Nuntii Latini

Anniversarium quingentesimum Reformationis Lutheranae

  • 4 min
  • toistaiseksi

Pridie Kalendas Novembres (31.10.2017) quingenti anni exacti erant ex die (31.10.1517), quo Martinus Luther nonaginta quinque theses contra indulgentias pontificias Wittembergae divulgavit. Ita initium cepit reformatio et ecclesia Lutherana orta est. Anno ante (31.10.2016), iubilaeum reformationis caerimoniis oecumenicis in Cathedrali Lundensi Suetiae praesente papa Francisco incohatum est.

De condicione rerum Cataloniae

Res Cataloniae in discrimen verterunt, cum moderatores Hispaniae die Sabbati (28.10.) nuntiavissent se administratores regionales Cataloniae magistratu amovisse et Cataloniam in suam administrationem redacturos esse. Nova comitia mense Decembri fore. Eodem die, paulo ante, parlamentum Cataloniae unilateraliter regionem suam independentem declaraverat. Die Dominico homines Barcinone in utramque partem reclamitabant. Vexillis Hispaniae et Unionis Europaeae velati adversarii independentiae insignia portabant, quibus monuerunt Cataloniam esse omnium Hispanorum. Sed etiam clamores "Vivat Catalonia!" audiebantur.

De hora mutanda in Europa dissensio

Hora aestiva in Europa ultimo die Dominico mensis Martii incipit et ultimo Dominico die mensis Octobris in hiemalem horam mutatur. Nunc autem grex septingentorum europarlamentariorum vult, ut ille usus horologia rursum prorsum mutandi finiatur. Illi nuper (25.10.) Argentorati (vulgo Strasbourg) de ea re propositum divulgaverunt. Omnes tredecim europarlamentarii Finniae proposito subscripserunt. Apud Finnos hora aestiva primum suscepta est mense Martio anno millesimo nongentesimo octogesimo primo (1981). De hora aestiva suscipienda in directiva Unionis Europaeae praecipitur. Ad illam mutandam parlamentum Europaeum potestatem non habet. Tantum Commissio Europaea directivam mutare potest.

Funus regis Bhumibol celebratum

Bhumibol, rex Thailandiae, anno proximo (13.10.2016) mortuus, Bankokii die Iovis (26.10.2017) crematus est. Finito luctu unius anni exsequiae per quinque dies celebratae sunt. Corpus regis ex palatio, ubi fuerat, in regium crematorium ad hoc aedificatum sollemniter portatum est. Pyram, quinquaginta metra altam, filius et successor regis accendit.

Pueri Finni extra domum liberiores et tutiores

Anno bis millesimo quinto decimo, investigatio internationalis facta est, in qua de libertate extra domum versandi puerorum et puellarum quaerebatur. In sedecim terris liberi minime septem - maxime quindecim annorum respiciebantur. Exitus investigationis fuit, quod liberi Finnorum optimas extra domum versandi possibilitates habent. Parentes illis permittunt, ut in proximitate ambulent aut birota vehantur, scholam frequentent, vias principales transeant, in tenebris exeant. Proximitas domicilii apud Finnos tuta habetur, securitatem etiam commeatus admodum tranquillus auget, nam pedites et birotarii observantur. Minimam ad independentes ambulationes potestatem habent liberi in Francia, Israele, Srilanca.

Tuomo Pekkanen

Nuntii Latini 3.11.2017

Lähetykset

  • pe 3.11.2017 18.15 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Novo anno ineunte praesidatus Unionis Europaeae ad Bulgariam transiit. Sollemnitates inaugurales ibi habitae reclamationibus obscuratae sunt, quibus cives ostenderunt, quantopere actionum virorum politicorum se pigeret. Etiam moderatores Unionis solliciti sunt de criminalitate ordinata, qua Bulgaria vexatur nec non paupertate admodum gravi, qua illa civitas laborat.

    (Reijo Pitkäranta)

    Tunesia nivibus tecta

    Hac hieme tempestates insolitae Tunesienses temptaverunt. Quamquam initium anni calidius erat, quam fieri consuevit, his septimanis pleraque loca Tunesiae nivibus densis obruta sunt. Inter nimbos nivales aquarum agmina de caelo tam acriter ceciderunt, ut diluvia efficerent. Pluit etiam locis desertis, ubi quadraginta annis pluviae omnino defuerant.
    (Saara Honkanen)

    Madsen caedis accusatur

    Inventor Danus nomine Peter Madsen accusatur, quod redactricem Suetam Kim Wall occiderit. Accusator monet de scelere gravissimo agi et flagitat, ut is aut vinculis sempiternis damnetur aut ad curam sanitatis mentis cogatur. Mense Augusto Wall ad navem subaqaneam Madsenii spectandam profecta est, et postea partes corporis eius in mari inventae sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Helsinki emporium maximum

    Helsinki, caput Finlandiae, respectu multitudinis viatorum, emporium Europae et totius orbis terrarum frequentissimum evasit. Anno enim proximo per portus eius amplius duodecim miliones hominum transierunt. Causa principalis eius rei videtur esse, quod magna pars itinerantium per Helsinkium viam in urbem Tallinnam facit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Z. Topelius celebratur

    Die Dominico (14.1.) ducenti anni acti erant, cum Zacharias Topelius, unus e viris in historia Finlandiae maximis, natus est. Is non solum scriptor subtilissimus variarum rerum historicarum erat, sed etiam diurnarius praestantissimus. Libris et scriptis editis effecit, ut in animis civium sensus patriae nasceretur et illi intellegerent, quam amoena esset terra Finlandia.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pandae e Sinis venerunt

    Ailuropoda melanoleuca est appellatio scientifica animalis urso similis, quod nomine pandae notum est. Die Iovis (18.1.) meridie e Sinis duo pandae Helsinkium advecti sunt, ut inter praesidentes Sauli Niinistö et Xi Jinping anno ante convenerat. Inde illi advenae iter in viridarium oppidi Ähtäri continuaverunt, ubi posterius in omnium conspectu erunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novus ordo naturae

    In Finlandia novus ordo conditus est, qui naturae intactae defendendae operam navat. Fautores inter alia id agere volunt, ut magna animalia in naturam nostram restituantur. Censent vel bisontem Europaeum et equum silvaticum, nisi ab homine tota Europa expulsi essent, etiam hodie in silvis nostris futuros fuisse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 19.1.2018

  • Michael Wolff, redactor Americanus, qui de praesidente Donaldo Trump librum revelationum scripsit, credit fore, ut ille propter imperitiam munus deponere probabiliter cogatur. In libro ”Fire and Fury: Inside the Trump White House” opiniones multorum hominum prope praesidentem versantium referuntur, qui de eius peritia dubitant. Omnes ex eis idem sentire.

    At Rex Tillerson, minister a rebus exteris, censet praesidentem Trump ad munus exsequendum plane competentem esse. Sibi numquam causam fuisse de sanitate mentali praesidentis dubitare. Trump ipse monuit indolem stabilem et ingeniosam maximas suas esse virtutes.

    Globulus nuclearis maior et minor

    Kim Jong-un, dictator Coreae Septentrionalis, cum Kalendis Ianuariis orationem televisificam haberet, ”Omnes Civitates Americae Unitae,” inquit, ”intra iactum missilium nostrorum nuclearium iacent et globulus impressorius ad illa missilia emittenda in scriptorio meo semper est. Haec est veritas, non minatio.”

    His verbis auditis praesidens Donald Trump biduo post per servitium twitter ita respondit: ”Ego quoque similem globulum nuclearem habeo et ille est multo maior et fortior.” - Mense Novembri Coreani Septentrionales experimentum fecerunt, quo missile in altitudinem quattuor milium et quingentorum chiliometrorum emiserunt.

    December in regione arctica calidior

    Mense Decembri temperatura media in regione Maris glacialis erat solito calidior, in Alasca et in Sibiria septentrionali-orientali prorsus decem gradibus. Spatium glaciei maritimae erat ibi Decembri mense decies centenis milibus chiliometris quadratis angustius quam fuerat ante decem annos. Decennio spatium glaciei in medio tribus virgula septem centesimis (3,7%) decrevit.

    Arbores in urbe celerius quam ruri crescunt

    Crederes arbores in tranquillitate ruris procul sordibus optime crescere, sed ex investigatione recenti res est contraria. In magnis urbibus calor solis ita conservatur, ut nocturno tempore aer etiam decem gradibus calidior sit quam ruri. Praeterea etiam generalis calefactio climatis incrementum arborum nutrit. Calefactione climatis fit, ut arbores post annum millesimum nongentesimum sexagesimum (1960) septendecim centesimis (17%) celerius crescant. In urbibus autem etiam viginti quinque centesimis (25%) celerius quam ruri crescere possunt, nam calor et maior copia carbonei dioxydati in aere urbium photosynthesim adiuvat.

    Bursa Helsinkiensis crescit, dividenda annotinis largiora

    Bursa monetaria Helsinkiensis his sex annis (2012-2017) paene octoginta centesimis crevit. Faenora fuerunt minima, quam ob rem investitores pecunias suas tam in Finnia quam in aliis terris in actionibus bursariis posuerunt. Plerique oeconomistae censent hunc annum iam septimum fore quo aestimationes titulorum augescant.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, Kalendis Ianuariis nationi orationem televisificam habuit. Primum quidem res domesticas attingebat monens, quam dulce esset anni Finnorum iubilaei nuper praeteriti reminisci. Valde tamen dolendum esse, quod patria paulo post, quam sui iuris facta esset, in atrox bellum civile ruisset, cuius vulneribus etiam hodie laboraret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Altera pars orationis

    In ea orationis parte, quae ad negotia extera pertinebat, Niinistö se de dominatione nationum praepotentium sollicitum esse dixit. ”In dies”, inquit, ”clarius patet, quantum Sinae, Russia, Civitates Americae Unitae ceteris civitatibus praevaleant in rebus politicis magni momenti tractandis. Unio Europaea secundas partes agit, et auctoritas Ordinis Nationum Unitarum deminuta est.”
    (Reijo Pitkäranta)

    Rerum in Corea status

    Die Mercurii mane (3.1.) duces Coreae Septentrionalis et Coreae Meridianae telephonice inter se collocuti sunt. Quem sermonem per lineam calidam sic dictam habuerunt. Via consultationibus ita patefacta speratur fore, ut tensio politica inter utramque civitatem paulatim remittat. Convenit iam, ut Corea Septentrionalis athletas´ad Olympia hiberna mitteret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Israel ab UNESCO secedet

    Moderatores Israelis nuntiaverunt civitatem suam ab UNESCO sive Ordine educationis, scientiae, culturae Nationum Unitarum secessuram esse. In causa esse, quod ordo ille iterum atque iterum Israelem aggressus esset. Decretum anno proximo exeunte valere incipiet. Constat in suffragiis saepe accidisse, ut fautores Israelis cladem acciperent terris Arabicis iis adversantibus.
    (Reijo Pitkäranta)

    De maribus tuendis

    Nationes Unitae consultaturae sunt, ut pactio de maribus utendis et tuendis ante annum bis millesimum vicesimum (2020) perficiatur. Saltem centum quadraginta terrae illi consilio favent. Pactio ad regiones maritimas extra fines nationales sitas attinebit, ubi difficultates propter actiones oeconomicas nimis liberas ortae sunt.
    (Satu Tuominen)

    De quattuor depontanis

    Unus modus novi anni incipiendi est de ponte Romano nomine Cavour in Tiberim desilire. Qui mos anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto (1946) initium cepit, cum quidam vir opere destitutus se in flumen praecipitavit, ut artem et audaciam suam publice monstraret. Hoc anno vergente quattuor homines eandem rem gesserunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Studium linguae cornicum

    Investigatores Americani linguam cornicum discere cupiunt. Arbitrantur enim illas aves magna voce crocitantes aliquo modo inter se colloqui. Ad examinandum, quidnam vociferationes earum sibi vellent, in tecto cuiusdam universitatis urbis Washington instrumenta collocata sunt, quae voces cornicum ad usum scientificum taenia imprimerent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 5.1.2018

  • Quomodo Nuntii Latini creverint

    Nuntii Latini a Radiophonia Finnica Generali a Kalendis Septembribus anni millesimi nongentesimi undenonagesimi (1989) transmittuntur. Ut linguae Latinae amatores nuntios domi cum bona pace legere possent, textus sequenti anno in Televisionem Finniae textualem accepti sunt, quae etiam in terris septentrionalibus Finniae proximis visibilis est.
    Postquam complures diurnarii et societates radiophonicae peregrinae certiora de Nuntiis Latinis scire volentes textus transmissionum identidem petiverunt, consilium de eis in formam libri redigendis captum est. Itaque nuntii inter primos decem annos redacti a Societate Litterarum Finnicarum in quinque voluminibus editi sunt.
    Principio emissiones extra Finniam undis brevibus fiebant, quas auscultatores haud facile captare poterant, ut ex epistulis redactoribus allatis apparuit. Sed postquam nuntii in interreti divulgari coepti sunt, homines in omnibus orbis terrarum partibus habitantes meliores facultates nuntios legendi et auscultandi habebant.
    Iam primo nuntiorum biennio redactio epistulas ex triginta septem terris peregrinis accepit. Quinto biennio exeunte (1999) terrae erant iam quinquginta sex. Hodie Nuntii Latini in omnibus fere terris Europaeis et in omnibus partibus orbis terrarum auscultatores habent, ut ostendunt petitiones, quae his septimanis in interreti divulgatae sunt.

    Finis transmissioni Latinae imminebat

    Mense Novembri (23.11.) redactoribus Latinis inopinanter dictum est nuntios Latinos novo anno (2018) a Radiophonia Finnica iam non divulgatum iri. Cum finis nuntiorum imminens brevi tempore notuisset, fautores nuntiorum in interreti sponte sua petitionem posuerunt (adressit.com): “Appellate, ut nuntii Latini continuentur.”
    Tria milia trecenti tredecim (3313) homines, ex quinquaginta terris oriundi, illi petitioni subscripserunt. Sunt inter illas triginta tres terrae Europaeae et septendecim ex aliis mundi partibus. Permulti subscriptores sunt ex Civitatibus Unitis Americae Septentrionalis (USA), multi etiam ex Canada et America Australi.
    Auscultatores Nuntii Latini habent etiam in Australia et in Re publica Africae Australis, singulos praeterea in Abu Dhabi, insulis Caribicis, Georgia, Israele, Indonesia, Iaponia, Sinis (Hong Kong), Thailandia, Vietnam. Cum ita apparuisset Nuntios Latinos esse vinculum, quod latinistas totius orbis coniunxerit, fieri non potuit, quin consilium nuntios finiendi revocaretur.
    Itaque Nuntii Latini anno bis millesimo duodevicesimo (2018) continuabuntur et sicut ante, tam radiophonice quam interretialiter septimanatim divulgabuntur. Restat, ut auscultatoribus in omnibus orbis terrarum partibus viventibus pro eorum fidelitate et subsidio gratias quam maximas agamus et novum annum faustum et Latinissimum exoptemus.

    Tuomo Pekkanen.
    Nuntii Latini 29.12.2017

  • Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, et Vladimir Putin, praesidens Russiae, de quaestionibus politicis telephonice collocuti sunt. Praecipue de consiliis consultaverunt, quibus programmati nucleari Coreae Septentrionalis intervenirent. Nonnulla verba etiam de relationibus inter Americanos et Russos promovendis commutaverunt. Trump collegae gratias egit, quod in instrumentis communicativis oeconomiam Americanorum nuper laudavisset.
    (Saara Honkanen)

    Pax in Columbia facta

    Conflictus militaris, qui inter regimen Columbiae et bellatores tectos ordinis Farc amplius quinquaginta annos intercedebat, tandem compositus est. Illo bello plus ducenta milia hominum vitam amiserunt. Propositum est, ut arma posita in tres statuas pacis funderentur, quarum una Bogotae, altera Habanae, tertia Novi-Eboraci collocaretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De regimine Austriae

    In Austria, ubi abhinc duos menses comitia parlamentaria facta sunt, novum regimen formatur. Sebastian Kurz, praeses conservativorum nuntiavit inter se et partes dextras extremas de civitate administranda convenisse. Factio libertatis, quo nomine extremistae dextimi se appellant, iam hoc saeculo ineunte duce Georgio Haider regimini Austriae intererat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Comitia praesidentialia

    Anno proxime futuro in Finlandia comitia praesidentialia habebuntur, ad quae omnino octo candidati nomen dederunt. Unus eorum est Sauli Niinistö, praesidens hodiernus, qui apud populum tantum gratia valet, ut non multum abesse videatur, quin iam primo suffragio ad munus eligatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Ovidio ius restitutum

    Hoc anno vel futuro duo milia annorum acta sunt, cum Publius Ovidius Naso, poeta Romanus, mortuus est. Constat eum ab imperatore Augusto propter ”carmen et errorem”, ut poeta ipse scripsit, patria expulsum esse. Nunc autem Consilium urbanum Romae decrevit, ut illa poena auferretur et Ovidio nomine linguae liberae ius restitueretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Bethlehem patria Iesu

    Bethlehem, ubi Iesus natus est, est hodie oppidum triginta fere milium incolarum, quod in regione Palaestinensium situm decem chiliometra a Hierosolymis abest. Consilium praesidentis Donald Trump, ut Hierosolyma caput Israelis fiant, Bethlehemitis eo magis displicet, quod metuendum est, ne numerus viatorum in locum natalem Christi venientium propter tumultum politicum deminuatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De arboribus nataliciis

    In Finlandia amplius decies centena milia domuum sunt, in quas ad diem natalem Christi celebrandum abies natalicia comparatur. Quarum decima fere pars originis peregrinae est. Quanti singulae arbores emptoribus constent, in magnitudine, in qualitate, in loco vendendi positum est. Plerique id agere conantur, ut arbor natalicia usque ad festum trium regum viridis remaneat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Lectoribus nostris Bonum diem nativitatis Christi exoptamus!

    (Nuntii Latini 22.12.2017)

  • Ordo Isis devictus

    Haider al-Abadi, princeps minister Iraquiae, patriam suam a potestate ordinis Isis liberam esse declaravit. Nuntiavit enim die Saturni bellum confectum esse, quod confinium Iraquiae et Syriae a copiis regiminis Iraquiae expugnatum esset. Ultimus locus, quem Isis sub dicione sua tenebat, erat Rawa, urbs ad flumen Euphtraten sita.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Trump dixerit

    Consilium securitatis Nationum Unitarum decreto praesidentis Trump obstitit, ex quo urbs Hierosolyma caput Israelis esset. Legati enim quattuordecim terrarum eius consilii sociarum dixerunt illud propositum cum decretis prioribus Consilii securitatis discrepare. Itaque Americanis solis placitum suum in conventu necessitatis defendendum erat.
    (Satu Tuominen)

    Comitia in Corsica

    In insula Corsica, quae iam per ducentos undequinquaginta annos ad Francogalliam pertinet, comitia regionalia habita sunt. Victoriam reportavit coalitio factionum autonomiae Corsicae faventium, cum amplius dimidiam partem sententiarum sibi conciliavit. Eventus comitiorum praesidenti Francogalliae Emmanuel Macron sollicitudini esse existimatur, quamquam Corsi patriam suam in meram libertatem nondum vindicant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Incendia Californiae

    Iam duae fere septimanae sunt, cum civitas California vehementissimis incendiis silvestribus vastatur. In praesenti fines in amplitudinem mille fere chiliometrorum quadratorum patentes flammis exhausti et saltem octingenta aedificia igne consumpta sunt. Incendium, cui nomen Thomas datum est, etiam aliquot urbibus imminet, quam ob rem multa milia incolarum domum relinquere iussa sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pizza magni aestimatur
    UNESCO sive Ordo educationis, scientiae, culturae Nationum Unitarum constituit, ut esca Italiana a Neapoli oriunda, quae ’pizza Napolitana’ vulgo dicitur, pro patrimonio mundi haberetur. Id ideo factum esse, quod in illo cibo praeparando de arte pistoria antiquitus tradita ageretur, quae ad populum uniendum conferret eumque cum pristinis generationibus coniungeret.
    (Reijo Pitkäranta)
    Russia a ludis exclusa
    Septimana proxima accidit, ut Consilium Olympicum internationale Russos ab Olympiis hiemalibus excluderet. Causa erat, quod illi in ludis superioribus medicamentis vetitis usi erant. Iis autem, qui se innocentes fraudis praebuerunt, licentia certamina participandi conceditur, dummodo ne sub vexillo Russico certent.
    (Reijo Pitkäranta)
    Festum Sanctae Luciae
    Die Mercurii (13.12.) in Finlandia Lucialia more solito celebrabantur. Lucia erat virgo Christiana, quae saeculo p.Chr.n. quarto Syracusis pro fide sua mortem obiit. Hoc anno virgo Lucia, cuius est lucem in tenebras brumales afferre, electa est Anna Kajsa Edström. Ea in ecclesia cathedrali Helsinkiensi corona candelis ardentibus ornata redimita est.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Postridie Nonas Decembres (6.12.2017) anniversarium independentiae Finnorum solito maiore pompa celebratum est, nam centum anni exacti erant ex eo die, quo parlamentum declarationem de independentia Finniae probavit. Senatus Finniae, cui Pehr Evind Svinhufvud praesidebat, biduo ante parlamento Finniae illam declarationem probandam dederat, qua patria ex Russia independens fieret.
    Ab anno millesimo octingentesimo nono (1809) usque ad annum millesimum nongentesimum septimum decimum (1917) Finnia pars imperii Russiae fuerat, sed autonomiam habebat. Inde a duodecimo saeculo Finni expeditionibus cruce signatorum ad regnum Suetiae adnexi erant. Illo autem tempore nomen Finniae imprimis ad partes occidentales Suetiae propinquiores spectabat. Patrio sermone Finnia appellatur Suomi et incolae eius suomalaiset.
    Nomen Finni vel Fenni ante duodecimum saeculum semper Lappones sive Samos significabat. Iam Tacitus anno duodecentesimo (98 p.Chr.n.) de Fennis narrat et in documentis mediaevalibus descriptiones Finnorum, Fennorum vel Scridifinnorum sunt admodum frequentes. Quae cum ita sint, Finnia, ut res publica independens, est centum annorum; si ab initio autonomiae computamus, est ducentorum octo annorum. At nomen Finni, Fenni a peregrinis usurpatum, iam viginti saecula in documentis historicis invenitur, etsi usque ad duodecimum saeculum tantum ad Lappones pertinebat.

    Spectacula luminosa

    Festum Finniae centenariae per totum orbem ita notabatur, ut in triginta fere terris plus quinquaginta loca aut monumenta vulgo nota coloribus vexilli Finniae illuminarentur. In Enontekiö communi Finniae septentrionalis Saana, mons sacer Lapponum, a die Lunae biduo (4-5.12.) caeruleus lucebat. Peregre coloribus albo et caeruleo illuminata sunt inter alia Colosseum urbis Romae et Arcus triumphalis Hadriani, quae est Athenis, porro Niagara cataracta in Canada, Belém turris Olisiponis in Lusitania, Fortaleza castellum Mozambici, Statua Christi Redemptoris in monte Corcovado urbis Rio de Janeiro Brasiliae, Globen arena Stockholmiae.

    Caerimoniae diei festi

    Caerimoniae diei festi erant translaticiae. In ecclesia cathedrali Helsinkiensi actum est officium divinum oecumenicum praesentibus delegatis parlamentariis, regimine, praesidente rei publicae. Heroes bello caduci ita memorabantur, ut custodes honorarii in omnibus sepulcretis stabant iuvenes tot fere annos nati, quot erant milites ibidem sepulti, cum ceciderunt. Pompa militaris, cuius symbolum erat sententia “Patriam defendere omnium est”, facta est in urbe Kuopio. Erant in pompa mille ducenti homines, duodequinquaginta vehicula militaria et triginta septem aeroplana aut helicoptera. Eventum diei maxime exspectatum fuit receptio in palatio praesidentis rei publicae. Festivitates clausit spectaculum pyrotechnicum.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 8.12.2017

  • In insula Bali Indonesiae ex vulcano Agung cineres in altitudinem quattuor fere chiliometrorum erumpentes commeatum aereum impediunt. Itaque magistratus aeriportum urbis Denpasar interim claudere decreverunt et homines, qui minus quam decem chiliometra a vulcano distantes vivunt, hortati sunt, ut domos suas relinquerent. In regione evacuanda centum fere milia hominum habitant. Terra prope montem continuo tremit, quod maiorem eruptionem portendere potest. Itaque magistratus censent eruptionem aut prorsus explosionem montis calamitosam quavis hora fieri posse. Anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio (1963), cum proxima eruptio facta erat, plus mille homines interierunt.

    Societates tabacariae de periculis tabaci monent

    Magnae societates tabacariae in USA tandem adducti sunt, ut nuntiis divulgandis de periculis tabaci in actis diurnis monerent. De verbis in monitionibus adhibendis pro tribunali undecim annos disputatum est. In nuntiis refertur millenos ducenos (1200) in medio Americanos singulis diebus fumificatione perire.

    Praeterea pro comperto affirmatur quotannis plures homines solo tabaco mori quam communiter homicidio, sida, suicidio, drogis, calamitatibus viariis, alcoholo. Illi nuntii a societatibus tabacariis in actis diurnis quinquaginta magnarum urbium et in tribus magnis canalibus televisificis usque ad finem mensis Aprilis divulgabuntur.

    Vaccae lactariae in valle Padana pessime tractantur

    Ordo animalibus tuendis (Compassion in World Farming) videomateriam in valle fluminis Padi factam divulgavit, unde patet vaccas lactarias pessime tractari. Materia cinematographata est in novem praediis, in quibus lac ad caseos Parmenses faciendos producitur. Delegatus productorum concedit quidem valetudinem vaccarum non respici sed asseverat eam minime ad qualitatem caseorum pertinere.

    Plus centum tarandri traminibus interfecti

    Magnus numerus tarandrorum nuperrime in Norvegia septentrionali traminibus interfectus est. Die Sabbato (25.11.), cum tramen in gregem in orbita versantem impegit, sexaginta quinque (65) animalia mortua sunt. Eadem septimana paulo ante unus et quadraginta (41) tarandri eodem modo traminibus perculsi perierunt. Tarandri tramina silentio currentia non audiunt et, si audiunt, in orbita procurrentes fugere conantur. Neque calamitates huius generis aliis in partibus septentrionalibus, in quibus tarandri pascuntur, insolitae sunt. Tarandri in silvis Finniae vagantes sunt hodie circiter ducenta milia, in Norvegia plus ducenta quinquaginta milia.

    Tenebrae in Lappiam venerunt

    In communi Utsjoki Finniae maxime septentrionalis sol die Dominico (26.11.) post horizontem disparuit non ante quam septimo decimo die mensis Ianuarii oriturus. Sole deficiente Aurora borealis, Luna stellaeque terras nive tectas satis illuminant. Tenebris hiemalibus obortis Finni septentrionales dicere solent solem in nidum suum se recepisse.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 1.12.2017

  • Die Dominico (19.11.) Robert Mugabe, praesidens Zimbabuae nonaginta tres annos natus, postquam suis triginta septem annos praefuit, munus deponere coactus est. De ea re decrevit factio principalis eiusdem civitatis, sed praefecti militum iam paucis diebus ante praesidenti potestatem eripuerant. Etiam coniugi Grace Mugabe, quae in locum mariti successura esse existimabatur, munia publica relinquenda erant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Merkel in discrimine

    Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, in discrimen politicum vocata est, cum consultationes de novo regimine formando in irritum cecidissent. Propositum erat, ut democratae Christiani una cum prasinis et liberalibus coalitionem administrativam componerent. Hoc consilium tamen praeter spem evenit, quoniam liberales colloquia interruperunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Mladic Hagae damnatus

    Ratko Mladic, dux generalis Serbianus, in iudicio Hagensi vinculis sempiternis damnatus est decem scelerum bellicorum convictus. Iudicibus persuasum erat bello Bosniensi factum esse, ut copiae Serborum eo duce amplius septem milia virum et puerorum musulmanorum occiderent. Huc accedit, quod Mladic obsidioni urbis Sarajevo cum strage multorum civium praeerat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Brexit effecerit

    Magistratus a medicamentis Unionis Europaeae (EMA) Londinio Amstelodamum migrabunt. Nam propter Brexit ita dictum caput Britanniae praetorium eorum non iam esse potest. Cum decerneretur, ubi sedes nova futura esset, duae urbes, scilicet Amstelodamum et Mediolanum, totidem vota acceperunt. Sortitione facta victoriam reportavit Amstelodamum.
    (Reijo Pitkäranta)

    Pictura plurimi vendita

    Auctione Novi Eboraci facta pictura veniit, quae una esse iudicatur ex viginti fere tabulis, quas Leonardo da Vinci propria manu confecit. Opus ”Salvator mundi” appellatum figurat Iesum, qui dextra benedictionem dat sinistraque sphaeram crystallinam tenet. Pretium venditionis in trecentas octoginta miliones euronum ascendit et omnium temporum maximum esse existimatur.
    (Satu Tuominen)

    Milites bibere vetantur

    Moderatores Americani omnibus militibus suis, qui in Iaponia sunt, usu alcoholi interdixerunt. In causa est eventus in insula Okinava factus: ibi enim incola quidam vitam amisit, cum autoraeda, quam miles Americanus isque ebrius vehebat, per corpus eius transiit. Iam diu est, cum Okinavenses Americanis in insula sua militantibus adversantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nova linea metropolitana

    Die Saturni (18.11.) mane inter Helsinkium et Esboam, urbem ei vicinam, tramen subterraneum commeare coepit. Quam lineam potius submarinam appellaveris, nam maior pars huius viae triginta quinque chiliometra longae sub mari munita est. Prima tramina refertissima erant vectorum novo commeatu metropolitano exsultantium.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 24.11.2017

  • Primum tramen onerarium ab urbe Kouvola Finniae orientalis in urbem Xian Sinarum die Veneris (10.11.) profectum est. Iter est circiter octo milium chiliometrorum, quod illud tramen decem fere diebus perficiet. Est octingenta metra longum et uno et quadraginta contentris oneratum. Machina traminis vectoria bis mutatur, primum in limite Finniae et Russiae, iterum in limite Russiae et Cazastaniae. In statione Khorgos contentra in aliud tramen tollenonibus tolluntur, quia in Sinis latitudo orbitarum differt. Hoc anno quinque tramina eius generis inter Finniam et Sinas commeant.

    Barcinone reclamationes continuantur

    Septimana vergente complura centena hominum milia in viis Barcinonis reclamitabant flagitantes, ut decem duces regionales, comprehensi et in carcerem coniecti, liberarentur. Octo ex comprehensis sunt membra regiminis regionalis, quod administratio Hispaniae dissolverat. Magistratus Hispaniae eos accusant, quod illegale suffragium populi mense Octobri instituerint. Praeterea sex homines de eadem re suspecti vadimonio constituto liberati sunt. Carles Puigdemont, auctor motus independentiae et praeses depositus regiminis regionalis, magistratus Hispanos cum quattuor ministris in Belgio fugitat. Regimen Hispaniae decrevit, ut nova suffragia regionalia in Catalonia exeunte mense Decembri fierent.

    Motus terrae in confinio Iraniae et Iraquiae

    Sero die Dominico in confinio Iraniae et Iraquiae motus terrae factus est, quo plus quingenti homines mortui sunt. Saltem triginta milia domuum corruerunt. In regione montuosa labinae opera succurrentium remorantur. Pessime afflicta est urbs Iraniae Sarpol-Zahabin, quae a limite Iraquiae quindecim chiliometra distat.

    Bellum Syriacum militariter non componi

    Praesidentes Putin et Trump consentiunt bellum in Syria militariter componi non posse; finem belli nisi per consultationes politicas non fore. USA et Russia in bello Syriaco partes inter se oppositas sustinent. Ideo praesidentes de communi canali communicationis condendo nuntiaverunt, ut conflictus fortuiti inter aeroplana Russica et Americana evitarentur.

    USA et Corea Meridiana exercitia militaria habent

    Corea Meridiana et USA communia exercitia militaria in Oceano Pacifico occidentali susceperunt. Intersunt exercitiis navalibus septem naves longae Coreae Meridianae et tres naves aeroplanorum vectoriae Americanorum. Propositum exercitiorum est minas nuclearias et missilisticas Coreae Septentrionalis ostentatione virium deterrere.

    Dies patris celebratus

    Dies matris apud Finnos ab anno millesimo nongentesimo undevicesimo (1919) celebratus est. Patris dies festus, qui secundo die Dominico mensis Novembris agitur, ante quadraginta fere annos ex USA in Finniam acceptus est. Ex viris Finnis plus sexaginta quattuor annos natis octoginta fere centesimae sunt patres.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 17.11.2017

  • Die Dominico (5.11.) praesidens Donald Trump iter Asiaticum duarum fere septimanarum suscepit primumque in Iaponiam volavit. Ibi dixit se ad dictatorem Coreae Septentrionalis Kim Jong-un conveniendum paratum esse, dum ille id fieri vellet. ”Cum quovis homine” inquit, ”ad colloquendum assidere possum. Ibi de firmitate aut debilitate non agitur”.
    (Reijo Pitkäranta)

    Rerum condicio in Iemenio

    Ordo Nationum Unitarum flagitavit obsidioni Iemenio illatae finem imponendum esse. Inde enim sequi, ut multae miliones hominum fame laborantium auxilio humanitario privarentur. Discrimen initium cepit, cum e Iemenio in Arabiam Saudianam missile emissum est, quo facto Saudi effecerunt, ut Iemenienses terra, mari, aëre intercluderentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De prima cosmonauta Laika

    Tertio die mensis Novembris (3.11.) sexaginta anni acti erant ex eo, cum canis Laika a Sovietis satelliti spatiali Sputnik II imposita in orbitam Telluris missa est. Laika, prima animans in spatium cosmicum emissa, canis mixticia erat in viis Moscuae inventa. Calore at anxietate animi paucis horis post emissionem interiit.
    (Satu Tuominen)

    Suetia natio beneficentissima

    Suetia maiora beneficia in populos peregrinos confert quam ulla alia orbis terrarum natio. Finlandia in hac comparatione loco septimo collocata est. Hoc patet ex indice, in quo componendo septem res respiciebantur, ut salus, aequalitas, studia pacis provehendae, auxilium populis egentioribus praebitum.
    (Reijo Pitkäranta)

    Cella secreta in pyramide

    In magna pyramide Gizae cella secreta et antea incognita inest, ut investigatores ope radiorum cosmicorum cognoverunt. Cui autem rei conclave triginta fere metra longum inserviverit, nondum constat. Pyramis illa abhinc amplius quattuor milia annorum constructa in septem miraculis mundi numeratur et eorum omnium vetustissima est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Aestas agricolis importuna

    Agricolae Finlandiae e sationibus huius aestatis detrimentum plus centum milionum euronum ceperunt. Talem nuntium dedit Sari Peltonen, rei rusticae consulta ex ordine ProAgria appellato. ”Quid aliud”, inquit, ”expectaveris, cum nivibus cadentibus et sementis facta et messis peracta sit”. Huc accedit, quod sumptus in frumentum siccandum impensi solito maiores erant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Statua leonis in Ruokilahti

    Kalendis Novembribus in media paroechia Ruokolahti statua leonis marmorea posita est. Abhinc enim viginti quinque annos ibi accidit, ut quidam saltuarius in via silvestri ambulans ex inopinato leoni occurreret. Sunt, qui dubitent, an ille re vera regem animalium viderit. Attamen vestigia leonis similia in illa regione postea reperiebantur.
    (Reijo Pitkäranta)

    (Nuntii Latini 10.11.2017)

  • Pridie Kalendas Novembres (31.10.2017) quingenti anni exacti erant ex die (31.10.1517), quo Martinus Luther nonaginta quinque theses contra indulgentias pontificias Wittembergae divulgavit. Ita initium cepit reformatio et ecclesia Lutherana orta est. Anno ante (31.10.2016), iubilaeum reformationis caerimoniis oecumenicis in Cathedrali Lundensi Suetiae praesente papa Francisco incohatum est.

    De condicione rerum Cataloniae

    Res Cataloniae in discrimen verterunt, cum moderatores Hispaniae die Sabbati (28.10.) nuntiavissent se administratores regionales Cataloniae magistratu amovisse et Cataloniam in suam administrationem redacturos esse. Nova comitia mense Decembri fore. Eodem die, paulo ante, parlamentum Cataloniae unilateraliter regionem suam independentem declaraverat. Die Dominico homines Barcinone in utramque partem reclamitabant. Vexillis Hispaniae et Unionis Europaeae velati adversarii independentiae insignia portabant, quibus monuerunt Cataloniam esse omnium Hispanorum. Sed etiam clamores "Vivat Catalonia!" audiebantur.

    De hora mutanda in Europa dissensio

    Hora aestiva in Europa ultimo die Dominico mensis Martii incipit et ultimo Dominico die mensis Octobris in hiemalem horam mutatur. Nunc autem grex septingentorum europarlamentariorum vult, ut ille usus horologia rursum prorsum mutandi finiatur. Illi nuper (25.10.) Argentorati (vulgo Strasbourg) de ea re propositum divulgaverunt. Omnes tredecim europarlamentarii Finniae proposito subscripserunt. Apud Finnos hora aestiva primum suscepta est mense Martio anno millesimo nongentesimo octogesimo primo (1981). De hora aestiva suscipienda in directiva Unionis Europaeae praecipitur. Ad illam mutandam parlamentum Europaeum potestatem non habet. Tantum Commissio Europaea directivam mutare potest.

    Funus regis Bhumibol celebratum

    Bhumibol, rex Thailandiae, anno proximo (13.10.2016) mortuus, Bankokii die Iovis (26.10.2017) crematus est. Finito luctu unius anni exsequiae per quinque dies celebratae sunt. Corpus regis ex palatio, ubi fuerat, in regium crematorium ad hoc aedificatum sollemniter portatum est. Pyram, quinquaginta metra altam, filius et successor regis accendit.

    Pueri Finni extra domum liberiores et tutiores

    Anno bis millesimo quinto decimo, investigatio internationalis facta est, in qua de libertate extra domum versandi puerorum et puellarum quaerebatur. In sedecim terris liberi minime septem - maxime quindecim annorum respiciebantur. Exitus investigationis fuit, quod liberi Finnorum optimas extra domum versandi possibilitates habent. Parentes illis permittunt, ut in proximitate ambulent aut birota vehantur, scholam frequentent, vias principales transeant, in tenebris exeant. Proximitas domicilii apud Finnos tuta habetur, securitatem etiam commeatus admodum tranquillus auget, nam pedites et birotarii observantur. Minimam ad independentes ambulationes potestatem habent liberi in Francia, Israele, Srilanca.

    Tuomo Pekkanen

    Nuntii Latini 3.11.2017

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä