inter frequentiam matutinam apud stationem Parsons Green bomba in situla plastica posita explosa est. Effectus explosionis fuit admodum moderatus, etsi triginta viatores leviter vulnerati sunt. Plerique ex eis combustiones acceperunt. De illo scelere suspiciuntur duo homines, ex quibus unus, vir duodeviginti annos natus, captus est in portu Dover, alter, iuvenis unius et viginti annorum, in suburbio Houslow Londiniensi. Ordo Isis nuntiavit se ictum fecisse, qui est iam quintus in Britannia hoc anno factus.

    Curdi civitatem independentem condituri

    Curdi, qui in Iraquia septentrionali regionem habent autonomam, civitatem sui iuris vindicant. Parlamentum Curdorum decrevit, ut de ea re suffragium populi die vicesimo quinto huius mensis (25.9.) fieret. Regimen Iraquiae, sicut etiam Irania et Turcia nec non USA, independentiae Curdorum obsistunt. Irani et Turci timent, ne secessionis studium etiam inter cives Curdos in ipsorum terris habitantes extendatur. Americani autem flagitant, ut suffragium de independentia revocetur, quod censent illud suis cum Turcia relationibus nocivum esse et pugnam contra ordinem Isis impedire.

    Principissa Victoria Finniam visitavit

    Principissa Victoria, heres regni Suetiae, septimana vergente Finniam visitavit, ut anniversarium centesimum Finniae independentis honoraret. In Theatro Melodramatico Helsinkiensi principissa spectaculo operae ”Sonata autumni” adfuit. Partes principales cantavit semisuprana Anne Sofie von Otter. Illa opera originem ex pellicula eiusdem nominis ducit, cuius auctor et moderator fuit Ingmar Bergman.

    Finni salubrius edunt quam ante

    Diaeta Finnorum hoc decennio in partem salubriorem mutata est. Consumptio carnis rubrae minuitur, legumina, nuces, olera, fructus plus quam ante eduntur. Praeterea gratus est civibus panis ex avena factus. Loco lactis potiones speciales, e.g. avena aut soia conditae, magis magisque bibuntur.

    Autumnus progreditur

    Autumnus progreditur. Hac septimana grues in meridiem migrant. Quia caelum fuit sudum, in Finnia meridiana temperatura nocturna passim iam infra zerum decidit. Mutationes etiam in eo visibiles sunt, quod vesperae obscurefiunt, cum dies singulis septimanis in meridione plus semihora, in septentrione plus hora brevior fiat.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 22.9.2017

  • Pridie Kalendas Septembres (31.8.) in Oceano Atlantico tempestas, cui nomen Irma inditum est, vires colligere coepit. Paucis diebus post tam fortis facta est, ut procella quinti gradus sive omnium periculosissima aestimaretur turbinibus venti amplius octoginta metra in secundo saevientibus. Primum quidem, id est postridie Nonas Septembres (6.9.), insulae Maris Caribici, ut Barbuda, typhone pessime vastatae sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Procella iter continuavit

    Die nono mensis Septembris (9.9.) tempestas Irma, postquam saltem viginti quinque hominibus perniciei fuit, civitates insulares Portum Divitem, Rem publicam Dominicianam, Haitiam praeteriit. Inde cursum ad oram Cubae versus continuavit, ubi effecit, ut minimum decem homines vitam amitterent et urbs Habana inundationibus obrueretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Florida admodum afflicta

    Die decimo huius mensis (10.9.) typhon Irma Floridam consecutus est. Interitus, quem huic regioni attulit, etiam maior fuisset, nisi tota fere civitas iussu magistratuum hominibus vacuefacta esset. Duodecim cives mortui sunt atque urbes et oppida tam inundationibus quam ventis procellosis maxima damna acceperunt. Post Floridam occidentalem afflictam furor tempestatis paulatim remisit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Comitia in Norvegia facta

    Die Lunae (11.9.) in Norvegia comitia parlamentaria habita sunt. Suffragiis computatis apparuit conservativos una cum aliis factionibus administrantibus fidem populi sibi conciliavisse. Partes autem operariorum cladem acerbissimam acceperunt. Ministra princeps Erna Solberg, cum eventum comitiorum pronuntiaret, victoriam reportatam toti ministrorum coalitioni attribuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Exercitium bellicum parlamenti

    Exercitus Finlandiae exercitio bellico hoc mense in Suetia interest. Quod in multis regionibus huius terrae cooperationis militaris causa paratur. Trecenti fere milites Finlandenses ad exercitationem missi sunt, cum undeviginti milia Suetorum eam participarent. Praeterea copiae ex aliis terris Europaeis et Civitatibus Americae Unitis adsunt.
    (Satu Tuominen)

    Refectio Aedium parlamenti

    Restitutio Aedium parlamenti Finlandiae nuperrime ad finem est adducta. Nonis enim Septembribus (5.9.) tribuni plebis, qui hoc biennio in alieno convenire coacti erant, in Collem Arcadium, ut ille locus dicitur, redire potuerunt. Domus parlamenti e granite aedificata ab architecto Iohanne Siren delineata est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Cursus 'La Parisienne'

    Iam viginti anni sunt, cum Lutetiae Parisiorum cursus feminarum in tota Europa omnium maximus nomine 'La Parisienne' instituitur. Hoc anno illi cursurae plus centum feminae ex Finlandia oriundae interfuerunt. Omnes earum vestibus caeruleis et albis indutae erant, ut hoc ornatu patriam suam abhinc centum annos sui iuris factam celebrarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 15.9.2017)

  • Corea Septentrionalis nuntiavit se bombam hydrogenicam, quae in missili poni posset, feliciter probavisse. Stationes sismographicae etiam in Finnia explosionem notaverunt. Ex instituto meteorologico Iaponiae dictum est tremorem terrae decies fortiorem fuisse quam mense Septembri, cum Corea Septentrionalis proximum experimentum nucleare fecisset. Si res ita se habet, bomba quater vel quinquies maior fuit quam bomba atomica secundo bello mundano exeunte in urbem Nagasaki Iaponiae demissa.
    Sinae, Russia, Iaponia, USA et nationes Europaeae experimentum bombae hydrogenicae unanimiter damnaverunt. Consilium securitatis Nationum Unitarum ad rem tractandam convocatum est. Praesidens Donald Trump nuntiavit Americanos de omni commercio cum illis terris finiendo deliberare, quae cum Corea Septentrionali mercatum exercerent. Malcolm Turnbull, primus minister Australiae, censebat paeninsulam Coreanam post bellum ibi gestum numquam his sexaginta annis tam prope novum bellum fuisse.

    In Bosporo Cimmerio pons construitur
    Russi, postquam Crimaeam occupaverunt, pontem in Bosporo Cimmerio facere constituerunt. Pons, qui erit undeviginti chiliometra longus, iungit paeninsulam Taman Russiae cum oppido Kerts, quod est in Crimaea. Propositum est, ut pons, commeatui tam vehiculario quam ferriviario destinatus, intra proximum annum perficiatur.

    Oppidum antiquum in mari repertum

    Archaeologi oppidum antiquum aetatis Romanorum in mari apud Nabeul, urbem Tunesiae, reppererunt. Oppidum, a Graecis quinto a.Chr.n. saeculo conditum, fuit olim nomine Neapolis. Urinatores in ruinis praeter vias et monumenta circiter centum amphoras invenerunt, in quibus fuerat garum, condimentum ex piscibus factum, quod Romani amabant.

    Vinum sex milium annorum
    Ex novis investigationibus apparet vinum in Europa iam ante sex milia annorum in usu fuisse. In seriis figulinis, in aliquot speluncis Siciliae occidentalis repertis, sunt residua vini, quod ante sex milia annorum factum esse constat, nam ex analysi residuorum patet vinum initio quarti a.Chr.n. millenii productum esse.

    Desertum Atacama florescit
    Desertum Atacama Chiliae occidentalis, quod in toto mundo siccissimum habetur, hoc tempore floribus operitur. Nuper ibi urceatim pluebat, quo factum est, ut desertum in ingentes campos floridos mutaretur. Semina et bulbi, quae in sicca terra per multos annos conservantur, imbribus cadentibus celeriter germinant et florescunt. Pulcherrimum tempus a mense Septembri usque ad Novembrem durat neque pluviae saepius quam quinto, sexto vel septimo quoque anno cadere solent. Hoc autem anno imbres maturiores fuerunt, nam anno bis millesimo quinto decimo (2015) desertum Atacama insolito splendore post largissimos imbres mensis Martii floruit.

    Tuomo Pekkanen.

    Nuntii Latini 8.9.2017

  • Die Lunae (28.8.) praesidens Finlandiae Sauli Niinistö collegam suum Americanum Donald Trump in Aedibus Albis convenit. Praesidens Trump hospiti suo gratias egit, quod Finlandenses militibus Americanis et sociis eorum in Afganistaniam missis auxilio fuissent. Idem dixit se et suos propter ictum terroristicum in urbe Turku factum dolere et virtutem Finlandensium in bello contra terrorismum gerendo laudavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Timo Soini dixerit

    Timo Soini, minister a rebus exteris Finlandiae, conventum inter Niinistö et Trump habitum insignem et bonum habet. In colloquiis argumenta magni momenti tractata esse, in quibus res tam ad sodalitatem Consociationis Atlanticae et Mare Balticum quam ad Russiam et orbem arctoum pertinentes excellerent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Typhon Harvey dictus

    Septimana vergente in Sinu Mexicano tempestas vehementissima orta est. Quae procella, nomine Harvey, postquam in oram civitatis Texiae pervenit, illi regioni maxima detrimenta intulit. Ex eo typhone ingentes inundationes secutae sunt, quibus Hustonia, metropolis celeberrima, tota fere obruta est. Neque Americani umquam tantos imbres viderunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Missile Iaponiae imminens

    Die Lunae (28.8.) ex Corea Septentrionali missile ballisticum sublime emissum est, quod Iaponiam septentrionalem supervolavit. Deinde in tres partes diruptum in mare decidit in loco, qui circiter mille ducenta chiliometra ab insula Hokaido abest. Omnes civitates, in iis Russia et Sinae, illud experimentum vehementer condemnaverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Res in Amazonia metallica

    Regimen Brasiliae novas auri et aliorum mineralium fodinas in Amazonia constituere permittit. Silvae ad rem metallicam nunc destinatae tertiam fere partem areae silvestris flumini Amazonio circumiectae tegunt. Tutores naturae decreto vehementer reclamant; timent, ne ex hoc sequatur, ut regiones silvarum et aquae copiae corrumpantur, biodiversitas naturae dilabatur, communitates locales dissolvantur.
    (Saara Honkanen)

    Memoria principissae Dianae

    Pridie Kalendas Septembres (31.8.) viginti anni acti erant, cum Diana, principissa Valliae, calamitate viaria Lutetiae Parisiorum facta vitam amisit. In causa erat, quod autocinetum eius propter nimiam velocitatem ad parietem cuniculi viarii illisum est. Memoria Dianae in Britannia variis modis recolebatur, et in honorem eius statua ponetur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Tempus ursos caedendi

    Die Dominico (27.8.) in Finlandia tempus ursos caedendi iniit. Numerus eorum in silvis nostris vagantium mille septingentorum fere esse existimatur, quam ob rem venatoribus licentia data est ducentos viginti quinque eorum sternendi. Agitatio ursorum partim eo spectat, ut iis metus hominis et rerum humanarum iniciatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 1.9.2017)

  • Die Iovis (17.8.) in urbe Barcinone tredecim homines mortui et plus quam centum vulnerati sunt, cum terrorista, origine Marochinus, in via La Rambla, quae ambulatio est frequentatissima, autocinetum contra turbam consulto gubernavit. Vecturarius effugit sed die Lunae (21.8.) repertus et a vigilibus interfectus est.

    In oppido maritimo Cambrils, quod centum viginti chiliometra a Barcinone distat, alter ictus postridie factus est. Quinque terroristae autocinetum in turbam simili modo impegerunt et homines cultris perfodere coeperunt. Illum autem impetum vigiles omnibus aggressoribus interfectis represserunt. Una tamen femina in illo ictu mortua est.

    Magistratus Hispani credunt terroristas etiam maiorem stragem Barcinone faciendam praeparavisse. Illud autem consilium non successit, cum officina, quam illi in oppido Alcanar habebant, proxima nocte explosione deleta esset. In ruinis repertae sunt centum sex bombylae butani aliaeque materiae explosivae, quibus terroristae in stragibus uti solent.

    Post Barcinonem Turku

    Die Veneris (18.8.), quarta fere hora postmeridiana, iuvenis Marochinus, qui anno ante in Finniam venerat et asylum petiverat, in mercatum urbis Turku repente cucurrit et furibundus homines cultro perfodere coepit. Imprimis feminas petebat et, antequam a vigilibus sclopetando reprimeretur, octo homines vulneravit et duos interfecit. Ex mortuis utraque est femina. Ex vulneratis duo sunt viri, qui victimis succurrebant. Homicida Marochinus et quattuor concives eius postea deprehensi a vigilibus interrogantur et relationes eorum cum terrorismo internationali examinantur. In Finnia die Dominico in memoriam victimarum silentium triste unius minutae observatum est.

    Cur auctores sint Marochini, quaeritur

    Auctores non tantum stragis Turkuensis et Barcinonensis sed etiam multarum aliarum in Europa nuper factarum fuerunt viri ex Marochia oriundi. Mense Iunio Londinii, anno proxime praeterito in aeriportu et statione metropolitana Bruxellensi, duobus annis ante in theatro Bataclan Parisiensi inter auctores ictuum imprimis Marochini fuerunt.

    Quaeritur, cur tot ex Marochia, terra triginta trium milionum incolarum. Aestimatum est circiter quattuor miliones homines ex Marochia imprimis in Europam ad meliorem vitam quaerendam emigrasse et mille sescentos homines in ordinem Isis profectos esse. Constat etiam ibi multos greges extremistarum islamicorum exstitisse, etsi regimen eos coercere conatur.

    In Finniam paucissimi immigratores ex Marochia venerunt. His duodecim mensibus tantum sedecim Marochini asylum acceperunt. Uni et triginta petitoribus asylum negatum est. Ex omnibus petitionibus pars Marochinorum tantum dimidium centesimae (0,5%) fuit. Nullum bellum in Marochia geritur, nullum discrimen notabile ibi fuit. Etiam ad ferias agendas peregrini in Marochiam itinera faciunt.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 25.8.2017

  • Margot Wahlström, ministra a rebus exteris Suetiae, dixit nationem suam adiuvare posse, ut discrimen inter Civitates Americae Unitas et Coream Septentrionalem ortum solveretur. Ait sedem legationis, quam Sueti primi omnium Europaeorum occidentalium in Corea Septentrionali condidissent, locum maxime idoneum esse ad colloquia pacis inter utramque partem habenda.
    (Reijo Pitkäranta)

    Trump de abusu opioidum

    Praesidens Donald Trump Americanis statum necessitatis indixit propter nimium opioidum usum. In his sunt complura remedia stupefactiva ut heroinum et analgetica sive medicamenta ad dolorem compescendum efficacia. Abusu horum narcoticorum factum est, ut anno proxime praeterito sexaginta fere milia hominum in Civitatibus Americae Unitis vitam amitterent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Ova gallinae venenosa

    In compluribus civitatibus Europae ingens copia ovorum gallinae ex mercatu detrahenda et omnino delenda erat, postquam in iis insecticidium venenosum repertum est. Scandalum, quod pecuariis et rei negotiali magna detrimenta intulit, in Hollandia erupit. Ibi enim societas quaedam in gallinis agricolarum localium curandis insecticidium nomine fiprinilum, illicite usurpaverat.
    (Reijo Pitkäranta)

    De servitute hodierna

    Periculum servitutis et laboris coacti anno proximo in terris Unionis Europaeae magnopere crevit. Quod ex discrimine profugorum sequi dicitur, cum ex numero illorum solito maiore occasio operariis abutendi offeratur. Ergo redemptores operis, consumptores, administratores vigilare oportet. In Dacoromania, Italia, Cypro, Bulgaria periculum operae servae maximum est.
    (Satu Tuominen)

    Vienna antiqua reperta

    Archaeologi Francogalli Viennam, urbem antiquam in Gallia Narbonensi sitam, in lucem protulerunt. Locus repertionis est in vico, qui hodie nomine Sainte-Colombe notus est. Nova area archaeologica tanti aestimatur, ut a quibusdam ’parvi Pompeii’ appellentur. Agitur de urbe Allobrogum, cuius mentionem Caesar in Commnetariis de bello Gallico (7,9,3) facit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Big Ben ad tempus silescit

    Big Ben, horologium celeberrimum, quod ad campanile Domus parlamenti Londiniensis applicatum est, in quadriennium sonare desinit. Constitutum enim est, ut illa turris in meliorem condicionem reficeretur. Una tamen ex quattuor tabulis horariis inter reparationem in usu erit, ut homines praetereuntes omni tempore, quota hora sit, videre possint.
    (Reijo Pitkäranta)

    Certamina Londiniensia

    Die Dominico sive Idibus Augustis (13.8.) certamina athleticae generalis mundialia Londinii posita finem ceperunt. Successus Finnorum modestus erat, cum nostri ne unum quidem nomisma domum reportaverunt. Optimus athleta noster, ut iam ante exspectabatur, erat Tero Pitkämäki, qui in iaculo emittendo quintum locum consecutus est.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 18.8.2017)

  • Consilium securitatis Nationum Unitarum novas contra Coream Septentrionalem sanctiones probavit. In sententia, quam USA composuit, inter alias res importatio carbonis fossilis et ferri ex Corea Septentrionali vetatur. Praeterea terris peregrinis non licebit consilia cooperationis cum Corea Septentrionali capere et novos operarios inde conducere. Novae sanctiones, quibus etiam Sinenses et Russi favebant, propter recentiora experimenta missilium impositae sunt. Moderatores autem Coreae Septentrionalis nuntiaverunt se a programmatis suis nuclearibus non esse recessuros, immo vero milies illas sanctiones ulturos esse. Neque tamen palam fecerunt, quae consilia ulciscendi capturi essent. Ri Yong-ho, minister a rebus exteris Coreae Septentrionalis, nuntiavit arma nuclearia patriae suae contra USA directa esse. Consilium autem mutatum iri, si qua alia terra cum Americanis confoederata securitati suorum minitaretur. - Sanctiones efficient, ut reditus exportationis Coreae Septentrionalis singulis annis vel miliardo dollarorum minuantur.

    Lucifer Europam meridianam cruciat

    Aestus fervidissimus, quo regiones Europae meridianae laborant, praesertim Italos et incolas Balcaniae cruciavit, sed tempestas calidissima usque ad Poloniam meridianam porrigitur. Calor insolitus, cui nomen Lucifer datum est, silvas incendit et agros in multis partibus vastavit. In Italia temperatura passim quadraginta gradus superavit. In Sardinia quadraginta quattuor, Romae quadraginta tres caloris gradus mensurati sunt. Magistratus homines hortati sunt, ut intus manerent et multum aquae biberent. Lucifer iam multos homines occidit et imminet imprimis senibus et infantibus et eis, qui morbis cardiovascularibus affecti sunt.

    Ricinus, insectum periculosum

    Ricinus (Ixodes ricinus, Ital. zecca, Franc. tique, ixode), qui mensibus aestivis in pratis et nemoribus pullulat, a multis periculosissimum animal Finniae habetur, quia encephalitim et borreliosim propagat. Numero caprearum et tarandorum augente ricini celeriter in septentrionem versus extenduntur et eodem passu casus encephalitis et borrelioseos multiplicantur. Ricinus enim ad pellem animalis adhaerescit, ut sanguinem sugat, ibique aliquot dies manet, antequam decidat. Facillime etiam homini, in nemoribus et pratis ambulanti, affigitur. Borreliosim facit bacterium, quod antibioticis curatur; encephalitis autem, quam facit virus (TBE), medicamentis non curatur et difficulter sanatur.

    Princeps Philippus, dux Edimburgi, in pensionem

    Princeps Philippus, maritus Elisabethae, reginae Britannorum, nonaginta sex annos natus ab officiis publicis dimissus postridie Kalendas Augustas (2.8.2017) pensionem obtinuit. Postquam Elisabeth in thronum ascendit, Philippus plus viginti milia officia curavit, circiter sescenta itinera fecit, patronus fautorque fuit septingentorum octoginta quinque ordinum.

    Tuomo Pekkanen.

    Nuntii Latini 11.8.2017

  • Septimana proxime praeterita praesidens Vladimir Putin iter unius diei in Finlandiam suscepit. Is, postquam helicoptero vectus in aeriportum Arcis Savonum pervenit, collegam suum Sauli Niinistö in deversorio Punkaharju convenit. Ibi praesidentes inter alia de securitate Maris Baltici et de rebus oeconomicis collocuti sunt. Deinde navi vaporaria conscensa ad Castellum Olai vecti sunt, ut ibidem drama musicum Jolanta spectarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Putin dixerit

    Praesidens Putin negavit exercitationes navales, quas Russi una cum Sinis in Mari Baltico instituerent, cuiquam imminere.”Opera communia”, inquit, ”illius generis stabilitatem toti mundo praestant. Neque nobis in animo est novas confoederationes militares condere”. Ei consensit praesidens Niinistö dicens tamdiu exercitia bellica parari, quamdiu arma in orbe invenirentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Mike Pence in Baltia

    Die Dominico (30.7.) Mike Pence, vicepraesidens Civitatum Americae Unitarum, Tallinnam, caput Estoniae, visitavit. Ibi nomine praesidentis Donald Trump moderatores terrarum Balticarum salutavit affirmans Estoniam, Lettoniam, Lituaniam ab Americanis contra omnes aggressiones defensum iri. Hanc orationem ideo habuit, quod Balti solliciti de sua securitate fuerant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Tillerson dixerit

    Civitatibus Americae Unitis propositum non est regimen Coreae Septentrionalis evertere, ut dixit Rex Tillerson, minister a rebus exteris. Ait Americanos ad consultationes cum Coreanis paratos esse, dummodo illi programma suum nucleare deponerent. Ita censuit paucis diebus post, quam Corea Septentrionalis experimentum missilium fecerat.
    (Reijo Pitkäranta)

    De regimine Suetiae

    Stefan Löfven, primus minister Suetiae, nuntiavit regimen suum de protectione datorum neglecta accusatum dimissionem non petiturum esse. Compositionem tamen ita mutari, ut Anna Johansson, ministra a substructionibus publicis, et Stefan Ygeman, minister a rebus domesticis, magistratu se abdicarent, sed Peter Hultqvist, minister defensionis, in munere maneret.
    (Saara Honkanen)

    Canis saluti prodest

    Canis familiaris, ut rerum periti censent, ad valetudinem hominis multum confert. Si pellem eius permulcemus, pressio sanguinis descendit, et cum canis in oculos nostros intuetur, statim nos animo melius valere sentimus. Canis etiam corpori exercendo nonnihil prodest, quod fieri non potest, quin possessor cotidie cum eo sub divo ambulet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Certamina Londiniensia

    Hodie (4.8.) in stadio Olympico Londiniensi certamina athleticae generalis mundialia initium capiunt. Grex Finnorum eis interfuturus admodum parvus est, quippe qui tantum ex duodecim athletis constet. Quanto successu nostrates certaverint, Idibus Augustis (13.8.) patebit, cum illis ludis finis impositus erit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 4.8.2017

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä