Nuntii Latini

Calamitas aëria in Russia

  • 4 min
  • toistaiseksi

Die Dominico (12.2.) in Russia gravis calamitas aeria facta est, cum aëroplanum, quod in urbem Orsk versus volabat, prope Moscuam in terram decidit. Omnes unus et septuaginta insessores vitam amiserunt. Testes oculati narraverunt aëroplanum iam ante praecipitationem flammis correptum et in aëre displosum esse. Causa calamitatis vitium quoddam technicum esse existimatur.
(Reijo Pitkäranta)

De invitatione inopinata

Moon Jae-in, praesidens Coreae Meridianae, in Coream Septentrionalem hospitio invitatus est. Vocationem proposuit soror dictatoris Kim Jong-un, quae die Saturni (10.2.) praesidentem Moon in palatio praesidentiali convenit. Epistulae invitatoriae ipse Kim Jong-un subscripserat.
(Reijo Pitkäranta)

Quid Guterres dixerit

António Guterres, secretarius generalis Nationum Unitarum, censet communitatis internationalis esse Iraquiam adiuvare propter ea gravissima damna, quae inter bellum contra ordinem Isis gerendum pertulerit. ”Totus orbis terrarum”, inquit, ”vobis multum debet pro vestra pugna adversus hostem acerrimum et omni mundo minacem”.
(Reijo Pitkäranta)

De commercio servorum

In Britannia custodes publici tres viros deprehenderunt, quos de ducentis hominibus in servitute tenendis suspectos habent. Scelus gravissimum in lucem venit, cum immigrantes in quodam latifundio Cornubiensi laborantes auxilium ab operariis Exercitus salvifici petivissent. Magistratus existimant in Britannia saltem tredecim milia hominum esse, qui ad opus servile coguntur.
(Saara Honkanen)

Qualitas aëris Germaniae

Regimen Germaniae quinque urbes delegit, in quibus commeatus publicus omnino gratuitus esset. Quae sunt Bonna, Manhemum, Essendia, Herrenbergium, Ruotlingia. Experimentum eo spectat, ut usu autocinetorum privatorum deminuto qualitas aëris melior reddatur. Unio Europaea de pollutionibus aëriis Germanorum tam sollicita est, ut illis actiones contrarias minitetur, nisi copiam emissionum contrahant.
(Reijo Pitkäranta)

Dies linguae surdorum

Dies Lunae (12.12.) in Finlandia linguae gesticulatoriae dedicatus erat. Celebrabatur enim tunc dies natalis Caroli Oscar Malm, qui pridie Idus Februarias anno millesimo octingentesimo vicesimo sexto (1826) natus est. Ille vir apud nos pater institutionis surdorum habetur, quippe qui linguam gesticulatoriam promoverit et in urbe Borgoa primam scholam surdis docendis condiderit.
(Reijo Pitkäranta)

De Olympiis hiemalibus

Die nono mensis Februarii (9.2.) in urbe PyeongChang Coreae Meridianae Olympia hiemalia inaugurata sunt. His ludis e Finlandia centum fere athletae intersunt. Primis quidem diebus nostrates admodum bono successu certaverunt. Krista Pärmäkoski in scridatione feminarum iam duo nomismata aenea sibi conciliavit, et Enni Rukajärvi in certamine slopestyle appellato itidem locum tertium consecuta est.
(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 16.2.2018

Lähetykset

  • pe 16.2.2018 18.15 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Die Dominico (20.5.) in Finlandia more solito memoria militum bello caducorum celebrabatur. Hoc anno in Ecclesia cathedrali Aboënsi sollemnitas specialis instituta est, qua civibus bello domestico abhinc centum annos mortuis aut supplicio affectis honor habebatur. Caerimoniae, cui praefuit archiepiscopus Kari Mäkinen, inter alios praesidens Sauli Niinistö et princeps minister Juha Sipilä interfuerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De sanctionibus oeconomicis

    Mike Pompeo, minister a rebus exteris Civitatum Americae Unitarum, de gravissimis sanctionibus oeconomicis Iraniae imponendis narravit. Terras Europaeas praemonuit, ne illas leges violarent. Si id fecissent, rationem eius rei Americanis redderent. Quae cum ita sint, civitatibus Europae decernendum est, utrum cum Iranianis an Americanis mercaturam exerceant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Maduro victor comitiorum

    Victor comitiorum praesidentialium Venetiolae declaratus est Nicolas Maduro, dominus imperiosus huius terrae. Paene septuaginta centesimis suffragiorum acceptis munus sex annorum iterum initurus est. Partes quidem oppositae socialistas rerum obscurarum accusant neque comitia credibilia fuisse putant. Henri Falcon, candidatus adversarius, dicit populum a regimine coactum esse, ut praesidenti Maduro suffragaretur.
    (Satu Tuominen)

    Investigatio hydrologica

    Nasa sive administratio spatialis Americanorum amplam investigationem hydrologicam faciendam curavit ad cognoscendum, quibusnam mutationibus opes aquarum globi terrestris his annis affectae essent. Generatim dici potest imbres in partibus septentrionalibus et prope aequatorem augeri, cum metuendum sit, ne terrae inter illas regiones intercedentes exsiccentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novum opus Rembrandtii

    Mercator quidam artis nomine Jan Six Amstelodami picturam antea ignotam exposuit, cuius auctor est Rembrandt, unus ex artificibus omnium temporum celeberrimis. Tabula imaginem iuvenis ignoti figurat et partem operis amplioris constituere videtur. Rerum periti eam anno millesimo sescentesimo tricesimo quarto (1634) pictam esse credunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Puellae bene certarunt

    In Lituania certamina pedifollica Europaea puellarum septendecim annis minorum posita sunt. Grex Finlandiae, postquam cohortem Angliae punctis duobus ad unum (2-1) superavit, locum tertium consecutus est. Ita sibi aditum ad certamina mundialia mense Novembri in Uruguaia futura paravit. Neque nostrates umquam in hoc athleticae genere tantum successum habuerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De tempestate Mensis Maii

    Mensis Maius apud nos tam calidus fuit, ut numerus dierum aestuosorum amplius decem esset. Sunt, qui tempestate aestiva gaudeant et in aprico libenter versentur, sed aestibus etiam factum est, ut agri sitirent et natura siccitate laborans pluvias recreantes exspectaret. Huc accedit, quod periculum incendiorum terrestrium in incremento est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 25.5.2018

  • Si Corea Septentrionalis armis nuclearibus abstiterit, USA et Corea Meridiana ei auxilium oeconomicum dabunt. Mike Pompeo, minister a rebus exteris Americanorum, in paeninsula Coreana primum Kim Yong-un, dictatorem Coreae Septentrionalis, deinde Kang Kyung-whan, ministrum a rebus exteris Coreae Meridianae, convenit.

    Adhuc ante paucos menses moderatores Americani et Coreani Septentrionales inter se contumelias dicebant. Nunc autem Pompeo narravit se cum Kim ”bona colloquia” habuisse. Sed tam Pompeo quam Kang affirmabant condicionem auxilii oeconomici esse, quod Corea Septentrionalis ”plane, permanenter et probate” armis nuclearibus absisteret.

    Israel et Irania in Syria conflixerunt

    Postquam Irania copias suas in Syriam induxit, verendum erat, ne Israeliani et Irani confligerent. Neque frustra, nam vigilia Ascensionis (10.5.) copiae Iranianae in stationes Israelis, quae sunt in collibus Golan, circiter viginti missilia miserunt. Israel nuntiavit se pleraque ex eis avertisse neque milites suos damna cepisse. Deinde Israel in complures locos, quos milites Irani tenebant, ictus aerios fecit. Illi impetus ab Israelianis in Syriam facti fuerunt fortissimi post bellum Jom Kippur anno millesimo nongentesimo septuagesimo tertio (1973) confectum. Unio Europaea flagitavit, ut omnes partes in conflictu Israelis et Iraniae moderationem observarent.

    Siccitas Keniae in eluviones mutata

    Adhuc mense Februario magistratus Keniani et ordines internationales auxilium ad difficultates petiverunt, quas siccitas in Keniam attulisset. Nunc autem causa difficultatum sunt inundationes et morbi, quos aquae diluviales forsitan portant. Siccitas exceptionalis in Africa orientali multos annos duravit.

    At mense Martio tempestas in contrariam mutata est. Imbribus factum est, ut viae multarum urbium diluvio cooperirentur et in Kenia multi lacus artificiales aquis complerentur. Primo vere in Kenia ducenta quadraginta quattuor milia (244 000) hominum aquas diluviales fugere coacta sunt. Aquis in urbibus fluctuantibus Nationes Unitae de periculo morborum monuerunt.

    Balaena in Sinu Finnico nassa haesit

    Sabbato (12.5.) nuntiatum est balaenam in angustissima parte Sinus Finnici nassa piscatorum haerere. Salvatores maritimi ad locum advocati balaenam liberaverunt, quae tamen in propinquitate mansit. Deinde tam prope navigium salvatorum natavit, ut illi reliquias retis, quae in balaena adhuc haerebant, tollere possent. Postea salvatores balaenam in altum mare comitati sunt.

    Investigatores censent fieri potuisse, ut balaena ingenite ita se gereret et consulto ad salvatores veniret, cum intellegeret se auxilium accepturam esse. - Erat specie ”Megaptera novaeangliae”, quae in aquis Finniae septentrionalibus bis tantum antea visa est.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 18.5.2018

  • Praesidens Donald Trump nuntiavit se pactum nucleare cum Irania factum non servaturum esse. Quam ob rem sanctiones Iraniae impositas restitutum iri. ”Pactione sublata”, inquit, ”prohibetur, ne apparatio armorum nuclearium in Oriente Proximo acceleretur”. Idem dixit se sperare fore, ut una cum civitatibus sociis rationem inveniret, cuius ope discrimen´Iranianum solveretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Putin quartum praesidens

    Nonis Maiis (7.5.) Vladimir Putin quartum praesidens Russiae factus est, cum iuramentum officii meridie in Cremlino dedit. Oratione habita censuit Russis summo studio id agendum esse, ut oeconomia patriae et qualitas vitae civium meliores redderentur. Paucis diebus ante inaugurationem mille sescenti fere homines praesidenti Putin adversantes Moscuae et in aliis Russiae locis deprehensi sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De epidemia morbillorum

    Epidemia morbillorum in Europa apud populum non vaccinatum grassatur. Ex statisticis apparet in Romania his duobus annis plus undecim milia hominum morbo affecta esse. In Graecia duo milia et in Italia quinque milia casuum nuperrime reperta sunt. Contagioni expositi sunt praecipue zingari, quia perpauci ex eis vaccinationem contra morbillos habent.
    (Saara Honkanen)

    De Academia Suetiae

    Collegium Academiae Suetiae decrevit, ne praemium Nobelianum litteraturae hoc anno distribueretur. Inde fit, ut anno bismillesimo undevicesimo (2019) illud praemium bis detur. In causa dilationis sunt multa scandala, propter quae fides et auctoritas eius academiae in dubium vocatae sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De conventu Latino

    Septimana vergente societas nomine Academia Latinitati Fovendae (ALF) conventum annuum Romae celebravit. Argumentum principale erat lexicographia, quam ob rem socii Finni auditoribus de Nuntiis Latinis narraverunt necnon Lexicon neolatinum in Finlandia hoc anno editum proposuerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Aër in Finlandia purus

    Qualitas aëris in Finlandia omnium optima est, ut ex investigatione ab Ordine sanitatis mundi (WHO) nuper facta patet. Copia enim particularum minimarum pro singulis metris cubicis apud nos minor est quam usquam alibi. Eadem fere puritate sunt Estonia, Suetia, Canada, cum rerum condicio in Quataria pessima sit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Petra Olli victrix

    In urbe Russiae nomine Kaspijsk certamina de principatu luctandi Europaeo instituta sunt. In serie feminarum sexaginta quinque chiliogrammatum nomismate aureo potita est Petra Olli, athleta Finlandensis viginti trium annorum. Adversaria eius, quam in luctatione finali duobus punctis superavit, erat Elis Manolova, femina ex Azerbaigiania oriunda.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 11.5.2018

  • Duces Coreae Septentrionalis et Meridianae convenerunt. Ex parte Coreae Septentrionalis aderant, praeter dictatorem Kim Yong-un, soror eius Kim Yo-jong et Kim Yong-chol, pristinus praefectus explorationis. Delegatis Coreae Meridianae praeerat praesidens Moon Jae-in. Duces constituerunt, ut statui belli inter Coreas finiendo operam darent.

    Summa declarationis

    Duces Corearum declarationi subscripserunt, cuius summa haec fuit: Propositum in paeninsula Coreana esse totalem dearmationem nuclearem; foedus pacis esse faciendum et statum belli finiendum; grapheum communicationis in Kaesong Coreae Septentrionalis condendum; programma ad familias uniendas redintegrandum; conventus moderatorum constanter repetendos; actiones propagatorias in confinio Corearum finiendas.
    Inter Coream Septentrionalem et Meridianam est adhuc nomine status belli. Nunc autem, ut declaratum est, omnes actus inimici tam terra marique quam in aere finiuntur. Duces alter alterum amplexabantur et Kim Yong-un monuit Coreanos esse eiusdem sanguinis populos, qui separatim vivere non possent.

    Unio Europaea insecticidas neonicotinoides vetuit

    Unio Europaea vetuit, ne insecticidae neonicotinoides in agris adhiberentur. Quod utile erit apibus et forsitan impediet, ne species avicularum exstinguantur. Cultores autem betarum vulgarium et plantarum oleosarum damna capient. Ordo internationalis avibus tuendis (Birdlife international) in relatione nuper divulgata monuit octavam quamque speciem avium in periculo esse, ne exstirparetur.

    Electrificina nuclearis in Sibiriam navigat

    Electrificina nuclearis ex navalibus Petroburgensibus in Sinum Finnicum deducta per Mare Balticum et Fretum Danicum praeter oram Norvegiae occidentalem in portum Murmanskensem remulcabitur, ubi combustibili nucleari onerabitur. Inde perget iuxta oram Russiae usque ad oppidum Pevek, portum remotissimum Sibiriae septentrionalis-orientalis.
    Illa electrificina est prima in suo genere. Ab autumno huius anni reactorium eius electricitatem regionibus Russiae remotissimis, aditu difficillimis, generare incipiet. Pevek est oppidum tam Russiae quam totius Asiae maxime septentrionale, celebre etiam campis carceralibus, in quibus captivi aetate Staliniana uranium fodiebant.

    Dies veteranorum

    Dies veteranorum apud Finnos die vicesimo septimo mensis Aprilis (27.4.) celebratur, quo die anni millesimi nongentesimi quadragesimi quinti (1945) bellum contra Germanos in Lapponia finitum est. Thema principale hornotini diei festi fuit considerare, quo modo hereditas veteranorum, qui hodie in Finnia quattuordecim milia numerantur, generationibus futuris transmitteretur.
    Aetas media militum veteranorum est nonaginta trium annorum. In secundo bello mundano Finni contra Unionem Sovieticam bis pugnaverunt, primum (1939-1940) soli, deinde (1941-1944) una cum Germanis, denique (1944-1945) in Lapponia contra Germanos. In his tribus bellis in parte Finnorum sescenta milia virorum et centum milia feminarum interfuerunt.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 4.5.2018

  • Emmanuel Macron, praesidens Francogalliae, cum coniuge iter officiale triduanum in Civitates Americae Unitas suscepit, ubi collegam suum Donald Trump et uxorem eius convenit. Praesidentes alter alterum salutantes in modum optimorum fratrum se gesserunt dextris inter se firmiter iunctis et multis osculis utrimque datis. Macron ab Americanis tanti aestimabatur, ut apud congressum eorum orationem anglice habere sineretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novus Cubae praesidens

    Miguel Diaz-Canel successor praesidentis Cubanorum Raul Castro est, ut administratores huius terrae confirmaverunt. Iuramentum officii statim dedit, postquam conventus nationalis se eum praesidentem creavisse pronuntiavit. Quamquam Castro se officio abdicavit, eum tamen potestatem in factione principali conservaturum esse dicunt. Cuba civitas a partibus communisticis recta adhuc manebit.
    (Satu Tuominen)

    Tensio Graeco-Turcica

    Tensio politica et militaris inter Graeciam et Turciam augeri videtur. Nam singulis fere diebus de aliquo novo conflictu inter eas orto nuntiatur. Turci imprimis id graviter ferunt, quod regimen Graeciae recusavit, quominus milites seditiosos e Turcia profugos domum remitteret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Ahtisaari dixerit

    Martti Ahtisaari, praesidens olim Finlandiae, et Nationes Unitas et civitates praepotentes de inertia in bello Syriaco componendo reprehendit. Monuit ordini Nationum Unitarum magnum munus fuisse, ut efficeret, ut res Syriae in pristinum statum restituerentur. Ei tamen non contigisse, ut his septem annis officium suum apte praestaret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Toronti acciderit

    Toronti, in urbe Canadae, autocinetum per corpora peditum transiit, quo factum est, ut decem homines morerentur et sedecim graviter vulnerarentur. Testes oculati narraverunt vehiculum onerarium ex improviso in viam pedestrem deversum esse ibique per longum spatium provectum magnum detrimentum attulisse. Auctor sceleris paulo post a vigilibus publicis deprehensus est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Status linguae liberae

    Iam altero deinceps anno status Finlandiae in indice libertatis rei diurnariae descendit. In praesentia locum quartum obtinet, cum abhinc aliquot annos lingua Finnorum omnium liberrima habita sit. Anno proxime praeterito nostrates in hac comparatione tertii erant. Illum indicem ordo internationalis nomine Redactores sine limitibus divulgare solet.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nova formicae species

    Grex investigatorum in Borneo novam formicae speciem invenit, quae se explodendo communitatem suam defendit. Nomen scientificum eius est Colobopsis explodens. Si quae bestia his formicis imminet, aliquot earum membra sua tantopere intendunt, ut totum corpus dissolvatur et hostis veneno inde effuso interficiatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 27.4.2018

  • USA, Britannia, Francia mane Sabbati plus centum missilia in tres metas Syriacas miserunt, in quibus arma chemica conficiebantur et tractabantur. Una meta erat Damasci, duae extra urbem Homs. Impetus fuit responsum ad ictum gasalem ante septimanam prope Damascum factum, cuius auctor regimen Syriae habetur. Propositum foederationis non fuit praesidentem Bashar-al-Assad ex potestate expellere sed prohibere, ne regimen Syriae arma chemica amplius adhiberet. Pentagon, ministerium defensionis Americanorum, nuntiavit omnia missilia scopos suos tetigisse et rem gestam esse. Vladimir Putin, praesidens Russiae, ictus statim damnavit et Consilium Securitatis ad conventum necessitatis convocavit
    .
    Barcinonenses flagitabant, ut duces incarcerati liberarentur

    Complura centena hominum in viis Barcinonis nuper reclamitaverunt flagitantes, ut moderatores Cataloniae incarcerati liberarentur. Reclamitatores censent duces motus independentiae esse captivos politicos. In his est Jordi Sanchez, qui de incitatione civium et motu rebelli accusatur. Si novus dux regionalis mense Maio creatus non erit, nova comitia in Catalonia instituentur.

    Praesidentem Trump ”feminas ut frusta carnis tractare”

    James Comey, pristinus moderator Foederalis Officii Investigationis (FBI), praesidentem Donaldum Trump in colloquio televisifico acerrime vituperavit: ”Feminas ut frusta carnis tractat, de parvis et magnis rebus iterum iterumque mentitur et ab Americanis flagitat, ut credant. Homo illius generis moribus ad munus praesidentis Americanorum aptus non est.”

    Polonia inquinationem aeris deminuere studet

    Ordo mundi sanitarius (WHO) confirmavit ex quinquaginta urbibus Europae inquinatissimis triginta tres esse in Polonia. Inquinatio, quae pessima est mensibus hiemalibus, praesertim ex eo oritur, quod Poloni ad calefactionem multum carbonis fossilis adhibent. In domibus praeterea eiectamenta et purgamenta comburuntur. Nunc autem regimen Poloniae programma ”stop smog” incohavit. Insulatio caloris in domibus meliorabitur et puriores modi calefactionis excogitabuntur, ut quantitas energiae ad calefactionem necessaria, deminuatur.

    Oeconomia Finniae opinione celerius crescit

    Ministerium aerarii publici praevidet oeconomiam Finniae hoc anno duabus virgula sex centesimis (2,6%) crescere, quod paulo plus est quam antea putabatur. Melior occupatio et consilia, quibus augmentum sumptuum coercebitur, oeconomiam publicam etiam annis proximis confirmabunt. Hodiernus gradus occupationis iam prope unam et septuaginta centesimas (71%) ascendit.

    Valetudo Finnorum minus prospera

    Ex investigatione recenti apparet valetudinem Finnorum non tam prospere quam ante provenire. Obesitas et symptoma depressionis crebrescunt atque alta pressio sanguinis et cholesterolum nimis altum sunt adhuc communia. Ex viris viginti sex centesimae, duodetriginta ex feminis sunt pingues. Qualitas autem vitae hominum seniorum est melior quam ante.

    (Tuomo Pekkanen)

    (Nuntii Latini 20.4.2018)

  • Die Saturni (7.4.) in regione prope Damascum sita ictus gasalis factus est, quo complures cives mortui sunt. Communitas internationalis hac aggressione regiminis Syriae valde commota est. Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, censuit usum armorum chemicorum in quovis casu vehementissime condemnandum esse. Iam periculum esse, ne id, quod in Syria accidisset, paci internationali immineret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Coreani proposuerint

    Coreani septentrionales nuntiaverunt se ad consultandum paratos esse de quaestione, quo modo paenisula Corea armis nuclearibus exueretur. Propositum est, ut colloquia de ea re inter ducem Kim Jong-un et praesidentem Donald Trump haberentur. De illo conventu instituendo Coreani cum Americanis iam sermones occultos contulerunt, ut a magistratibus fide dignis patefactum est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Rationes Americano-Mexicanae

    Mexicani omne genus cooperationem cum Americanis denuo aestimaturi sunt. Graviter enim tulerunt, quod praesidens Trump milites cohortis nationalis ad confinium Mexici mittere decrevit, quorum est mercaturam drogarum occultam et immigrationem illegalem impedire.
    (Reijo Pitkäranta)

    Scandalum Academiae Suetiae

    Academia Suetiae, cuius est de praemiis Nobealianis litteraturae decernere, in pessimum discrimen vocata est. Tres enim scriptores pernoti, scilicet Peter Englund, Klas Östergren, Kjell Espmark, se de societate Academiae discesserunt. In causa scandali est homo quidam culturalis, quem complures mulieres in Academia laborantes de molestia sexuali accusaverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Area in Vesijärvi archaeologica

    In paroechia Finlandiae Vesilahti prope Villam Laukko locus sepulcrorum veterum repertus est, qui a saeculo p.Chr.n. sexto originem trahit. Ibi ossa mortuorum nec non cuspides telorum et varia ornamenta in lucem venerunt. Antea illam regionem ad aetatem Vicingorum pertinere credebatur, sed ex novis excavationibus archaeologicis apparet eam multo vetustiorem esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Björgen certare desinit

    Marit Björgen, scridatrix Norvegiensis omnium temporum praestantissima, se rei athleticae vale dicere nuntiavit. Nec decretum illud mirandum est, si respicis, quot et quantas res iam gesserit: est Olympionica octies, quae et quattuor nomismata argentea et tria aenea ex Olympiis domum reportavit. Huc accedit, quod omnino duodeviginti primatus scridationis mundanos consecuta est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Tempestas mensis Martii

    Mensis Martius in Finlandia duobus et in quibusdam regionibus etiam quinque gradibus Celsianis frigidior fuit quam fieri consuevit. In multis partibus nives mensuram consuetam excesserunt. Caelum gelidissimum erat in communi Utsjoki, ubi temperatura ad triginta sex gradus infra zerum descendit. Sol autem solito magis lucens homines tempestate glaciali vexatos laetificabat.
    (Saara Honkanen)

    (Nuntii Latini 13.4.2018)

  • Tiangong-1, statio spatialis Sinensium, Kalendis Aprilibus multo mane in regionem meridianam Oceani Pacifici praecipitavit. Illa statio quidem erat pondo octo metretarum, sed maiore parte eius in atmosphaera exusta, paucissima scruta in oceanum ceciderunt. Statio Tiangong-1 anno bis millesimo undecimo (2011) in spatium missa erat.

    Sinae telonia mercibus Americanis imposuerunt

    Sinenses nuntiaverunt se vectigalia telonialia viginti quinque centesimarum (25%) plus centum mercibus Americanis imponere, imprimis productis agriculturae, aeroplanis, autovehiculis. Causa est, quod praesidens Donald Trump decreverat, ut vectigalia eiusdem magnitudinis chalybi et aluminio Sinensium imponerentur. Deinde in indicem mercium plus mille trecenta producta ab USA addita sunt.

    Russia, Irania, Turcia vires coniungunt

    Moderatores Russiae, Iraniae, Turciae nuper Ancyrae convenerunt. Recep Tayyip Erdogan, praesidens Turciae, Vladimirum Putin, praesidentem Russiae, et Iraniae praesidentem Hassan Ruhani ad colloquia Ancyrae habenda invitaverat. Propositum moderatorum erat imprimis condicionem rerum Syriae tractare atque mutuas relationes oeconomicas corroborare. Russia et Turcia, quae cum terris occidentalibus dissensiones habent, discordiis inter se praetermissis fortes relationes oeconomicas volunt coniungere. Electrificina nuclearis Russica, quae in urbe Akkuyu aedificatur, praesente Putino celebrabatur. Praeterea ductus gasalis, quo Russi gasum Turcis ducent, iam praeparatur. Cum praesidente Hassan Ruhani Putin Ancyrae de programmate nucleari Iraniae consulebat. Imprimis USA Iraniam accusavit, quod pactum nucleare duobus annis ante factum, violavisset. Illo pacto Irania se obligavit, ne arma nuclearia faceret, dummodo communitas internationalis sanctionibus oeconomicis contra Iraniam positis absisteret.

    Hospites in Aedibus Albis

    Ex Cremlino nuntiatum est praesidentem Trump Vladimirum Putin in Aedes Albas invitavisse. At propter novas discordias Americani tergiversantur neque ad conventum praesidentium efficiendum quicquam factum est. Praesidentes autem Estoniae, Lettoniae, Lituaniae in Aedibus Albis a praesidente Donaldo Trump die Martis (3.4.) recepti sunt.

    Via Crucis – ambulatio paschalis Helsinkiensis

    Plus quindecim milia hominum vespere Sabbati (31.4.) Viam Crucis, ambulationem oecumenicam, in media urbe Helsinki participaverunt. Ambulatio, anno millesimo nongentesimo nonagesimo sexto (1996) primum instituta, crucifixione symbolica in scalis Cathedralis Helsinkiensis finita est. Partes Iesu, personae ambulationis principalis, egit cantor dramaticus Waltteri Torikka.

    Teivas Oksala diem obiit supremum

    Professor Teivas Oksala, subtilis interpres et investigator sedulus litterarum classicarum, postridie Kalendas Martias annos natus duos et octoginta diem obiit supremum. Operam poetis praesertim Romanis in patrium sermonem vertendis dedit. Libros divulgavit, quae ad culturam classicam in patria propagandam spectant, et ad institutionem Latinam renovandam multa contulit.
    Requiem aeternam dona ei, Domine, et lux perpetua luceat ei.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 6.4.2018

  • Amplius centum legati Russi e terris occidentalibus domum expelluntur, ut die Lunae (26.3.) nuntiatum est. Haec poena illis solvenda est ictus veneni nervalis, quem Russi in Britannia perpetraverunt. Unus legatus etiam ex Finlandia exire iussus est, quamquam tale decretum facere nostratibus difficillimum fuisse dicitur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Kim in Sinas iter suscepit

    Hac septimana ineunte Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, una cum coniuge iter secretum Pekinum suscepit, ubi praesidentem Sinarum Xi Jinping convenit. Vehebatur eodem tramine bene munito, quo pater eius antea usus erat. Patefactum est eos de pace et stabilitate in paeninsula Corea servanda collocutos esse. Inter visitationem Kim confirmavit civitatem suam dearmatione nucleari obligatam esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Incendium in Sibiria grave

    Die Dominico (25.3.) in urbe Kemerovo in media Sibiria sita calamitas funestissima accidit. Amplius sexaginta homines, in iis complures parvuli, vitam amiserunt incendio saevo in magno mercium emporio coorto. Verisimile est ignem in cinematographeo accensum esse, quod in summo tabulato illius aedificii iacebat.
    (Reijo Pitkäranta)

    De eiectamentis plasticis

    In regione maritima inter Californiam et Insulas Havaianas patente tanta eiectamentorum plasticorum copia fluctuat, ut magnitudine aream Francogalliae ter excedat. Vertex massae illius paene octoginta milia metretarum efficit. Ordo Hollandiensis nomine Ocean Cleanup aestate proxima actiones incepturus est, quibus mare a re plastica paulatim purgetur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Aviculae cito rarescunt

    Multae aviculae in Europa moribundae sunt. Numerus earum vel in Francogallia saltem tertia parte deminutus est. Biologus Benoit Fontaine, qui in populationes avium inquisivit, rerum condicionem pessimam esse censet. ”Iam in eo est”, inquit, ”ut rura nostra in deserta mutentur”. In causa est, quod insecta, quae avibus victui sunt, ab agricolis veneno delentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Monitio ad ambulandum

    Regimen Finlandiae valetudinem nationalem meliorem redditurum est, cum cives ad ambulandum et birotandum hortatur. Pecuniam quinque milionum euronum municipiis reservavit, qua vias birotarias reficerent. Spes est, ut cura valetudinis publica ex ambulatione et birotatione aucta compendium multorum miliardorum faciat.
    (Satu Tuominen)

    Kaisa Mäkäräinen victrix

    Kaisa Mäkäräinen, femina Finlandensis triginta quinque annos nata, in eo athleticae genere, quod biathlon dicitur, hac hieme omnium praestantissima erat. Namque ex omnibus certaminibus internationalibus octingenta viginti duo (822) puncta tulit, cum Anastasia Kuzmina, athleta ex Slovakia oriunda, tribus punctis inferior esset.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntii Latini 30.3.2018

  • In comitiis Russiae die Dominico (17.3.) factis Vladimir Putin in quartum praesidentatum creatus est. Ex suffragiis datis quinquaginta quinque miliones sive prope septuaginta septem centesimas (76,65%) accepit. In comitiis ante sex annos factis numerus suffragiorum illi datorum fuit quadraginta quinque miliones sive prope sexaginta quattuor centesimae (63,6%). Inter competitores primi erant Pavel Grudinin (11,81%), Vladimir Zhirinovski (5,67%), Ksenija Sobtsak (1,66%). Ex civibus suffragium habentibus circiter sexaginta septem centesimae (67%) ad urnas venerunt, quae duabus fere centesimis plus sunt quam in comitiis praesidentialibus anno bis millesimo duodecimo factis.

    Crisis inter Russos et Britannos diplomatica

    Postquam Britannia viginti tres legatos diplomaticos Russos domum remisit, Russia nuntiavit se totidem legatos Britannos expellere; neque Britanniae consulatum Petropoli condere permitteretur atque British Council, centrum culturae et educationis, actiones in Russia finiret. Ad haec Theresa May, prima ministra Britanniae, respondit: ”Ferendum non est, quod regimen Russiae vitae civium Britannorum aut aliorum in solo Britanniae imminet.” Britanni enim censent venenum nervale, quo Sergei Skripal et filia eius Salisburiae infecti sunt, in pristina Unione Sovietica factum esse. Quo modo illud venenum in Britanniam portatum sit, nondum constat.

    Colloquia de Corea Septentrionali Helsinkiensia

    Colloquia arcana et inofficialia de Corea Septentrionali septimana incipiente in Finnia facta sunt. Choi Kang Il, diplomaticus Coreae Septentrionalis, die Dominico Helsinkium venit, sed de aliis colloquiorum participibus, qui dicuntur esse magistratus aut homines academici, singula non sunt nota.

    Argentaria Nordea sedem principalem in Finniam transfert

    Argentaria Nordea in conventu societatis Idibus Martiis habito decrevit, ut sedem principalem ex Suetia in Finniam transferret. Causa erat, quod Suetia non est membrum in Unione Argentaria Unionis Europaeae. Consilium a societate captum in actis diurnis Suetiae acerrime vituperabatur et moderatores eius superbiae accusabantur.

    Finnia terra felicissima

    In relatione Nationum Unitarum (The World Happiness Report), nuper (14.3.) divulgata, Finnia inter centum quinquaginta sex terras felicissima iudicatur. Respiciuntur in hac relatione inter alia productio pro capite nationalis, securitas socialis, valetudo, longitudo vitae, libertas eligendi. In singulis terris minime mille homines interrogabantur. In hac relatione, anno bis millesimo duodecimo (2012) primum divulgata, terrae septentrionales primos locos occupaverunt. Hoc anno Norvegia secundum locum vindicat, etiam Suetia, Islandia Daniaque inter primas decem terras numerantur. Extra Europam excellent Nova Zelandia et Canada; USA de loco quarto decimo, quem ante habebat, in duodevicesimum decidit.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 23.3.2018

  • Moderatores Britanniae viginti tres legatos Russiae domum remittunt. Accusant enim regimen eorum sceleris, quod in Sergei Skripal, pristinum speculatorem Russum, et in eius filiam adultam Iuliam commissum est. Inventi sunt in media urbe Salisburia moribundi propter venenum nervale, cuius vestigia in corporibus eorum videre erant. Condicio utriusque adhuc gravissima esse describitur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Tillerson munus deponit

    Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, ministrum a rebus exteris Rex Tillerson a magistratu amovit, cum merita eius erga patriam laudaret. Dicuntur sententiae eorum de variis rebus politicis iam diu inter se differre. In locum eius succedit Mike Pompeo, praefectus Sedis rei exploratoriae (CIA).
    (Reijo Pitkäranta)

    Kim et Trump convenient

    Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, praesidentem Americanorum Donald Trump convenire vult. Ait se ad colloquium de experimentis missilium intermittendis paratum esse. Nuntius eius rei in epistula inclusus erat, quam delegati Coreae Meridianae in urbe Washington divulgaverunt. Praesidens Trump se invitationem accipere nuntiavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Xi Jinping dux sempiternus

    Congressus popularis Sinarum legem iussit, qua cavetur, ne praesidenti viventi munus adimatur. Quae cum ita sint, nihil iam obstat, quin Xi Jinping, dux hodiernus, civitati per totam vitam praesit. E tribus fere milibus delegatorum, qui suffragio parlamenti intererant, nonnisi duo illi rogationi adversati sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Stephen Hawking mortuus

    Stephen Hawking, physicus et cosmologus celeberrimus Britannus, diem supremum obiit septuaginta sex annos natus. Per multos annos morbo amyotrophico laborabat, quam ob rem se movere non poterat. In rebus physicis perscrutandis tam acutus erat, ut Einstein nostri aevi appellaretur. Investigationes eius imprimis ad lacunas nigras spatii cosmici pertinebant.
    (Reijo Pitkäranta)

    De Mari Baltico tuendo

    Ordo naturae mundi tuendae relationem de statu programmatis Maris Baltici protegendi divulgavit. Investigatum est, quomodo diversae nationes accolae maris luxuriationem et pollutionem avertissent et biodiversitatem fovissent. In comparatione primum locum obtinuit Suetia, quam secuta est Finlandia. Experti autem dicunt rationes nationum nondum sufficere ad mare servandum.
    (Saara Honkanen)

    Hiems nivibus plena fuit

    Hiems in hemisphaerio orbis terrarum septentrionali hoc anno mirum quam nivosa fuit. Annis proxime praeteritis copia nivium in regionibus arctois multum variavit, ut patet e mensionibus Instituti meteorologici Finlandiae. Rem autem in universum spectanti casus nivium ultimis decenniis deminuti esse videntur.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Vladimir Putin, praesidens Russiae, de statu nationis orationem fecit, in qua condiciones sociales, evolutionem oeconomicam et praecipue potentiam militarem, quomodo augeretur, pertractavit. Confirmavit Russis nullum propositum in ullam terram invadendi esse et evolutionem armorum tantum ad pacem in toto terrarum orbe conciliandam spectare. Praesidens censebat necesse esse paupertatem in Russia proximis sex annis dimidiare et efficere, ut natalitas aequaliter cresceret. Se paratum esse programmata ad prosperitatem populi pertinentia quadraginta centesimis augere. Oratio de statu nationis praesidentis etiam ad comitia praesidentialia spectabat, quorum primum suffragium post decem dies (18.3.) fiet.

    Germani tandem novum regimen habebunt

    Factio socio-democratica Germaniae (SPD) suffragio facto decrevit, ut cum conservativis, quibus Angela Merkel praeest, administrationem susciperet. Itaque democratae sociales una cum democratis Christianis (CDU/CSU) novum Germaniae regimen constituent. Numquam ante constitutio regiminis tam diu duravit, nam comitia foederalia iam mense Septembri facta erant.

    Comitia Italiae

    In comitiis Italiae die Dominico factis cives non tantum delegatos in parlamentum creaverunt nam eodem die etiam electiones regionales factae sunt. Plurima suffragia accepit coalitio dextra centralis, in qua sunt factio Forza Italia et foederati eius. Ex singulis partibus politicis plurima suffragia accepit motus Quinque stellarum.

    Novus archiepiscopus creatus

    Doctor theologiae Tapio Luoma novus archiepiscopus ecclesiae Finnicae evangelico-Lutheranae creatus est, cum trecenta septuaginta quattuor suffragia (374) sive maiorem ex eis partem (56,17%) obtinuit. Hodie episcopus est dioecesis Esboënsis. Tapio Luoma munus archiepiscopi Kalendis Iuniis suscipiet, quo die archiepiscopus hodiernus Kari Mäkinen rude donabitur.

    In Scotia nova reperta archaeologica

    In Scotia septentrionali-orientali apud suburbium Milltimber urbis Aberdeen, vestigia habitationis humanae inde ab aetate mesolithica excavationibus recentibus reperta sunt. Antiquissima ex eis sunt quindecim milium annorum, sed notabilia imprimis sunt testimonia praesentiae Romanorum, in his nonaginta furni ad panes coquendos constructi. Illi furni, ut archaeologi credunt, a militibus Romanis anno octogesimo tertio vel quarto facti sunt, cum copiae Romanorum duce Gnaeo Iulio Agricola in partes Britanniae septentrionales penetrabant, ut imperium Romanum dilatarent. Quod autem illis non contigit et Romani ex Scotia se recipere coacti sunt.

    Signum veris: ursi ex somno excitantur

    Ursi in vivario Helsinkiensi habitantes ex nido hiemali Kalendis Martiis exierunt. Frigora ursos non perturbant sed lumen solis in dies augescens eos allicit. Somnus ursorum hiemalis plerumque mense Martio vel Aprili finitur, in Europa meridiana, ubi cibus per totum annum facilius invenitur, ursi hieme non omnino dormiunt.

    (Tuomo Pekkanen)

    Nuntii Latini 9.3.2018

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä