Nuntii Latini

Feriae aestivae ad finem vergunt

  • 4 min
  • toistaiseksi

Feriae aestivae ad finem vergunt

Feriae aestivae, quae a plerisque Finnis mense Iulio aguntur, iam ad finem vergunt. Post pausam sex septimanarum etiam Nuntii Latini, annum iam tricesimum incipientes, continuantur. Ex rebus mense Iulio gestis memorabiles fuerunt conventus praesidentium Putin et Trump atque ludi mundani pedifollii, ex quibus Francia trophaeum reportavit.

Canicula flagrat, dum clima mutatur

In omnibus partibus hemisphaerii septentrionalis hac aestate ardor solis fuit insolitus et complures centeni homines calore et incendiis perierunt. In Graecia plus nonaginta homines vitam in silvarum incendiis amiserunt. In Suetia incendia in duodeviginti regionibus grassantur, etsi pluviis cadentibus passim remittunt. Decem terrae Unionis Europaeae Suetis auxilium ad ignes exstinguendos praebuerunt, ex quibus terris siphonarii cum vehiculis et helicopteris in Suetiam venerunt. Ex Finnia grex triginta siphonariorum in Suetiam profectus est. Alia phaenomena extraordinaria huius temporis fuerunt typhones exitiosi atque siccitas.

Sicilia incendiis ex siccitate ortis male laborat, in Iaponia autem octoginta fere homines nimio calore perierunt. Per se mutatio climatis singula phaenomena calamitosa non efficit, sed investigationes ostendunt medio calore augescente aestus caniculares fieri frequentiores et longiores. In regione Arctica calefactio fuit celerior quam alibi.

Bellum commerciale iam non imminere videtur

Praeses Commissionis Europaeae Jean-Claude Juncker et Cecilia Malmström, commissaria a commercio, praesidentem Donaldum Trump in Aedibus Albis nuper (25.7.) convenerunt. Inopinanter praesidens Trump illis nuntiavit Americanos cum Unione Europaea velle cooperari, ut portoria et subventiones tollerentur, exceptis tamen productis industriae autovehicularis. Addidit portoria servitiorum, productorum chemicorum, medicamentorum et soiae fore minora et commercium eorum auctum iri. Praeterea pollicitus est portoria aluminii et chalybis, quae USA nuper Unioni Europaeae posuerat, retractatum iri. His rebus dictis videtur bellum commerciale inter USA et UE iam non imminere.

Trump a Putino Moscuam invitatus

Postquam praesidentes Vladimir Putin et Donald Trump Helsinkii mense Iulio (16.7.) convenerunt, Putin rettulit se praesidentem Trump Moscuam invitavisse. Itemque Putin a praesidente Trump in USA invitatus est, sed dies itineris procrastinatus est, quia adhuc investigatur, an Russia comitiis praesidentialibus Americanorum intervenerit.

In Kenia sacci plastici vetiti

In Kenia olim tempestate pluviosa cloacae obturabantur, quia sacci ex plastica facti in eis inhaerescebant. In ventre vaccarum sacci plastici inveniebantur et piscatores retibus plus plasticae quam piscium capiebant. Anno proximo (2017) in Kenia lex lata est, qua fabricatio et usus saccorum plasticorum omnino vetantur.

(Tuomo Pekkanen)

Lähetykset

  • pe 3.8.2018 18.15 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Mense Octobri ineunte valores actionum per orbem terrarum male minui coeperunt. In bursa Helsinkiensi mutatio fuit abruptior quam alibi, nam actiones maiorum societatum paucis diebus decem fere centesimis viliores factae sunt. Causa mutationis videtur esse, quod investitores propter fenora aucta et bellum commerciale inter USA et Sinas ortum sollicitantur. Fenoribus auctis collybistae pecunias suas ex foro argentario detrahunt et spe lucri melioris fenerant. Sollicitudinem auxit praesidens Donald Trump, qui Argentarium Americanorum centrale (Federal Reserv Bank) de pretiis actionum deminutis accusavit eiusque nova consilia fenoris adhuc augendi ridicula et vaesana appellavit.

    Casus Khashoggi

    Praesidens Trump Arabiae Saudianae poenam severam intentavit, si modo palam factum esset illam terram curavisse, ut Jamal Khashoggi, redactor Saudianus, interficeretur. Khashoggi, qui de administratione Saudiana critice scripserat, postridie Kalendas Octobres in legationem Saudianam Constantinopoli sitam intravit sed exire non est visus. Magistratus Turci Arabiam Saudianam de occisione redactoris Khashoggi accusaverunt. Saudiani, qui petroleo abundant, sunt in Oriente Proximo diutini foederati Americanorum. Ad minas sibi a Trump intentatas responderunt se omnia conamina statum suum labefaciendi, quaecumque essent, penitus repulsuros esse.

    Imbres vicos Franciae inundaverunt

    In regione Aude Franciae meridionalis-occidentalis, circa oppidum Carcasonem (vulgo Carcassonne), torrentes imbribus concepti septimana ineunte domos inundaverunt, pontes et vias abruperunt, totos vicos circumcinxerunt. Arbores torrentibus dereptae cursum aquarum passim ita clauserunt, ut imbre iam desinente inundatio adhuc cresceret. Saltem tredecim homines in calamitate perierunt.

    Oscar Romero canonizatus

    Oscar Romero, archiepiscopus Salvatorianus, a Papa Francisco in numerum sanctorum die Dominico (14.10.) relatus est. In patria Salvatoria pauperes defendit atque violentiae exercitus et copiarum semimilitarium obstitit. Anno millesimo nongentesimo octogesimo (1980) a sicariis occisus est. Simul cum archiepiscopo Romero Papa Paulus VI (1963-1978) sanctificatus est.

    Feriatio in patria magis quam ante placuit

    Cum aestas solito calidior esset, Finni ferias magis quam ante in patria egerunt. Inter menses Maium et Augustum, ut statistica indicat, feriationes Finnorum in deversoriis patriis plus tres miliones numerabantur. Nihilo minus etiam aestate Europa meridiana plures Finnos quam ante alliciebat. Italia hoc anno Finnis magis placuit quam Hispania et Graecia, in quae plura itinera suscipi solent quam in alias terras peregrinas. Finni, inter quindecim et octoginta quattuor annos nati, aestate huius anni in summa plus viginti duo miliones itinera peregre fecerunt.

    Tuomo Pekkanen

  • Rerum periti a Nationibus Unitis delecti moderatores mundi graviter monuerunt, ut curarent, ne globus terrestris plus uno et dimidio gradu Celsiano calefieret. Nisi id fecissent, naturam orbis terrarum magnis periculis expositum iri. Si temperatura caeli aucta esset, iam impediri non posse, quin aestus vel in hemisphaera septentrionali fervidiores fierent, segetes deminuerentur, multa genera animalium emorerentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De emissionibus Hollandiae

    Tribunal Hollandiense statuit regimini civitatis providendum esse, ut emissiones caelum calefacientes velocius coercerentur quam ministri cogitavissent. Officium administrationis ex lege esse cives ab incommodis mutationis climaticae tutari. Constat pollutiones aerias in Hollandia annis proxime praeteritis non satis deminutas esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Rerum in Iemenio condicio

    Amplius tres anni sunt, cum in Iemenio bellum intestinum geritur. Rerum condicio ibidem tam mala est, ut ordines auxiliares operarios suos eo non iam mittere audeant. Itaque necesse est, Iemenienses ipsi auxilium peregre sibi missum inter se distribuant. Periculum autem est, ne subsidium civibus destinatum ad usus privatos convertatur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Montserrat Caballé mortua

    Montserrat Caballé, cantatrix dramatum melicorum Hispana, de vita decessit octoginta quinque annos nata. Diem supremum obiit pridie Nonas Octobres (6.10.) in nosocomio Barcinonensi, quo mense Septembri deportata erat. Insignis erat sua pulcherrima voce acuta, quae toto fere orbe terrarum nota erat.
    (Reijo Pitkäranta)

    De pluviis in Australia

    His diebus regiones Australiae pluviis largis recreatae sunt. Hoc praecipue agricolae et educatores pecorum diu exspectaverant, cum praedia eorum per totum annum siccitatibus pessime laborarent. Quae cum ita essent, frumentum in agris parum processit et magna copia pecoris pabulo deficiente ad lanienam adducta est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Praemium Nobelianum pacis

    Praemium Nobelianum pacis hoc anno inter medicum Congensem Denis Mukwege et activistam ex Iraquia oriundam Nadia Murad dividitur. Praemio ornati a Commissione Nobeliana laudati sunt, quod feminas in bello violentiae sexuali subiectas adiuvarent. Murad, quam ordo Isis tres menses in captivitate tenuit, non amplius viginti quinque annos habet.
    (Saara Honkanen)

    Dies natalis Alexis Kivi

    Die Mercurii (10.10.) in Finlandia dies natalis scriptoris Alexis Kivi vexillis propositis celebrabatur. Is apud nos tanti aestimatur, ut pater litterarum Finnicarum appelletur. Comoedia sua, cui nomen ’Sutores rustici’, anno millesimo octingentesimo sexagesimo quinto (1865) praemium statale accepit. Opus autem eius principale est fabula, qui ’Septem fratres’ inscribuntur.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Barack Obama, pristinus praesidens Americanorum, in Europa peregrinans Helsinkium breviter (27.9.) visit. In conventu negotiatorum (Nordic Business Forum), ubi plus septem milia participum ex quadraginta terris aderant, orationem habuit.
    Summa orationis erat: nihilo minus in mundo plus boni esse quam mali. Finniam aliasque terras Scandinaviae felices laudavit, quia cives admodum aequales essent et educatio scholastica gratuita omnibus pateret. Finniam esse felicissimam, multa ex illa terra disci posse. Historiam generis humani in universum aestimanti in melius processisse sed interdum in chaos delapsam esse. Mundum autem numquam opulentiorem fuisse quam hodie.

    Tsunami in Indonesiam incidit

    Plus mille quadringenti homines perierunt, cum fluctus tsunami ex motu terrae ortus in insulam Sulawesi Indonesiae (28.9.) incidisset. Magistratus timent, ne numerus victimarum in multa milia ascendat. Maxime afflicta est urbs Palu et proxima illi Donggala. In regione motui terrae et fluctui exposita circiter sescenta milia hominum habitant.

    Climate calefacto herbae arcticae fiunt altiores

    In regionibus arcticis herbae altiores quam ante fiunt. Causa mutationis partim est, quod genera altiora in septentrionem diffunduntur, partim quod herbae iam exsistentes melius crescunt. Etiam floritio primo vere tempestivior facta est. Variationem localem affert etiam numerus animalium herbivororum. Exempli gratia in Finnia, ubi plus trandrorum pascuntur quam in tundra aliarum terrarum, tarandri impediunt, ne altiores herbae in montes diffundantur. Proprietates herbarum in regionibus montuosis Alascae, Canadae, Russiae, Islandiae, Suetiae, Norvegiae, Finniae mensuratae sunt. Apparuit vegetationem tundrae climate calefacto altiorem factam esse.

    Proventus fungorum optimus

    Timendum erat, ne aestas in Finnia sicca et solito longior proventum fungorum deminueret. At evenit, ut fungi propter siccitatem uno quidem mense serius sed abundanter in silvis provenirent. Praesertim boletus specie edulis legitur et in Italiam, ubi habetur in deliciis, exportatur. Alter fungus, qui in Finnia pullulat, est Tricholoma matsutake, qui nomen speciminis habet Iaponicum, quia in Iaponia tanti aestimatur, ut pro chiliogrammate etiam quattuor milia euronum solvantur. Exportatio autem ex Finnia in Iaponiam est difficilis, nam Iapones volunt, ut fungus intra duos dies postquam carptus est, in mensam portetur.

    Charles Aznavour obiit

    Charles Aznavour, cantor nonaginta quattuor annorum, Parisiis ex parentibus Armeniis natus, Kalendis Octobribus diem obiit supremum. Inter curriculum septuaginta fere annorum unus ex cantoribus Franciae maxime popularibus factus est, qui plus mille cantiones scripsit. Numerus discorum eius, qui venierunt, centum octoginta miliones superat. Praeterea in octoginta pelliculis recitavit.

    Tuomo Pekkanen

  • Die Dominico (23.9.) multo mane in Kiihtelysvaara, quae pars urbis Joensuu est, ecclesia lignea ducentorum quinquaginta fere annorum incendio deleta est. Neque abest suspicio, quin aliquis ei dolo malo ignem subiecerit. Quamvis aedes solo aequaretur, custodi tamen templi mirum in modum contigit, ut picturam altarium et vasa sacra pretiosissima e flammis servaret.
    (Reijo Pitkäranta)

    QUID DONALD TRUMP DIXERIT

    Hac septimana in urbe New York conventus generalis Nationum Unitarum agitur. Praesidens Donald Trump oratione habita ducem Coreae Septentrionalis Kim Jong-un valde laudavit, sed Iraniam vehementer reprehendit. Risum auditorum movit dicens se iam maiores res gessisse quam quemquam alium e suis praedecessoribus.
    (Reijo Pitkäranta)

    NORLÉN PRAESES PARLAMENTI

    Die Lunae (24.9.) praeses parlamenti Suetiae creatus est Andreas Norlén, fautor factionis dextrae moderatae. Quo facto Stefan Löfven, democrata socialis, principatum regiminis amisit. Officium parlamenti est de principe ministro eligendo suffragari, quam ob rem Norlén cum diversis partibus de candidatis inveniendis colloqui coepit.
    (Reijo Pitkäranta)

    PAPA IN TERRIS BALTICIS
    Septimana vergente papa Franciscus iter quadriduanum in terras Balticas fecit, ut anniversarium earum centesimum honoraret. Die Dominico in urbe Lituaniae Caunas missae sollemni praefuit, cui multa dena milia hominum adfuerunt. Ex Lituania in Lettoniam ire perrexit, donec die Martis in Estoniam venit, ubi visitationi finem fecit.
    (Reijo Pitkäranta)

    DE COPIA EIECTAMENTORUM

    Fieri potest, ut copia eiectamentorum triginta annis in mundo etiam septuaginta centesimis augeatur, ut ex investigatione Argentariae mundanae apparet. Incolae terrarum opulentarum trientem reliquiarum pariunt. Plerumque quidem operam dant, ut copiam earum deminuant et fructum ex iis capiant. Apud populos egentiores autem maior pars purgamentorum omnino non deletur.
    (Satu Tuominen)

    NUMERUS TIGRIUM AUCTUS
    Numerus tigrium in Nepalia intra novem annos duplex fere factus est. Ex investigatione recens divulgata patet ibidem hodie amplius ducentos tigres inveniri, cum multitudo eorum anno bis millesimo nono (2009) centum viginti fuerit. Qui nuntius tutoribus naturae novam spem ad animalia moribunda servanda dat.
    (Reijo Pitkäranta)

    MODRIC ET MARTA VICTORES

    Lusor pedifollicus hoc anno omnium optimus electus est Luca Modric natione Croatus. Ei maxime id tribuitur, quod grex Croatorum in certaminibus mundialibus hac aestate Parisiis factis nomisma argenteum consecutus est. In serie feminarum victoriam reportavit Marta sive Marta Vieira da Silva, sphaerista Brasiliensis triginta duos annos nata.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Praesidens Sauli Niinistö diurnarium actorum Germanicorum Frankfurter Allgemeine Zeitung recepit et ad illius interrogationes de rebus futuris Europae, de Donaldo Trump, de Finniae in Russiam relationibus respondit. De praesidente Russiae Niinistö dixit Putinum ad colloquia bene praeparatum semper venire ideoque cum illo magna prudentia agendum esse. Monuit se et Putinum bonam consuetudinem habere atque de summis rebus facile colloqui. Finniam limitem mille trecentorum chiliometrorum cum Russia communem habere, quam ob rem opus esset, ut relationes mutuae in bono statu permanerent. Rebus sic stantibus Finnos societatem cum Natone non esse petituros. Cum diurnarius de praesidente Trump interrogavisset, qui Europam pro aemula, etiam pro hoste haberet, Niinistö respondit nunc primum post secundum bellum mundanum problemata tam difficilia in relationibus transatlanticis orta esse. Antea dubium non fuisse, quin illae relationes pretiosae essent. Praesidentem Trump id mutavisse.

    Maximae bellandi exercitationes
    In Russia orientali maximae post Unionem Sovieticam dissolutam exercitationes bellandi nuper (11.-16.9.) factae sunt. Intererant trecenta milia militum, triginta sex milia vehiculorum militarium, mille aeroplana aut helicoptera, octoginta naves bellicae. Intererant etiam tria milia ducenti milites Sinenses, quod testimonium est cooperationis inter Russos et Sinenses.

    Tempestates saevierunt
    Typhon, Florence nominatus, in ora orientali Americae Septentrionalis saeviit. Inundatio, quam sustulit, in Carolina Septentrionali urbem Wilmington plus centum milium incolarum insulavit, cum vias eo ducentes et aeriportum cooperuit. Dum Florence Americanos procellis furentibus castigat, alter typhon nomine Mangkhut in Oceano Pacifico ortus est. In insulis Philippinis et Sinis meridianis maxima damna fecit. Cursus traminum revocati et viae publicae clausae sunt. Periculo imminente plus tres miliones Sinenses ex regionibus typhoni expositis deportati sunt. Pro certo nuntiatum est saltem sexaginta quinque homines in tempestate interisse et complures denos incolas labinis terrae obrutos esse.

    Pestis suina subus Finnorum imminet
    Pestis suina Africana, morbus letalis, qui facile vagatur, in Russia occidentali haud procul a confinio Finniae occurrit. Periculum est, ne apri, quorum greges limitem transeunt, contagionem in sues Finnorum importent. Ideo ministerium agriculturae praecepit, ut investigaretur, quo modo transitus aprorum saepimento in limite posito impediretur.

    De cattis Russorum
    In Russia plures quam in aliis terris catti esse dicuntur, quorum dies nationalis Kalendis Martiis apud Russos celebratur. Partes conspicuas agunt catti in museis viventes, qui curant, ne mures tabulis aliisque artificiis damna faciant. Exempli gratia in clarissimo museo Ermitage Petropolitano complures deni catti operantur.

    Tuomo Pekkanen.

  • Die Dominico (9.9.) in Suetia comitia parlamentaria habita sunt. Quorum victoriam
    manifestam reportaverunt democratae Sueti, cum favorem amplius septendecim centesimarum
    (17,6%) sibi paraverunt itaque partes magnitudine tertiae evaserunt. Democratae sociales
    cladem acceperunt, quamquam adhuc auram popularem ceteris maiorem habent suffragiorum
    plus duodetriginta centesimas (28,4%) consecuti. Conservativi moderati paene viginti
    (19,8%), factio centralis amplius octo (8,6%), partes sinistrae paene octo (7,9%) centesimas
    sententiarum obtinuerunt.
    (Reijo Pitkäranta

    Corea 70 annorum

    Corea Septentrionalis, quae res publica popularis democratica dicitur, die Dominico (9.9.)
    septuaginta annos complevit. Ad honorem eius rei in urbe capite pompa militaris instituta est,
    cui tamen missilia ballistica intercontinentalia deerant. Etiam alioquin milites in illa
    ostentatione minus conspicui erant quam ante.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Obama dixerit

    Barack Obama, pristinus praesidens Civitatum Americae Unitarum, oratione habita mirum
    quam vehementer praesidentem hodiernum Donald Trump reprehendit. Antea adversus eum
    locutus verbis moderatioribus usus erat. Nunc autem imprimis id praesidenti vitio dedit, quod
    ministerium iustitiae diversis modis vexavisset. Trump respondit se orationem quidem
    audivisse sed inter eam obdormivisse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Orban verba fecit

    Victor Orbán, princeps minister Hungariae, in parlamento Europaeo orationem habuit.
    Censuit par non esse, ut Unio Europaea decretis regiminis, quod populus elegisset, ullo modo
    interveniret. Constat Hungariam de legibus fundamentalibus Unionis violatis accusari.
    (Reijo Pitkäranta)

    De usu oceanorum

    Die Martis (11.9.) civitates Nationum Unitarum sociae consultare coeperunt, quanam ratione
    opes oceanorum orbis terrarum optime consumerentur et saluti naturae eorum provideretur.
    Rerum periti enim de statu marium magnorum solliciti sunt monentes animantia marina iam
    nunc ex nimia piscatura, mutatione climatica, aliis damnis ab homine allatis laborare.
    (Reijo Pitkäranta)

    Exercitatio corporis

    Plus quam quarta pars hominum non satis corpus exercet, ut aestimat Ordo mundi sanitarius
    (WHO). Ex statisticis apparet adultos praecipue in terris opulentis parum se movere.
    Investigatores monent exercitationem corporis nemini neglegendam esse, cum corpore
    movendo periculum morborum cardiovascularium, diabetae, cancri valde deminui possit.
    (Saara Honkanen)

    Viridaria nationalia

    Viridaria Finlandiae nationalia magna ex parte in debili statu sunt. Quod imprimis ad eorum
    locorum transitus pertinet, quae ponticulo ligneo coniuncta sunt. Res mense Iulio in medium
    venit, cum pons pensilis in Lapinsalmi factus vetustate collapsus est. Post calamitatem
    administratores silvarum investigare coeperunt, cuius condicionis diversa viridaria essent.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Commissio Europaea suadet, ut hora aestiva absistatur neque horologia bis in anno mutentur. Cum
    de hora mutanda interrogatio publica in Unione Europaea facta esset, octoginta quattuor centesimae
    (84%) ex eis, qui responderunt, censebant morem hodiernum horae mutandae deponendum esse.
    Numerus respondentium erat quattuor miliones sescenta milia. Ex Finnis sententiam rogatis
    nonaginta quinque centesimae (95%) horam aestivam reicere volebant. Hora aestiva in Europa
    ultimo die Dominico mensis Martii incipit et ultimo Dominico die Octobris in hiemalem mutatur.
    Apud Finnos hora aestiva primum suscepta est mense Martio anno millesimo nongentesimo
    octogesimo primo (1981).

    Malum et minus malum

    Praesidens Donald Trump monuit se posse efficere, ut USA ex Ordine mundi commerciali (WTO)
    separaretur. Iam antea lamentatus est Americanos in commercio internationali inique tractari, idque
    Ordine mundi commerciali permittente fieri. Unionem Europaeam esse paene tam malam quam
    essent Sinae, tantum minorem.

    Meschita feminarum Hafniae condita

    Plerumque in meschitis, quae sunt templa religionis Islamicae, caerimoniis sacris viri praesunt.
    Hafniae autem, in urbe capite Danorum, est meschita, in qua tantum feminae orationes moderantur.
    Illam ante duos annos Sherin Khankan condidit, filia matris Finlandensis et patris Syrii. Sherin
    Khankan sociologiae religiosae et imprimis religioni Islamicae studuit. Dicit sibi claruisse feminas
    septimo saeculo, aetate profetae Mohammed, munere magistrarum, militum, imamorum functas
    esse. Sed alium chalifam, nomine Omar, vetuisse, ne ita fieret, et musulmanos potius chalifam
    quam prophetam secutos esse.

    Damna pulmonum diaeta parantur

    Pulmones hominis iam aetate triginta fere annorum attenuari incipiunt, sed quam cito attenuatio
    procedat, de valetudine hominis pendet. Maxima damna facit fumificatio tabaci, quae causa
    principalis est stenoseos pulmonum. Ordo mundi sanitarius (WHO) aestimat pulmonum stenosi plus
    trinas hominum miliones singulis annis perire. Stenosim, sicut alios morbos, imprimis incolas
    terrarum egentiorum necare. Investigatio in universitate Americana Johns Hopkins facta ostendit
    damna pulmonum diaeta posse attenuari et deminui: defectionem et attenuationem actionis
    pulmonum lentiorem quam aliis esse eis, qui multum lycopersicorum et fructuum recentium
    comederent.

    Museum nationale Brasiliae incendio deletum

    Museum nationale urbis Rio de Janeiro incendio deletum est. Aliquantum ex rebus ibi
    conservatis, quae plus viginti miliones numerantur, salvari potuit. Erat unum ex
    maximis museis historiae naturalis et anthropologiae, idemque vetustissimum institutum
    scientificum Brasiliae, quod etiam bibliothecam quingentorum fere milium librorum
    habebat.

    Tuomo Pekkanen.

  • Die Veneris proximae septimanae (24.8.) in urbe Kuopio calamitas viaria gravissima accidit,
    cum autoraeda longa de ponte viae autocineticae in orbitam ferriviariam decidit. Quattuor
    homines mortui et complures male vulnerati sunt. Ante illum casum vehiculum quinque
    autocinetis privatis impactum erat. Causa calamitatis nondum constat, sed suspicio est
    autoraedam nimia velocitate vectam esse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Macron in Finlandiam venit

    Die Mercurii (29.8.) vesperi Emmanuel Macron, praesidens Francogalliae, cum coniuge
    Brigitte in Finlandiam venit. Postridie eius diei mane collegam suum Sauli Niinistö in palatio
    praesidentiali convenit, ubi imprimis de quaestionibus ad Unionem Europaeam pertinentibus
    colloquebantur. Meridie etiam cum ministro principe Finlandiae Juha Sipilä sermonem
    contulit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Donald Trump dixerit

    Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, iter ministri a rebus exteris Mike
    Pompeo in Coream Septentrionalem revocavit. Causam decreti dixit esse, quod dearmatio
    nuclearis ibidem nec satis magnos nec satis celeres progressus fecisset. Addidit se non credere
    Coreanos a Sinensibus in armis atomicis abolendis adiutum iri.
    (Reijo Pitkäranta)

    Sauli Niinistö gratia valet

    Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, qui nuper septuaginta annos complevit, magnam
    gratiam apud populum sibi conciliavit. Munus suum tam bene praestat, ut cives eum plurimi
    aestiment. Ex paucorum sententia praesidens potestate politica interiore tantum ad ea officia
    gerenda uti debet, quae lege constitutionali praescripta sunt.
    (Satu Tuominen)

    Novae frumenti species

    Agricultura Finlandiae, quae paucis tantum frumenti generibus dedicata est, hac aestate
    siccitatibus valde laboravit. Melius successerunt species frumenti minus usitatae et herbae ad
    vescendum aptae, quae magnos calores bene patiuntur. In iis sunt quinoa, milium, vicia faba.
    Rerum periti agricolis suadent, ut culturam rariorum herbarum esculentarum augeant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nova praenomina Finnica

    Ad calendarium Finnicum, quod anno bis millesimo vicesimo (2020) divulgabitur, triginta
    quinque nova praenomina addentur. Suum diem onomasticum accipient verbi causa Daniela
    et Felix, quae nomina peregrinae originis sunt. Approbatae sunt etiam quaedam variationes
    veterum praenominum domesticorum, quales sunt Iita et Venni.
    (Reijo Pitkäranta)

    Tigris prothesin accipiet

    In India factum est, ut tigris quidam Bengalensis, postquam in pedicam venatorum
    occultorum incidit, pedem amitteret. Ex eo tempore aegrotat et doloribus laborat. Quam ob
    rem aliquot chirurgi e diversis terris oriundi decreverunt ad eum prothesin applicare. Neque
    umquam ante accidit, ut tigri membrum arte factum imponeretur.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Die Mercurii (22.8.) Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, in urbem Sotsium profectus est
    praesidentem Russiae Vladimir Putin in villa eius aestiva conventurus. Eidem itineri etiam
    Timo Soini, minister a rebus exteris, interfuit. Colloquia praesidentium imprimis ad incepta
    utriusque nationis communia pertinebant. Tales quaestiones erant mercatura, tutela naturae,
    opera in regione arctica coniuncta.
    (Reijo Pitkäranta)

    Kofi Annan mortuus

    Kofi Annan, pristinus secretarius generalis Nationum Unitarum, diem supremum obiit
    octoginta annos natus. Nuntiatum est eum die Saturni (18.8.) Bernae, in urbe Helvetiae, post
    brevem aegrotationem mortuum esse. Annan, vir ex Gana oriundus, Ordini Nationum
    Unitarum inde ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo septimo usque ad annum bis
    millesimum sextum (1997-2006) praefuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Discrimen in Venetiola

    Iam duae miliones incolarum Venetiolae annis proxime praeteritis patriam reliquerunt. Celeris
    inflatio monetalis et penuria alimentorum medicinarumque causae sunt fugae, quae una ex
    migrationibus in historia Americae Australis maximis esse existimatur. Numerus
    Venetiolanorum, qui in Aequatoriam venerunt, hoc anno decies maior est quam Afrorum, qui
    ad oras Europae adnaverunt.
    (Saara Honkannen)

    Inundationes Indiae

    Pluviae monsoniae modo torrentium fluminum his septimanis cadentes in regione Indiae
    nomine Kerala ingentes inundationes effecerunt. Quibus in aquis saltem ducenti homines
    perierunt. Calamitas tanta erat, ut amplius decies centena mília incolarum in castra auxiliaria
    confugerent. Quinquaginta fere milia domuum deleta esse dicuntur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De familiis Coreanis

    E bello Coreano annis quinquagesimis saeculi praeteriti gesto secutum est, ut non solum illa
    paeninsula in duas partes divideretur, sed etiam complures familiae inter se separarentur. Hac
    septimana autem multis Coreanis aetate provectis licentia data est proximos suos in Corea
    Septentrionali conveniendi, quod illis maximo gaudio erat.
    (Reijo Pitkäranta)

    Memoria occupationis

    Die Martis (21.8.) quinquaginta anni acti erant, cum Tzecoslovakia a copiis Unionis
    Sovieticae et Foederis Varsaviae occupata est. Die enim vicesimo primo mensis Augusti anno
    millesimo nongentesimo duodeseptuagesimo (21.8.1968) currus loricati Sovietici in vias
    Pragae processerunt itaque conatibus Tzecoslovachiensium maioris libertatis consequendae
    finem fecerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De nova culina Romana

    Multi Romani etiam hodie morem antiquum in cibis praeparandis servare volunt. Quam ob
    rem tabernae cafeariae internationales in Italia parum profecerunt. Nunc autem aliquot
    iuvenes coqui Romani culinam Italianam renovare decreverunt. Huc pertinet, quod pastam
    antiquitus traditam vel urtica vel alio holere inusitato condiendam esse censent.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Die Martis (14.8.) in Italia calamitas gravissima accidit, cum pons in via autocinetica prope
    urbem Genuam factus ex inopinato collapsus est.Pons ille in altitudine quadraginta quinque
    metrorum situs maximam partem in orbitas subiacentes ruinas fecit. Qua clade saltem
    duodequadraginta homines mortui et complures vulnerati sunt, ut nuntiavit Matteo Salvini,
    minister a rebus domesticis.
    (Reijo Pitkäranta)

    Tempus lugendi Italiae

    Italiae tempus lugendi biduanum indictum est propter pontem viarium apud Genuam
    delapsum. Rerum periti censent debilitatem structurae pontis in causa esse, cur strages facta
    sit. Constat illum pontem, quem calamitate accidente viginti fere vehicula transibant, annis
    sexagesimis saeculi praeteriti aedificatum esse, sed abhinc duos annos refectum.
    (Reijo Pitkäranta)

    Kim et Moon convenient

    Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, et Moon Jae-in, praesidens Coreae Meridianae,
    mense Septembri summum conventum Pyongyangae, in capite Coreae Septentrionalis,
    habebunt. Cum mense Aprili convenerunt, constituerunt, ut conventus novus autumno
    pararetur. Quas res inter se acturi sint, nondum constat, sed creditur eos saltem de armis
    nuclearibus collocuturos esse.
    (Satu Tuominen)

    Reclamationes Romaniae

    Bucarestiis, in capite Romaniae, multa milia civium corruptioni publicae reclamitaverunt.
    Multitudo in mediam urbem congregata magna voce flagitavit, ut regimen civitatis munus
    deponeret et in terra nova comitia parlamentaria instituerentur. Custodes publici adversus
    homines tumultuantes iaculatra aquatica et gasum lacrimogenum adhibuerunt, quo facto multi
    eorum in nosocomium deportati sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Vindobona urbs victrix

    Vindobona, caput Austriae, urbs in orbe terrarum habitatu omnium commodissima est, si
    comparationi internationali nuper factae fides habetur. Melburnum, quod per multos annos
    primum locum tebebat, secundas tulit. Osaka, urbs Iaponiensium, in hoc certamine tertia
    evasit. Urbs Helsinki autem in optimis decem non numeratur.
    (Reijo Pitkäranta)

    De proventu bacarum

    Proventus bacarum in silvis nostris hac aestate modestior, quam fieri solet, esse videtur. In
    causa sunt siccitates longae et aestus fervidi, quibus tota natura laboravit. Haec inopia
    imprimis ad rubum chamaemorum pertinet, cuius copia miserrima describitur. Paulo
    prosperius successerunt myrtillus et vitis idaea, quorum bacae tamen solito minores sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Certamina Berolinensia

    Die Dominico (12.8.) certamina Europaea athleticae generalis, quae Berolini septem diebus
    habita sunt, ad finem venerunt. Omnium optime contenderunt Britanni, cum sibi duodeviginti
    nomismata conciliaverunt. Minus prospere athletae Finni succedebant, quippe qui tam
    adverso Marte certarent, ut ne unum quidem nomisma domum reportarent.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Ebola, haemorrhagica febris, in Congo denuo vagari coepit. Saltem viginti homines post medium
    mensem Iulium ex ea mortui sunt. Ille morbus anno millesimo nongentesimo septuagesimo sexto
    (1976) apud flumen Ebola, ex quo nomen invenit, primum identificatus est. Victimae forti
    haemorrhagia interna et externa laborant. Initio quidem symptomata sunt incerta, scilicet febris,
    myalgia, diarrhoea, dysphoria, sed maior pars morbo affectorum moritur. Ante duos annos plus
    undecim milia trecenti homines, imprimis in Guinea, Monte Leonino (vulgo Sierra Leone), Liberia
    morbo Ebola perierunt.

    Corea Septentrionalis experimenta nuclearia continuat

    Relatio recens Consilii securitatis Nationum Unitarum narrat Coream Septentrionalem experimentis
    nuclearibus finem non imposuisse et sanctiones illi positas violavisse. Onera petrolearia ex una nave in alteram in alto mari transferta et producta sanctionibus vetita peregre, exempli gratia in
    Sinas et in Indiam, exportata esse.

    Harvey Weinstein in iudicio se defendit

    Harvey Weinstein, productor Hollywoodensis olim maximae auctoritatis, in iudicio de molestia
    sexuali et stupris accusatus omnia crimina infitiatur. Plus septuaginta feminae illum molestiae
    accusaverunt, sed Weinstein ipse negat se ullam feminam stupravisse et omnes res, de quibus
    accusatur, communi consensu factas esse asseverat. Advocati eius ad epistulas electronicas
    provocant, quas Weinstein a quadam femina, quae eum de stupro accusavit, post factum accepisset.
    Facinora, quae Weinstein commisisset, mense Octobri anni proximi palam facta sunt. Brevi ex eis
    orta est actio #MeToo appellata, quae in instrumentis communicatoriis per totum orbem pervulgata
    est.

    Sepulcrum dictatoris Franco transferetur

    Regimen socialisticum Hispaniae corpus dictatoris Francisco Franco ex monumento belli civilis
    tollere et in sepulcrum familiare transferre in animo habet. Illud monumentum est ecclesia in monte
    cavatum nomine ”Abbatia a Sancta Cruce Vallis Caducorum” aut brevius ”Vallis caducorum ”
    (Valle de los Caídos). Sepulcrum dictatoris, gravissimo lapide coopertum, est ante altaria ecclesiae.
    Primus minister Pedro Sánchez medio mense Iulio coram parlamento monuit nullam democratiam
    posse monumenta in honorem dictaturae sustinere.

    Iam anno proximo (2017) parlamento Hispaniae placuit, ut sepulcrum transferretur sed regimen
    partium dextrarum sententiam parlamenti exsecuta non est. Mense Iulio octoginta duo anni a bello
    civili in Hispania orto exacti erant. Duce Francisco Franco confoederatio exercitus, ecclesiae et
    phalangitarum dictaturam condidit, quae usque ad mortem Franconis duravit. Anno millesimo
    nongentesimo septuagesimo quinto (1975) Franco in Valle Caducorum intra monumentum
    sepultus est, quod ipse in animo adumbraverat.

    Tuomo Pekkanen

  • Feriae aestivae ad finem vergunt

    Feriae aestivae, quae a plerisque Finnis mense Iulio aguntur, iam ad finem vergunt. Post pausam sex septimanarum etiam Nuntii Latini, annum iam tricesimum incipientes, continuantur. Ex rebus mense Iulio gestis memorabiles fuerunt conventus praesidentium Putin et Trump atque ludi mundani pedifollii, ex quibus Francia trophaeum reportavit.

    Canicula flagrat, dum clima mutatur

    In omnibus partibus hemisphaerii septentrionalis hac aestate ardor solis fuit insolitus et complures centeni homines calore et incendiis perierunt. In Graecia plus nonaginta homines vitam in silvarum incendiis amiserunt. In Suetia incendia in duodeviginti regionibus grassantur, etsi pluviis cadentibus passim remittunt. Decem terrae Unionis Europaeae Suetis auxilium ad ignes exstinguendos praebuerunt, ex quibus terris siphonarii cum vehiculis et helicopteris in Suetiam venerunt. Ex Finnia grex triginta siphonariorum in Suetiam profectus est. Alia phaenomena extraordinaria huius temporis fuerunt typhones exitiosi atque siccitas.

    Sicilia incendiis ex siccitate ortis male laborat, in Iaponia autem octoginta fere homines nimio calore perierunt. Per se mutatio climatis singula phaenomena calamitosa non efficit, sed investigationes ostendunt medio calore augescente aestus caniculares fieri frequentiores et longiores. In regione Arctica calefactio fuit celerior quam alibi.

    Bellum commerciale iam non imminere videtur

    Praeses Commissionis Europaeae Jean-Claude Juncker et Cecilia Malmström, commissaria a commercio, praesidentem Donaldum Trump in Aedibus Albis nuper (25.7.) convenerunt. Inopinanter praesidens Trump illis nuntiavit Americanos cum Unione Europaea velle cooperari, ut portoria et subventiones tollerentur, exceptis tamen productis industriae autovehicularis. Addidit portoria servitiorum, productorum chemicorum, medicamentorum et soiae fore minora et commercium eorum auctum iri. Praeterea pollicitus est portoria aluminii et chalybis, quae USA nuper Unioni Europaeae posuerat, retractatum iri. His rebus dictis videtur bellum commerciale inter USA et UE iam non imminere.

    Trump a Putino Moscuam invitatus

    Postquam praesidentes Vladimir Putin et Donald Trump Helsinkii mense Iulio (16.7.) convenerunt, Putin rettulit se praesidentem Trump Moscuam invitavisse. Itemque Putin a praesidente Trump in USA invitatus est, sed dies itineris procrastinatus est, quia adhuc investigatur, an Russia comitiis praesidentialibus Americanorum intervenerit.

    In Kenia sacci plastici vetiti

    In Kenia olim tempestate pluviosa cloacae obturabantur, quia sacci ex plastica facti in eis inhaerescebant. In ventre vaccarum sacci plastici inveniebantur et piscatores retibus plus plasticae quam piscium capiebant. Anno proximo (2017) in Kenia lex lata est, qua fabricatio et usus saccorum plasticorum omnino vetantur.

    (Tuomo Pekkanen)

Klipit

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä