Nuntii Latini

Mugabe munere amotus

  • 4 min
  • toistaiseksi

Die Dominico (19.11.) Robert Mugabe, praesidens Zimbabuae nonaginta tres annos natus, postquam suis triginta septem annos praefuit, munus deponere coactus est. De ea re decrevit factio principalis eiusdem civitatis, sed praefecti militum iam paucis diebus ante praesidenti potestatem eripuerant. Etiam coniugi Grace Mugabe, quae in locum mariti successura esse existimabatur, munia publica relinquenda erant.
(Reijo Pitkäranta)

Merkel in discrimine

Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, in discrimen politicum vocata est, cum consultationes de novo regimine formando in irritum cecidissent. Propositum erat, ut democratae Christiani una cum prasinis et liberalibus coalitionem administrativam componerent. Hoc consilium tamen praeter spem evenit, quoniam liberales colloquia interruperunt.
(Reijo Pitkäranta)

Mladic Hagae damnatus

Ratko Mladic, dux generalis Serbianus, in iudicio Hagensi vinculis sempiternis damnatus est decem scelerum bellicorum convictus. Iudicibus persuasum erat bello Bosniensi factum esse, ut copiae Serborum eo duce amplius septem milia virum et puerorum musulmanorum occiderent. Huc accedit, quod Mladic obsidioni urbis Sarajevo cum strage multorum civium praeerat.
(Reijo Pitkäranta)

Quid Brexit effecerit

Magistratus a medicamentis Unionis Europaeae (EMA) Londinio Amstelodamum migrabunt. Nam propter Brexit ita dictum caput Britanniae praetorium eorum non iam esse potest. Cum decerneretur, ubi sedes nova futura esset, duae urbes, scilicet Amstelodamum et Mediolanum, totidem vota acceperunt. Sortitione facta victoriam reportavit Amstelodamum.
(Reijo Pitkäranta)

Pictura plurimi vendita

Auctione Novi Eboraci facta pictura veniit, quae una esse iudicatur ex viginti fere tabulis, quas Leonardo da Vinci propria manu confecit. Opus ”Salvator mundi” appellatum figurat Iesum, qui dextra benedictionem dat sinistraque sphaeram crystallinam tenet. Pretium venditionis in trecentas octoginta miliones euronum ascendit et omnium temporum maximum esse existimatur.
(Satu Tuominen)

Milites bibere vetantur

Moderatores Americani omnibus militibus suis, qui in Iaponia sunt, usu alcoholi interdixerunt. In causa est eventus in insula Okinava factus: ibi enim incola quidam vitam amisit, cum autoraeda, quam miles Americanus isque ebrius vehebat, per corpus eius transiit. Iam diu est, cum Okinavenses Americanis in insula sua militantibus adversantur.
(Reijo Pitkäranta)

Nova linea metropolitana

Die Saturni (18.11.) mane inter Helsinkium et Esboam, urbem ei vicinam, tramen subterraneum commeare coepit. Quam lineam potius submarinam appellaveris, nam maior pars huius viae triginta quinque chiliometra longae sub mari munita est. Prima tramina refertissima erant vectorum novo commeatu metropolitano exsultantium.
(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 24.11.2017

Lähetykset

  • pe 24.11.2017 18.15 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Die Martis (15.1.) in parlamento Britanniae suffragium latum est de pactione, quam princeps ministra Theresa May cum Unione Europaea fecerat. Agebatur de condicionibus, quibus Britannia ex Unione Europaea exiret. Sententiis computatis apparuit conventionem a parlamento manifestissime improbatam esse. Quin etiam quadringenti triginta duo (432) delegati pactioni adversati sunt, cum nonnisi ducenti duo (202) eam approbarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    May fiduciam accepit

    Die Mercurii (16.1.) princeps ministra Britanniae Theresa May a parlamento fiduciam accepit. Quo facto affirmavit se id agere pergere, ut Britannia a societate Unionis Europaeae secederet. Legatos parlamentares hortata est, ut viribus coniunctis in hoc opere se adiuvarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Niinistö iter in Sinas fecit

    Septimana ineunte praesidens Finlandiae Sauli Niinistö cum coniuge iter officiale biduanum in Sinas fecit, ubi collegam Xi Jinping convenit. Colloquia praesidentium ad rationes inter utramque nationem intercedentes, ad necessitudines civitatum praepotentium, ad alia argumenta internationalia pertinebant. Etiam quaestio, qualis esset status iurum humanorum in Sinis, in promptu fuisse dicitur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De Curilibus consultatur

    Russi cum Iaponiensibus de pace consultare coeperunt, ut discordiam de Insulis Curilibus iam abhinc multa decennia ortam componerent. Primus conventus die Lunae (14.1.) Moscuae habitus est. Colloquia de pace initium ceperunt, cum praesidens Vladimir Putin primum ministrum Iaponiae mense Novembri convenisset.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Kim Jong-un dixerit

    Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, praesidentem Sinarum Xi Jinping Pekini visitavit. Promisit ex conventu cum praesidente Donald Trump futuro secuturum esse, ut civitates per totum mundum contentae essent. Speravit enim fore, ut discrimen ad paeninsulam Coreanam pertinens solveretur. Praesidens Xi Jinping dixit Coreanis nunc opportunitatem memorabilem oblatam esse.
    (Satu Tuominen)

    Quid praesudens dixerit

    Animi Finnorum commoti sunt stupris et violationibus, quibus puellae minorennes in urbe Oulu et Helsinki expositae sunt. Neque abest suspicio, quin illa scelera ab hominibus alienigenis commissa sint. Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, sententia publica divulgata negavit permitti posse, ut immigrantes, qui in Finlandia asylum accepissent, civitatem intutam redderent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nives in media Europa

    Nives his septimanis in media Europa cadentes effecerunt, ut amplius viginti homines labinis nivium aut aliis calamitatibus morerentur. Quantae tempestates nivosae in Austria saevierint, vel inde apparet, quod acervi nivium ibidem tria fere metra alti sunt. Bavariae status necessitatis propter caeli asperitatem paulisper indictus est.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Inter historiam climaticam statisticis conditam mundus numquam fuit calidior quam proximis quattuor annis. Omnium calidissimus fuit annus bis millesimus sextus decimus (2016), quo regionem Oceani Pacifici phaenomenon ”El Nino” appellatum calefecit. Ceteri anni calidissimi fuerunt bis millesimus septimus decimus (2017) et bis millesimus quintus decimus (2015). Proximus annus (2018) quartus inter calidissimos fuit. Ex quo sequitur, ut quadriennium a bis millesimo quinto decimo ad bis millesimum duodevicesimum (2015-2018) fuerit calidissimum statisticis conditum. Sollicitudinem paravit, quod clima etiam in regionibus arcticis calidius fiebat. Et Australia inter magnam anni partem aestu et siccitate laboravit.

    Irania naves bellicas in Oceanum Atlanticum occidentalem mittet

    Sedes Iraniae nuntiis divulgandis rettulit naves bellicas in Oceanum Atlanticum occidentalem primo vere ab Iranis missum iri. Iter, quod quinque menses durabit, tres aut quattuor naves suscipient, quae Venezuelam aliasque terras visitabunt. Iraniam vexat, quod naves aeroplanigerae Americanorum continuo in Sinu Persico adsunt. Ideo Irania iam diu modum quaerit, quo ad has minas sibi ab USA intentas respondeat. Mense Decembri summus officiarius nauticus a parte Iraniae monuit naves Iranicas in aquis Americanis propinquis navigare posse, quia etiam Americani prope Iraniam navigarent.

    Samsung de exitu praemonuit

    Samsung, societas technologica Coreana, de exitu minus fausto praemonuit: Lucrum ultimorum trium mensium anni praeteriti fuisse paene triginta centesimis minus quam eodem tempore anni superioris. Societas rettulit venditionem decem centesimis decrescere et praemonuit etiam lucrum anni currentis minus fore quam ante.

    Finni plus quam ante peregrinantur

    Finni plus quam ante peregrinantur neque calefactio climatis consuetudines feriandi mutavisse adhuc videtur. Pecuniae Britanniae, Turciae Suetiaeque peregrinis sunt proficuae ideoque itinera in illas terras a quinque centesimis usque ad decem centesimas (5-10%) hoc anno augescere aestimantur. Etiam Graecia, Bulgaria, Aegyptus plures quam ante viatores attrahunt. Thailandia autem, ubi pecunia baht est admodum cara in relatione ad euronem, et Hispania aliquantum ex pristina gratia amiserunt. In Turcia inflatio fuit vehemens, nam libra Turcica dimidium valoris biennio perdidit, quod pretiis mercium celeriter augescentibus difficultates indigenis paravit.

    Iuvenes Finni magistri mundani hoccei glacialis.

    Ludi mundani hoccei glacialis iuvenum Vancuverii ad finem venerunt. In certamine finali die Epiphaniae (6.1.) facto grex Finnorum Americanos retibus tribus ad duo (3-2) superavit. Neque id primum factum est, nam iam quater antea iuvenes Finni eandem palmam ex ludis mundanis reportaverunt. Tertium locum occupavit Russia, quae Helvetiam quinque retibus ad duo (5-2) vicit.

    Tuomo Pekkanen

  • Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, Kalendis Ianuariis more solito nationi orationem publicam habuit. Monuit Europaeos de iis ipsis rebus, quas in pretio haberent, vehementer rixari coepisse. Valde dolebat, quod Lutetiae Parisiorum, in eadem urbe, ubi finis primi belli mundani paulo ante celebratus esset, motus violenti orti essent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Continuatio orationis

    Praesidens Niinistö, dum orationem continuat, haec quoque sibi sollicitudini esse dixit: potentiam Sinarum usque augeri, Russos se rursus armis munire, Americanos de medio internationali recedere. Huc accedere, quod condicio climatis totius mundi in peius mutaretur et immigratio populorum vix iam coerceri posset. Quae quamvis ita essent, in mundo etiam multas res laude dignas inveniri.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntiatio fausti anni

    Praesidens Russiae Vladimir Putin collegae suo Americano Donald Trump bonum annum novum exoptavit. Quo nuntio divulgato dixit Russos paratos esse de quibusvis negotiis cum Americanis colloqui. Anno praeterito ineunte similem pronuntiationem ediderat, qua speravit fore, ut relationes inter utramque nationem intercedentes in statum quo ante restituerentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Praesidatus Unionis Europaeae

    Kalendis Ianuariis (1.1.) praesidatus Unionis Europaeae ex Austria in Romaniam transiit. Civitatis praesidis est de legibus in Consilio Europaeo scribendis curare et ad modum conciliatricis id agere, ut terrae sociae inter se sine discordia cooperentur. Inde a Kalendis Iuliis usque ad finem huius anni Finlandia Unioni Europaeae praeerit.
    (Reijo Pitkäranta)

    De tempestate hiberna

    Novo anno ineunte regiones maritimae Finlandiae et totius Scandinaviae tempestate saevissima affligebantur. Vis ventorum tanta erat, ut non multum abesset, quin illa procella typhon appellaretur. Velocitas tempestatis amplius tricenorum, passim etiam quadragenorum metrorum singulis secundis erat et altitudo fluctuum complura metra effecit. Imprimis loca Alandiae multa damna acceperunt.¨’
    (Reijo Pitkäranta)

    Equus Pompeiis repertus

    Equus currui iunctus in terra cineris plena egregie conservatus Pompeiis repertus est. Stabulum, ubi equus una cum duobus aut tribus aliis equis iacebat, in lucem venit, cum archaeologi excavationes in vicinitate cuiusdam villae antiquae facerent. Existimatur possessor horum aedificiorum dux magni ponderis in exercitu Romano fuisse.
    (Saara Honkanen)

    Olli luctatrix optima

    Petra Olli, athleta Finlandensis, luctatrix anno proximo optima renuntiata est. Hunc honorem ei Foedus luctationis internationale anno vergente concessit. Illud praemium decem milium francorum Helveticorum est. Constat Petram mense Octobri in serie feminarum sexaginta quinque chiliogrammatum principatum luctandi mundanum consecutam esse.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Praesidens Russiae Vladimir Putin colloquium annuum diurnariis edocendis Moscuae (20.12.) habuit. Initio monuit renovationes technologicas in Russia necessarias esse. Cum diurnarius Ucrainus de conflictu in freto Kerts facto interrogavisset, Putin repetivit, quod antea dixerat, ibi agi de provocatione Ucrainae, quae ad gratiam praesidentis Poroshenko augendam spectaret. Iaponicus autem diurnarius de insulis Curilibus meridianis quaesivit, quot ex eis Iaponiae redderentur. Putin dixit arma in eis insulis collocata esse defensiva, statum hodiernum non esse normalem et se credere pactum de eis inter partes fieri posse. Rem autem esse complicatam. Ad quaestionem de sanctionibus oeconomicis Putin respondit: Russiam sanctionibus et bellis commercialibus propter historiam suam assuefactam esse. Sanctiones potius oeconomiam illarum terrarum miseram reddidisse, quae eas posuissent. Denique, cum interrogaretur, an matrimonio iunctus esset, Putin dixit se esse virum probum, qui ocius serius de ea re curaret. De Afganistania censebat necesse esse talibanos ad consultationes de pace admittere, quia tantam partem terrae administrarent. Dixit etiam se sperare fore, ut relationes cum Britannia in normalem statum reducerentur; Theresam May nullam aliam facultatem nisi voluntatem populi auscultandi et exitum ex Unione Europaea pergendi habere.

    Mattis Aedes Albas relicturus

    James Mattis, minister a defensione Americanorum, ante novum annum Aedes Albas relicturus est. Causa esse dicitur, quod de rebus gerendis cum praesidente Donaldo Trump dissentit. Ita se in numerum illorum hominum adiunxit, qui ex grege interiore praesidentis sua sponte abierunt aut dimissi sunt. Mattis dicebatur fuisse ”ultimus vir adultus” administrationis, qui praesidenti Trump obsistere potuisset. Pertinacia eius iam diu praesidentem irritaverat. Mattis censet bonas ad foederatos relationes Americanis esse necessarias. Inter regimen praesidentis Trump consuetudines Americanorum cum compluribus terris Europaeis multum variaverunt.

    Dies iam fiunt longiores

    Die vicesimo secundo (22.12.) fuit solstitium brumale, quo tempore in hemisphaerio septentrionali dies est totius anni brevissimus, nox longissima. In partibus Finniae maxime septentrionalibus nox hiemalis usque ad medium mensem Ianuarium durat. In urbe Helsinki aliisque regionibus Finnorum meridionalibus brevissimus anni dies fuit minus sex horarum.

    Novum annum faustum exoptamus

    Nuntii Latini a Radiophonia Finnica Generali iam plus undetriginta annos septimanatim emittuntur et novo anno bis millesimo undevicesimo more solito tam radiophonice quam in interreti continuabuntur. Restat, ut auscultatoribus Nuntiorum Latinorum gratias pro fidelitate eorum agamus et novum annum faustum felicem fortunatumque exoptemus.

    Tuomo Pekkanen

  • Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, copias Americanas ex Syria domum revocaturus est. Americani non iam eo spectare videntur, ut regimen praesidentis Bashar al-Assad evertatur. Dicunt eos administrationem novam et hodiernae dissimillimam in Syria videre velle, sed iis in animo non esse praesidentem al-Assad munere demovere.
    (Reijo Pitkäranta)

    Tumultus in Hungaria

    His diebus multa milia hominum in Hungaria ministro principi Viktor Orbán et regimini eius vehementer reclamitaverunt. Agmina tumultuantium ante sedem societatis radiophoniae generalis congregata dictis probrosis editis televisionem publicam de mendaciis accusaverunt. Tumultus initium ceperunt, cum lex rogata esset, ut tempus laborandi annuum longius redderetur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De ecclesia Ucrainae

    Ecclesia Ucrainae orthodoxa, quae plus trecentos annos patriarchatui Moscuensi subiecta erat, coniunctionem cum Russis dissolvere et sui iuris fieri constituit. Hoc decretum factum est in Ecclesia cathedrali Sanctae Sophiae in urbe Kiovia sita, quo synodus episcoporum et sacerdotum Ucrainae convenerat. Illi concilio etiam Petro Poroshenko, praesidens civitatis, interfuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Investigatio oecologica

    Centum fere agricolae Finlandenses investigationem internationalem nomine Carbon Action participant. Eorum est explorare, quo modo carboneum dioxydatum ex atmosphaera in humum agrorum et pastionum transferatur. Ex agricultura enim hodierna sequitur, ut emissiones carbonei dioxydati usque augeantur. Inter hanc investigationem experti diversarum disciplinarum civitatumque observationes agricolarum examinabunt.
    (Satu Tuominen)

    Valetudo Finlandensium

    Finlandia valetudine civium in duas partes dividi videtur, ut ex pensionibus socialibus incolis solutis apparet. Linea, qua hae partes separantur, limitem pacis Notteburgensis anno millesimo trecentesimo vicesimo tertio (1323) factae fere sequitur. Constat eos, qui in regionibus civitatis septentrionalibus et orientalibus vivunt, saepius et gravius aegrotare quam eos, qui in provinciis meridianis et occidentalibus habitant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Sepulcrum priscum inventum

    In Aegypto prope urbem Cairum sepulcrum priscum optime conservatum inventum est. Hoc monumentum tam statuis quam litteris hieroglyphicis coloratis ornatum circiter quattuor milia quadringentos annos habere existimatur. Insunt in illo sepulcro integro et a direptoribus intacto omnino quinque cellae, quarum investigatio adhuc continuatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Dermophis donalditrumpi

    In Panama non ita pridem nova species ranae reperta est, cui nomen scientificum ex praesidente Donald Trump datum est. Animal caecum, quod caput in arenam abdere solet, officialiter Dermophis donalditrumpi vocatur. Appellatione indicatur praesidentem eadem caecitate ad mutationem climaticam esse atque illam ranam.
    (Reijo Pitkäranta)

    Bona Natalia!

  • Die Lunae (10.12.) septuaginta anni ab eo die acti erant, quo conventus generalis Nationum Unitarum declarationem universalem de iuribus humanis Parisiis comprobavit. In praefatione declarationis de atrocitatibus belli mundani secundi, quod ante aliquot tantum annos finitum erat, his verbis monetur: ”Cum iura humana despicerentur aut neglegerentur, facinora barbarica acciderunt, quae conscientiam generis humani concusserunt.” Principia fundamentalia iurum humanorum in declaratione triginta thesibus sive articulis summatim exprimuntur. In primo articulo declarationis ratio, in qua iura humana consistunt, ita definitur: ”Omnes homines nascuntur liberi atque dignitate iuribusque aequales. Data est illis intellegentia et conscientia, et in spiritu fraternitatis inter se agere debent.” Statim postea monetur iura humana ad omnes pertinere neque de nationalitate, stirpe aut religione pendere. In articulis sequentibus iura singillatim enumerantur.

    Nova praeses factionis CDU electa

    Annegret Kramp-Karrenbauer nova praeses Unionis Democraticae Christianae (CDU) Germaniae electa est. Succedit Angelae Merkel, quae Unioni duodeviginti annos praefuit. Merkel, quae praesidatum deposuit, tamen cancellaria foederalis mansura est. In conventu Hamburgi habito mille unus (1001) delegati aderant, a quibus Kramp-Karrenbauer maiorem sententiarum partem accepit.

    Tumultus in Francia continuabantur

    Manifestationes tumultuosae Parisiis et in aliis Franciae regionibus die Sabbati (8.12.) continuabantur. Autoraedae cremabantur et fenestrae tabernarum frangebantur. Damna Parisiis maiora erant quam ante septimanam. Bruno Le Maire, minister ab aerario publico, violentiam tumultuantium oeconomiae catastrophicam appellavit. Praesertim mercatores, cauponarii et gestores deversoriorum damna ceperunt.

    Macron orationem habuit

    Emmanuel Macron, praesidens Franciae, die Lunae (10.12.) civibus orationem televisificam habuit, qua animos reclamantium pacare conabatur. Stipendia minima a Kalendis Ianuariis centum euronibus augere promisit et dixit augmentum vectigalium, antea nuntiatum, ad eos non pertinere, quorum stipendium duo milia euronum non superaret. Confessus est se errores fecisse et responsalitatem de eis habere. - Oratio praesidentis publica fuit prima, qua ad acerrimas reprehensiones respondere temptavit. Ante duodeviginti menses Macron magna cum gratia populari praesidens factus est, sed nunc tantum quinta pars ex sexaginta septem civium milionibus illi favet.

    Suffragium de exitu Britanniae procrastinatum

    Theresa May, prima ministra Britanniae decrevit, ut suffragium, quod die Martis (11.12.) de exitu Britanniae in parlamento Britanniae fieri debebat, procrastinaretur. Tum pars delegatorum factionis conservativae flagitavit, ut de fiducia illius factio suffragaretur, sed suffragio facto May votis ducentis contra centum septendecim (200-117) superior discessit.

    Tuomo Pekkanen

  • George Bush maior, pristinus praesidens Civitatum Americae Unitarum, pridie Kalendas Decembres (30.11.) diem supremum obiit nonaginta quattuor annos natus. Munere praesidentis Americanorum inde ab anno millesimo nongentesimo undenonagesimo usque ad annum millesimum nongentesimum nonagesimum tertium (1989-1993) functus est. Ultimis vitae suae annis Parkinsonismo laborabat.
    (Reijo Pitkäranta)

    De conventu climatico

    In urbe Katovice, quae in Polonia est, conventus climaticus Nationum Unitarum initium cepit. Participes huius eventus internationalis maximi intra duas septimanas rationes invenire conantur, quarum ope pactum climaticum Parisiense ad effectum adducatur. Id enim anno bis millesimo vicesimo (2010) valere incipiet, sed de regulis eius nondum convenit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Usus belli in Ucraina

    Ucraina copias suas subsidiarias ad exercitium militare extraordinarium convocavit. In causa est periculum belli, quod sibi a Russis imminere dicunt. De ea re decrevit Petro Poroshenko, praesidens civitatis. Nec tamen patefecit, quantus esset numerus eorum, qui ad arma concurrerent. Exercitatio belli in Ucraina ad viginti dies producitur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Societas Hanseatica nova

    In Europa iterum de civitatibus Hanseaticis loqui coeptum est. Imprimis ministri Francogalliae terras Unionis Europaeae septentrionales accusaverunt, quod novam quandam societatem Hanseaticam fecissent. Octo nationes Hollandiensibus ducibus id agere, ut leges oeconomicae in Europa duriores redderentur. Quare metuendum esse, ne Europa in partem septentrionalem et meridionalem divideretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Turris Pisarum stabilis

    Experti turrim Pisarum obliquam nunc stabilem et etiam erectiorem quam ante existimant. Operibus aedificandi anno millesimo centesimo septuagesimo tertio (1173) susceptis moles statim inclinari coepit, cum solum nimis molle esset. Annis praeteritis a circumiectu huius aedificii celeberrimi complures metretae terrae amotae sunt, quo facto constructio fragilis firma reddita est.
    (Saara Honkanen)

    Nova bibliotheca Ode

    Die Mercurii in urbe Helsinki nova bibliotheca nomine Ode inaugurata est. Hae aedes lautissimae ex tribus tabulatis constant, quorum primum incolis urbis loca ad conveniendum commoda praebet, secundum autem spatia operando et studendo idonea. In tertio tabulato est bibliotheca proprie sic dicta, ubi centum quadraginta milia librorum insunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Dies independentiae

    Die Iovis (6.12.) in Finlandia dies independentiae more solito celebrabatur. Vesperi facto ad duo milia hospitum in palatium praesidentiale convenerunt, ubi caput civitatis Sauli Niinistö cum coniuge eos recepit. Vestis sollemnis, quam coniux praesidentis Jenni Haukio gestabat, eo peculiaris erat, quod textile eius ex ligno betulino confectum erat.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Copiae speciales Russiae die Dominico (25.11.) tres naves Ucrainae occupaverunt, quae ex Ponto Euxino in mare Asoviense per Bosporum Cimmerium sive fretum Kerts tendebant. Russi autumant illas naves in suas aquas nationales penetravisse. Ucraini autem negant naves ipsorum quicquam illiciti fecisse. Parlamentum Ucrainae in partes Ucrainae, quae sunt prope Russiam, statum extraordinarium declaravit. Americani in Consilio securitatis Russos de conflictu accusaverunt. Praesidens Donald Trump de responsalitate Europaeorum monuit. Jens Stoltenberg, secretarius generalis Natonis, a Russia flagitavit, ut naves occupatas cum nautis Ucrainae redderet.

    Pactio de exitu Britanniae a moderatoribus Pactum probata
    Moderatores Unionis Europaeae die Dominico (25.11.) Bruxellis brevi conventu habito pactum de exitu Britanniae comprobaverunt. Postea pactum in parlamento Britanniae tractabitur. Moderatores Europaei unanimiter censebant pactum esse tam bonum quam esse posset. Debet autem a parlamento Britanniae accipi, antequam europarlamentum de illo suffragabitur.

    Reclamationes Parisiis tumultuosi
    Reclamationes contra pretia combustibilium et politicam regiminis oeconomicam apud Francos in tumultus vehementes versae sunt. Reclamatores flavis colobis induti vias Parisienses passim occluserunt et receptoria purgamentorum cremaverunt. Aderant tria milia custodum publicorum, qui turbas tumultuantes iaculatris aquaticis et gaso lacrimifero coercebant. Neque tantum Parisiis sed etiam in variis Franciae partibus homines contra auctos sumptus victuales et vectigal combustibilium reclamitaverunt. Motus reclamationis ducem non habet neque de partibus politicis aut societatibus opificum pendet. Homines iusto iure censent usque maiorem partem redituum in vectigalia solvi et inopiam quaestus non remitti.

    Artificia ex Africa deportata redduntur
    Praesidens Emmanuel Macron nuper relationem accepit, qua commendatur, ut artificia et alia materia culturalis inter colonialismum ex Africa deportata in pristinas colonias quam amplissime remittantur. Quo facto cancellaria praesidentis nuntiavit viginti sex artificia ex Francia in rem publicam Beninum (antea Dahomey) redditum iri. In museis et collectionibus Europaeis, praesertim Parisiis et Londinii, etiam nonaginta centesimas ex rebus culturalibus Africanis esse creditur. Nationes occidentales plerumque obstiterunt, ne artificia restituerentur, asseverantes fieri non posse, ut in terris, unde ablata essent, pecuniis deficientibus rite et diligenter curarentur.

    Monumentum praesidentis Koivisto inauguratum
    Monumentum sepulcrale praesidentis Mauno Koivisto (1923-2017) in sepulcreto Hietaniemi die Dominico (25.11.) inauguratum est. Verba inauguralia fecit praesidens rei publicae Sauli Niinistö, orationem habuit Timo Soini, minister a rebus exteris. Monumentum designavit et fecit artifex Perttu Saksa. Constat ex nigro lapide novem tonnarum, cuius superficies sulcis inauratis decoratur.

    Tuomo Pekkanen.

  • Praesidens Americanorum Donald Trump regiones Californiae septentrionalis incendiis silvestribus deletas invisit. Ibi incolas hortatus est, ut exemplum Finlandensium in silvis curandis sequerentur. Dixit enim hos loca naturalia sua rastello purgare solere. Incendia illa ex silvis male curatis arboribusque mortuis secuta esse. Septuaginta fere homines iam calamitate perierunt.
    (Satu Tuominen)

    Brexit praeparatum

    Iam in eo est, ut edictum de relatione futura, quae inter Britanniam et Unionem Europaeam intercedet, publice divulgetur. Omnes enim viginti septem civitates Unionis Europaeae pactioni Brexit vulgo dictae cum Britannis adumbratae favent. Etiam Finlandia eas condiciones, quae in consultationibus inter utramque partem convenerunt, approbare parata est.
    (Reijo Pitkäranta)

    De consilio Europaeo

    Die Mercurii (21.11.) praesidatus Consilii Europaei semestris ad Finlandiam transiit. Agitur de ordine cooperationis, cuius sociae omnes fere civitates Europae sunt. In rebus maximi momenti est quaestio, quid de societate Russorum faciendum sit. Illi enim, cum propter Crimaeam occupatam sanctionibus puniti essent, recusaverunt, quominus suam pecuniam annuam Consilio Europaeo expenderent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Iubilaeum Lettoniae

    Die Dominico (18.11.) centum anni acti erant, cum Lettonia sui iuris facta est. Iubilaeum saeculare Rigae, in capite civitatis, cum pompa militari instituta celebrabatur. Multa milia hominum ad monumentum libertatis convenerant, ubi sollemnitas flores apponendi acta est. Huic caerimoniae etiam praesidens Finlandiae Sauli Niinistö intererat.
    (Reijo Pitkäranta)

    De Academia Suetiae

    Academia Suetiae novum collegium condidit, cuius est praemium Nobelianum litteraturae anno proxime futuro attribuere. Constat ex decem sociis, quorum quinque sodales Academiae sunt, reliqui quinque homines extranei litteraturae periti. Academia Suetiae non ita pridem gravissimo scandalo infamata est, quam ob rem fieri non potuit, quin renovaretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nidificatio aquilae

    Nidificatio aquilae in Finlandia hoc anno pessime successit, ut magistratus administrationis rei silvestris narrant. In causa dicitur esse, quod et hieme et vere his alitibus parum nutrimenti praesto erat. Maior pars aquilarum in regionibus Finlandiae septentrionalibus habitat ac quidem ita, ut nonaginta centesimae (90%) earum in Lapponia nidos faciant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Finlandia nivibus caret

    Quamquam mensis November iam in finem vergit, Finlandia tota nivibus fere caret, quod his sexaginta annis numquam accidit. Septimana ineunte apud nos tria tantum loca eaque in Lapponia sita inventa sunt, quae tantis nivibus tecta erant, ut stratum earum mensurari posset. Neque tegimen nivium quinque centimetris altius erat.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Manfred Weber Germanus erit candidatus principalis Factionis Popularis Europae (The European People´s Party, EPP), cum novum europarlamentum mense Maio creabitur. In conventu factionis in urbe Helsinki nuper habito sescenti viginti unus (621) delegati suffragia dederunt, ex quibus Weber paene quingenta (492) accepit; aemulo eius Alexandro Stubb Finlandensi centum viginti septem (127) suffragia data sunt.

    Primum bellum mundanum ante centum annos finitum

    Die Dominico (1.11.) centum anni acti erant, ex quo primum bellum mundanum finitum est. Festivitates principales factae sunt Parisiis, quo septuaginta moderatores civitatum convenerant. Praesidens Emmanuel Macron cum coniuge Brigitte hospites in Palatio Elysée recepit, unde moderatores ad Arcum triumphalem pedibus processerunt.
    In caerimonia commemorationis ibi facta praesidens Macron orationem habuit, qua moderatores mundi hortatus est, ut pro pace coniunctim contenderent. Monuit de cooperatione internationali, qua mutatio climatis, damna naturae, fames, morbi averterentur. Dixit spem nobis potius creandam esse quam metum mutuum incitandum.

    Festivitates, apud Arcum triumphalem celebratae, erant culmen septimanae, qua bellum mundanum ante centum annos finitum commemorabatur. Illud bellum, quo a quindecim milionibus usque ad undeviginti miliones hominum interierunt, tractatu pacis hora undecima Parisiensi subscripto, die undecimo mensis Novembris anno millesimo nongentesimo duodevicesimo (1918) finitum est.

    Forum pacis Parisiense

    Caerimoniis apud Arcum triumphalem finitis secutum est Forum pacis Parisiense, cui maior pars moderatorum interfuit. Forum inauguratum est a praesidente Macron et Angela Merkel, cancellaria foederali Germaniae. Merkel oratione inaugurali pro pace verbis gravissimis appellavit. Ait primum bellum mundanum ostendisse, quo superbia militaris atque defectus communicationis et compromissorum ducerent.

    Tertius orator erat Antonio Guterres, secretarius generalis Nationum Unitarum, qui de similitudinibus inter quartum decennium saeculi proximi (1930-1940) et dies hodiernos praemonuit. Aderat etiam Vladimir Putin, praesidens Russiae, sed praesidens Donald Trump, qui coemeterium militum Americanorum Parisiis visit, Foro pacis non intererat.

    De antisemitismo redivivo

    Mense Novembri ineunte de antisemitismo multa praesertim in Germania dicta sunt, nam die nono (9.11.) octoginta anni acti erant a nocte, quae dicitur crystallina, cum Germania nazistica cives ad crimina antisemitica incitavit. Fenestrae ubique in Germania frangebantur, cum multitudines iratae synagogas, tabernas, domos Iudaeorum deleverunt.

    Nocte inter nonum et decimum diem mensis Novembris mille quadringentae synagogae et oratoria atque plus septem milia tabernarum et domuum deleta sunt. Ab ea nocte antisemitismus factus est systematicus et a regimine nazistico comprobatus. Caedes septem milionum Iudaeorum adhuc mentes novorum saeculorum gravat, sed eodem tempore sermones antisemitici passim surgere incipiunt.

    Tuomo Pekkanen.

  • Die Martis (6.11.) in Civitatibus Americae Unitis comitia congressus facta sunt. Congressus Americanus duas cameras continet, quarum inferior ex quadringentis triginta quinque delegatis constat, cum senatus sive camera superior centum senatores habeat. Sententiis computatis apparuit democratas in camera delegatorum superiores evasisse, republicanos autem in senatu victoriam reportavisse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Trump cladem accepit

    Fautores utriusque factionis Americanae magna multitudine iure suffragandi usi sunt. Cives enim eodem tempore occasionem habebant aestimandi, quo modo praesidens Donald Trump munus suum gessisset. Ex eventu comitiorum videre licet populum Americanum non velle, ut administratio rei publicae in xenophobia et odio immigrantium posita sit.
    (Reijo Pitkäranta)

    De rationario Italiae

    Ministri civitatum Unionis Europaeae collegas suos Italianos monuerunt, ut rationarium publicum Italiae ad annum proximum praecogitatum rescriberent. In causa esse, quod consilium eorum legibus Unionis oeconomicis repugnaret. Novam dispensationem, in qua pactiones de stabilitate Europae oeconomica serverentur, ante Idus Novembres (13.11.) ad Commissionem Europaeam deferrent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Status novae Caledoniae

    Nova Caledonia, quae regio insularis in Oceano Pacifico iacet, etiam posthac pars Francogalliae erit. Suffragio populi die Dominico (4.11.) facto apparuit maiorem incolarum partem (56,4%) velle, ut patria sua cum Francogallia coniuncta maneret neve sui iuris fieret. Studium suffragandi tantum erat, ut paene octoginta centesimae civium ad sententiam ferendam properarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Commercium animalium

    Regimen Sinarum consilium cepit, ut venditio partium tigrium et rhinocerotum in quibusdam casibus permitteretur. Licebit inter alia pulverem ex ossibus eorum confectum ad usum medicinalem offerre, quamvis investigationibus effectus remedii demonstrari non potuerit. Ordo mundi naturae tuendae (WWF) timet, ne consilium cladem immensam animalibus in periculum adductis afferat.
    (Saara Honkanen)

    De tribus dinosauris

    In Argentina reliquiae novae dinosaurorum speciei repertae sunt. Agitur de partibus trium dinosaurorum, quorum unus, cum viveret, duodecim metrorum erat, ceteri duo iuvenculi sex aut septem metra alti. Species inventa ad sauropoda sive ad animalia herbivora longo collo praedita pertinet, quibus maiores beluae in terra numquam fuerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Dies Finno-Suetorum

    Die Martis (6.11.) in Finlandia cultura et litterae Sueticae celebrabantur, ut quotannis fieri solet. Dies festus eo spectat, ut ius Finno-Suetorum sua lingua utendi recolatur. Est etiam dies memorialis regis Gustavi Adolfi II, qui in Germania bellum gerens postridie Nonas Novembres anno millesimo sescentesimo tricesimo secundo (1632) occisus est.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Archaeologi in fundo Ponti Euxini navem mercatoriam antiquissimam reppererunt, quae ex investigatione carbonica iam ante duo milia quadringentos annos aedificata est. Similes naves antea tantum ex picturis vasorum antiquorum notae erant. Illa navis et merces, quas portabat, suo loco in profunditate restant. Tantum particula ad investigationes faciendas deportata est. Grex archaeologorum duo milia chiliometra quadrata de fundo Ponti Euxini investigavit et inter tres annos sexaginta naves fractas invenit, in his illam navem Graecam, quae illaesa manserat. In photographematis factis apparent inter alia arbor mali, transtra remigiumque. Cum aqua in imo mari oxygenio careat, partes navis ligneae per saecula prope integrae conservatae sunt. In investigatione, cui Universitas Southamptoniensis et Academia Scientifica Bulgarica intererant, fundus Ponti Euxini novissimis apparatibus photographicis in profunditate plus duorum chiliometrorum photographari potuit.

    Oleg Sentsov a Parlamento Europaeo praemiatus

    Parlamentum Europaeum praemium Saharovianum Ucraino Oleg Sentsov tribuit, qui in paeninsula Jamal Sibiriae septentrionalis incarceratus est. Illud praemium, quod valet quinquaginta milia euronum, homini de iuribus humanis et de libertate sententiarum bene merito quotannis datur. Sentsov, quem Russia civem suum habet, de terrorismo a Russis accusatus est.

    Aeriportus maximus apud Constantinopolim perficietur

    Novus aeriportus, qui in ora Ponti Euxini apud Constantinopolim perficietur, futurus est maximus orbis terrarum. Initio per illum nonagenae miliones viatorum quotannis transibunt, sed propositum est, ut operibus perfectis sint ducentenae miliones. Tum singula aeroplana intervallis quindenarum secundarum illuc descendere aut inde ascendere poterunt.

    Natalitas apud Finnos minima

    Natalitas in Finnia hoc anno minor fuit quam umquam post annum millesimum nongentesimum (1900), ex quo statistica natorum componi coepta est. Primis decem huius anni mensibus triginta sex milia centum septuaginta sex (36.176) infantes nati sunt, scilicet duobus milibus pauciores quam eisdem mensibus anno ante. Una ex causis natalitatis decrescentis est, quod voluntaria orbitas liberorum crebrescit. Altera, quod coniuges, qui liberos volunt, eos tarde parare incipiunt. Sed fecunditas feminarum post aetatem triginta quinque annorum rapide minuit, etsi sunt differentiae individuales. Praeterea natalitatem morantur causae oeconomicae: inopia quaestus, parva stipendia, incertitudo generalis.

    Expositio cattorum universalis 27.-28.10.

    Expositio cattorum universalis septimana vergente (27-28.10.) Tammerforsiae (vulgo Tampere), in urbe Finniae, instituta est. Expositi erant plus mille quingenti catti, qui ex viginti septem terris cum possessoribus aut curatoribus venerant. Genera, in quibus de titulo pulcherrimi et electissimi catti certabatur, erant quadraginta septem.

    Tuomo Pekkanen

Klipit

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä