Nuntii Latini

Consilium Arcticum

  • 4 min
  • toistaiseksi

Duobus annis proxime praeteritis Finlandia Consilio Arctico praefuit, qui ordo ex octo civitatibus constat. Die Lunae (6.5.) ministri terrarum illius Consilii sociarum in urbem Rovaniemi convenerunt, ut documentum finale ad res arcticas pertinens divulgarent. In participantibus erant Mike Pompeo, minister a rebus exteris Americanorum, et Sergei Lavrov, collega eius Russus. Conventus parum successit, nam ministris non contigit, ut pronuntiationem communem efficerent.
(Reijo Pitkäranta)

Nuntius ex Irania

Praesidens Iraniae nuntiavit civitatem suam recusare, quominus omnes leges tractatus nuclearis internationalis observaret. Nondum autem aperuit, quo modo Irania illud pactum violatura esset. Americani eundem tractatum iam antea servare desierunt, quod praesidens Donald Trump eum suis noxium habebat. Iraniani etiam flagitaverunt, ut sanctiones sibi impositae leviores redderentur.
(Reijo Pitkäranta)

Oratio imperatoris

Naruhito, imperator novus Iaponiae, cives suos hortatus est, ut cum peregrinis paci gentium conciliandae operam darent. Orationem primam in maeniano palatii Tokiensis multitudine auditorum acclamante habuit. Familia imperatoria nova die Saturni sexies in publicum prodiit. Dies festus inaugurationis mense Octobri agetur.
(Satu Tuominen)

De calamitate aëria

Unus et quadraginta homines vitam amiserunt calamitate aëria, quae die Dominico vesperi in aeriportu Moscuensi accidit. Aeroplanum Russicum, cum iter Murmanskam versus faceret, Moscuam redire coactum est. Ad terram descendens igne correptum est, quo factum est, ut amplius dimidia pars duodeoctoginta vectorum interiret.
(Reijo Pitkäranta)

Leonardo celebratus

Postridie Kalendas Maias (2.5.) quingenti anni acti erant, cum Leonardo da Vinci, artifex et polyhistor celeberrimus Italianus mortuus est. Ad memoriam eius recolendam Ambaciae, in urbe Francogalliae, sollemnitas celebrata est, cui praesidentes Italiae et Francogalliae intererant.
(Reijo Pitkäranta)

Status naturae orbis

Paene quingenti investigatores internationales examinaverunt, qualis esset status naturae orbis terrarum. Relatione illius studii edita existimant condicionem naturae globi terrestris tanta velocitate debilitari, ut saltem tertia pars eius ante annum bis millesimum quinquagesimum pereat. Neque illum interitum solum ad herbas pertinere, sed etiam ad omnia animantium genera.
(Reijo Pitkäranta)

Sationes vernae

Mense Maio ineunte hiems gelida cum nivibus et imbribus in Finlandiam rediit, quo factum est, ut progressus veris paulisper tardaretur. Quae quamvis ita essent, sationes vernae in regionibus terrae meridianis iam ad finem fere sunt adductae. Id inde fit, quod ultimi mensis Aprilis dies ad sementem faciendam agricolis idonei erant.
(Reijo Pitkäranta)

Lähetykset

  • pe 10.5.2019 18.15 • Yle Radio 1

Jaksot

  • Antti Rinne, praeses factionis socio-democratarum, postquam colloquia cum omnium factionum praesidibus habuit, ad consultationes quattuor partes convocavit, quae cum socio-democratis regimen componerent, scilicet Factionem centralem, Prasinos, Sinistram, Sueticam. In oppositione manebunt Conservativi, Democratae Christiani atque Finni veri sive fundamentales, quos Rinne ex consultationibus exclusit. Si hoc consilium perfectum erit, regimen in parlamento ducentorum delegatorum centum septendecim (117) delegatos habebit, oppositio autem octoginta tres (83). Propositum est, ut novum regimen ante Kalendas Iunias a praesidente rei publicae nominari possit, nam a Kalendis Iuliis praesidatus Unionis Europaeae in Finniam ex Romania transibit.

    Praesidens Niinistö matres decoravit

    Die matrum (12.5.) triginta quinque matres de liberis et familiis optime meritae praemiatae sunt, cum in festo Helsinkii celebrato a praesidente rei publicae Sauli Niinistö nomismata primae classis ordinis Rosae Candidae Finniae acceperunt. Nomisma est matribus indicio laboris pretiosi, quem in sua familia aut in societate praestiterunt.

    Ars Samica in Biennali Veneziano exposita

    Biennale Venezianum (La Biennale di Venezia) artifices et activistas sociales ex toto orbe terrarum alternis annis Veneziam colligit. Hoc anno in Biennali Veneziano, die Sabbato (11.5.) inaugurato, etiam ars Samica sive Lapponica praesto est. Inter artifices eminent pictrix Outi Pieski et moderatrix documentariorum Suvi West. Outi Pieski exposuit opus ”Ovdavázzit – Forewalkers”, id est ”Praeambulatores”, nominatum. In eo tollit certamen, quod Sami trans limites nationales pro autodeterminatione in terras et aquas ipsorum agunt, atque affirmat necesse esse, ut vita in stabili et durabili cohabitatione cum necessitatibus naturae fundamentum habeat.

    Sinenses et Americani portoria invicem posuerunt

    Cum consultationes commerciales inter Sinenses et Americanos (11.5.) rebus infectis finitae essent, praesidens Donald Trump portoria mercium Sinensium ad viginti quinque centesimas auxit. Quae portoria ad quinque milia septingentas (5700) merces pertinent, quarum pretium in commercio mutuo est circiter ducenta miliarda dollarorum. Quo facto ministerium aerarii publici Sinensium contra nuntiavit se mercibus Americanis portoria sexaginta miliardorum dollarorum sive plus quinquaginta trium miliardorum euronum impositurum esse, quae a Kalendis Iuniis valerent. Merces Americanae, ad quas nova portoria pertinent, quinque milia centum quadraginta numerantur.

    Papa: abusus sexuales sacerdotum palam faciendi

    Papa Franciscus motu proprio litteras apostolicas contra abusus sacerdotum sexuales dedit: Omnes ministri ecclesiae de abusibus sexualibus et suspicionibus sibi notis superioribus nuntiarent; haec pertinere ad acta sexualia contra liberos aliosque homines vulnerabiles, ad materiam pornographicam asservandam, ad crimina sexualia occultanda. Decretum papae etiam ad suspiciones regressivas attinet.

    Tuomo Pekkanen

  • Duobus annis proxime praeteritis Finlandia Consilio Arctico praefuit, qui ordo ex octo civitatibus constat. Die Lunae (6.5.) ministri terrarum illius Consilii sociarum in urbem Rovaniemi convenerunt, ut documentum finale ad res arcticas pertinens divulgarent. In participantibus erant Mike Pompeo, minister a rebus exteris Americanorum, et Sergei Lavrov, collega eius Russus. Conventus parum successit, nam ministris non contigit, ut pronuntiationem communem efficerent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Nuntius ex Irania

    Praesidens Iraniae nuntiavit civitatem suam recusare, quominus omnes leges tractatus nuclearis internationalis observaret. Nondum autem aperuit, quo modo Irania illud pactum violatura esset. Americani eundem tractatum iam antea servare desierunt, quod praesidens Donald Trump eum suis noxium habebat. Iraniani etiam flagitaverunt, ut sanctiones sibi impositae leviores redderentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Oratio imperatoris

    Naruhito, imperator novus Iaponiae, cives suos hortatus est, ut cum peregrinis paci gentium conciliandae operam darent. Orationem primam in maeniano palatii Tokiensis multitudine auditorum acclamante habuit. Familia imperatoria nova die Saturni sexies in publicum prodiit. Dies festus inaugurationis mense Octobri agetur.
    (Satu Tuominen)

    De calamitate aëria

    Unus et quadraginta homines vitam amiserunt calamitate aëria, quae die Dominico vesperi in aeriportu Moscuensi accidit. Aeroplanum Russicum, cum iter Murmanskam versus faceret, Moscuam redire coactum est. Ad terram descendens igne correptum est, quo factum est, ut amplius dimidia pars duodeoctoginta vectorum interiret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Leonardo celebratus

    Postridie Kalendas Maias (2.5.) quingenti anni acti erant, cum Leonardo da Vinci, artifex et polyhistor celeberrimus Italianus mortuus est. Ad memoriam eius recolendam Ambaciae, in urbe Francogalliae, sollemnitas celebrata est, cui praesidentes Italiae et Francogalliae intererant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Status naturae orbis

    Paene quingenti investigatores internationales examinaverunt, qualis esset status naturae orbis terrarum. Relatione illius studii edita existimant condicionem naturae globi terrestris tanta velocitate debilitari, ut saltem tertia pars eius ante annum bis millesimum quinquagesimum pereat. Neque illum interitum solum ad herbas pertinere, sed etiam ad omnia animantium genera.
    (Reijo Pitkäranta)

    Sationes vernae

    Mense Maio ineunte hiems gelida cum nivibus et imbribus in Finlandiam rediit, quo factum est, ut progressus veris paulisper tardaretur. Quae quamvis ita essent, sationes vernae in regionibus terrae meridianis iam ad finem fere sunt adductae. Id inde fit, quod ultimi mensis Aprilis dies ad sementem faciendam agricolis idonei erant.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Imperator Iaponiae Akihito potestatem deposuit. Kalendis Mais Naruhito filius maximus natu illi successit. In Iaponia imperator his ducentis annis numquam se munere abdicavit, sed petitu imperatoris Akihito, qui octoginta quinque annos natus valetudine laborat, lex mutata est. Dynastia Iaponiae, quae potestatem inde a quinto saeculo tenet, est in mundo vetustissima.

    Kim et Putin convenerunt

    Vladimir Putin, praesidens Russiae, et moderator Coreae septentrionalis Kim Jong-un Vladivostokii die Iovis (25.4.) convenerunt. Kim censebat pacem in paeninsula Coreana de USA dependere et consilia dolosa, quae Americani in conventu mense Februario in Vietnamia habito ostendissent, durissimis verbis vituperavit. Praesidentem Putin invitavit, ut Coream septentrionalem visitaret.

    Novum parlamentum inauguratum

    Praesidens Sauli Niinistö novum parlamentum Finniae die Iovis (25.4.) oratione sollemni inauguravit. Politicos annorum proximorum reprehendit, cum dixit eos officia intermisisse et de captis consiliis collegas ministros accusavisse. Hoc decennio iam quinquies administrationem patriae mutatam esse.

    Dies veteranorum in Finnia celebratus

    Dies militum veteranorum vicesimo septimo mensis Aprilis (27.4.) apud Finnos celebratur, nam illo die anni millesimi nongentesimi quadragesimi quinti (1945) bellum in Lapponia contra Germanos finitum est. Hodie tantum circiter novem milia octingenti veterani Finni vivunt, quorum aetas media est nonaginta quattuor annorum.

    Populatio rhinocerotum periclitatur

    Numerus rhinocerotum in mundo inter centum quindecim et centum triginta milia esse censetur. Populationi imminent venatores clandestini, habitationes rarescentes, inquinatio morbique. Ante duos annos plus ducenti rhinocerotes in Namibia anthrace perierunt. In viridario nationali Aethiopiae mense Aprili duodetriginta rhinocerotes de causa adhuc ignota mortui reperti sunt.

    Interitus silvarum tropicalium imminet

    Ordo Global Forest Watch annuam de statu silvarum tropicalium relationem nuper divulgavit. Anno proximo (2018) area silvarum maior quam Belgium disparuit. Silvae maximam partem delentur, ut alimenta, sicut caro bovina, oleum palmarum, socolata producantur. Investigatores praecipue propter silvas pluviales solliciti sunt. Plurimae silvae naturales caesae sunt in Brasilia. In ultimis silvis Brasiliensibus vivunt aborigines, qui numquam cum hominibus occidentalibus consuetudines habuerunt et silvis deletis habitationes perdunt. Magnus est interitus silvarum etiam in Columbia, Bolivia, Africa occidentali. In Ghana et Litore Eburneo etiam propter aurifodinas et culturam cacaonis silvae caeduntur.

    Caelum Finniae mane et vesperi rubet

    Hoc tempore, sole horizonti appropinquante, caelum Finniae insolito modo rubet. Primum putabatur causam phaenomeni esse pulverem Saharae, qui tempestatibus in altitudinem efferretur et usque ad terras septentriones extenderetur. Postea compertum est diluculum et crepusculum amplissima nube colorari, quae ex polline et cinere incendiorum Russiae et Belorussiae oriretur.

    Tuomo Pekkanen

  • Die Dominico (21.4.) sive eo ipso die, cum Christiani ubique terrarum festum festorum celebrabant, in Srilanca octo ictus terroristici facti sunt, quibus amplius trecenti homines vitam amiserunt et circiter quingenti vulnerati sunt. Impetus praesertim ad ecclesias catholicas, ubi populus magna multitudine missam sollemnem agebat, nec non ad deversoria viatoribus grata directi erant. Inter mortuos amplius triginta peregrini erant.
    (Reijo Pitkäranta)

    Impetus condemantur

    'Ex octo displosionibus Srilancae omnino sex in urbe principe Colombo acciderunt, sed omnium funestissima facta est in Negombo. Qui fuerint auctores illarum stragium, nondum constat. Sunt autem, qui putent aggressiones alicui gregi islamistico locali attribuendas esse. Papa Franciscus una cum compluribus aliis moderatoribus mundi illos ictus vehementer condemnavit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Novus praesidens Ucrainae

    In Ucraina comitia praesidentialia habita sunt, quorum victor manifestissimus evasit Volodymur Zelenskyi. Is enim septuaginta tres centesimas (73%) suffragiorum sibi paravit, cum adversarius eius Petro Poroshenko, praesidens hodiernus, nonnisi viginti quattuor centesimas (24%) acciperet. Zelenskyi est actor fabularum comicarum quadraginta unum annos natus sed etiam iuris consultus.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Merkel dixerit

    Moderatores Unionis Europaeae Ucrainam laudaverunt, quod per tota comitia leges democraticas et principia legitimitatis observavisset. Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, praesidenti Zelenskyi recens electo gratulata est sperans fore, ut res Ucrainae eventu comitiorum stabilirentur. ”Regimen Germaniae”, inquit, ”etiam posthac eo tendit, ut integritas Ucrainae servetur.”
    (Reijo Pitkäranta)

    De rebus Aegypti

    Suffragatores Aegypti mutationes legis fundamentalis approbaverunt, quae potentiam praesidentis et exercitus civitatis augent. Quae cum ita sint, praesidens Abdul Fattah al-Sisi, qui abhinc quinque annos munus iniit, usque ad annum bis millesimum tricesimum (2013) rem publicam administrare potest. Etiam parlamentum Aegypti novas leges accepit.
    (Reijo Pitkäranta)

    De infarctu cordis

    Adhuc pauciores Americani infarctu cordis laborant eoque moriuntur ut ex investigatione recens facta apparet. Hic progressus prosperrimus, qui etiam in Finlandia conspicitur, e multis modis vivendi mutatis ortus est. In his causis sunt fumificatio deminuta, copia cholesteroli inferior reddita, pressio sanguinis minor.
    (Reijo Pitkäranta)

    Horticultura verna

    Quamquam dimidium Finlandiae nive tectum est, in partibus terrae australibus ver tam adolevit, ut labores hortenses inciperentur. Amatores horticulturae consumptionem plasticae deminuere volunt, quam ob rem usum materiarum naturalium in areis hoc anno crebrescere creditur. Horticultores etiam biodiversitatem fovere conantur inserendis plantis, quae papiliones et apes attrahunt.
    (Saara Honkanen)

  • In comitiis Dominica palmarum factis in parlamentum Finnorum ducenti delegati in quadriennium creati sunt. De maximo delegatorum numero Socio-democratae et Finni fundamentales et Conservativi diu ex aequo certabant. Suffragiis computatis apparuit Socio-democratas quadraginta (40) delegatis acceptis Finnos fundamentales, qui undequadraginta (39) ceperunt, duabus centesimae decimis suffragiorum superavisse. Tertium locum ceperunt Conservativi (37 delegati), quos sequuntur Factio centralis (31), Prasini (20), Foederatio sinistra (16), Factio popularis Suetica (10), Democratae Christiani (5) ceterique minores. Maximam cladem accepit Factio centralis, quae, cum in priore parlamento undequinquaginta delegatos habuisset, in novo tantum unum et triginta habebit. Eventus comitiorum ostendit campum politicum in Finnia mutatum esse. Iam non sunt tres factiones ceteris superiores sed tres vel etiam quinque admodum magnae factiones et multae minores. Partes centesimae suffragiorum et Socio-democratis et Finnis fundamentalibus et Conservativis datae sunt prope aequales (17,7 – 17,5 – 17%).

    Novum regimen componere difficile

    Apud Finnos mos est, ut comitiis parlamentariis factis praeses maximae factionis regimen componere conetur. Quod munus nunc pertinet ad praesidem socio-democratarum, qui est Antti Rinne. At ille, sicut et praeses conservativorum Petteri Orpo, ante comitia dixit se cum Finnis fundamentalibus et praeside eorum Jussi Halla-aho vix cooperari posse.

    Pars feminarum in novo parlamento aucta

    In novum parlamentum plures feminae creatae sunt quam umquam ante. Numerus earum est quattuor et nonaginta (94), quae sunt quadraginta septem centesimae (47%). Ex viginti delegatis prasinorum feminae sunt septendecim, ex quadraginta delegatis Socio-democratarum viginti tres. Inter feminas creatas praeses Foederationis sinistrae Li Andersson viginti quattuor milibus suffragiorum excellit.

    Certamen finale hoccei glacialis feminarum

    Dominica palmarum in stadio Esboensi certamen finale ludorum mundanorum hoccei glacialis feminarum inter USA et Finniam factum est. Cum feminae Finniae retibus duo ad unum (2-1) superiores factae essent, arbitri recens rete illarum reiecerunt. Plerique hoccei glacialis periti censent victoriam a feminis Finnis inique raptam esse.

    Incendium in Notre Dame

    In Notre Dame, ecclesia cathedrali Parisiensi, sero die Lunae (15.4.) saevum incendium ortum est. Tectum et turris altissima in eo aedificata corruerunt. Notre Dame, cathedralis plus octingentorum quinquaginta annorum, cor historiae et culturae Parisiensis habetur. Incendium ex laboribus tecti renovandi ortum esse aestimatur. Siphonarii circiter quingenti ignem coercebant et opera artis, quae plurima intra ecclesiam erant, tutabantur. Die Martis flamma et fumus iam non videbantur. Praesidens Emmanuel Macron pollicitus est ecclesiam Notre Dame in pristinum statum restitutum iri. Multae societates et homines privati auxilium ad sumptus renovationis iam promiserunt.

    (Tuomo Pekkanen)

  • Die Dominico (7.4.) viginti quinque anni acti erant, cum genocidium in Ruanda initium cepit. Die enim septimo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto (7.4.1994) accidit, ut princeps minister´Ruandae, qui e gente Hutuorum erat, a militibus Tutsorum occideretur. Secuta est strages centum dierum, quo tempore octingenta fere milia Tutsorum interfecta sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Niinistö dixerit

    Die Martis (9.4.) praesidens Finlandiae Sauli Niinistö praesidentem Russiae Vladimir Putin convenit. Hoc factum est Petropoli, ubi conventus Fori Arctici habitus est. Niinistö interrogatus, quid de sanctionibus ab Unione Europaea Russis impositis censeret, ait eas tamdiu valere, quamdiu Russi paeninsulam Crimaeam tenerent et in Ucraina bellum gereretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Rerum in Libya status

    Consilium securitatis Nationum Unitarum exercitum Libyae nationale hortatum est, ne in urbem principem Tripolim invaderet. De petitione impetus intermittendi concorditer decreverat. Regimine ducis Muammar Gaddafi oppresso copiae, quibus dux generalis Khalifa Haftar praeest, regionem orientalem expugaverunt. Hic Haftar administrationem suam cum regimine Tripolitano contendentem habet.
    (Satu Tuominen)

    Comitia in Israele facta

    Die Martis (9.4.) in Israele comitia parlamentaria facta sunt, quorum victor evasit Banjamin Netanjahu, praeses factionis dextrae nomine Likud. Parlamentum Israelis centum viginti sedes habet, e quibus Likud triginta quinque sibi conciliavit. Totidem sibi paravit Unio comitialis caeruleo-alba, quae dicitur. Factio autem Likud una cum partibus sociis principatum parlamenti obtinuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Inundationes Iraniae

    Iam complures septimanae sunt, cum Irania magnis imbribus et inundationibus vexatur. Pessima damna acceperunt regiones civitatis occidentales. Calamitas iam tanta fuit, ut circiter septuaginta homines aquis et labinis terrae vitam amitterent. Paene duo milia vicorum et oppidorum in periculo versantur, et octoginta quinque milia civium domum relinquere coacta sunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Finlandia urbanior fit

    Adhuc plures Finlandenses in maiores urbes migrant. Sunt, qui putent anno bis millesimo quadragesimo (2040) apud nos tres tantum urbes crescentes fore. Alicubi, praecipue in paroechiis ruralibus, numerus incolarum usque deminui videtur Qui rerum progressus imprimis nativitati decrescenti tribuendus est.
    (Reijo Pitkäranta)

    De suffragio anticipato

    Postridie Idus Apriles (14.4.) sive die Dominico proxime futuro in Finlandia comitia parlamentaria instituentur. More solito civibus occasio data est iam in antecessum suffragandi, qua facultate tertius quisque suffragator usus est. Ante diem enim electoralem plus decies centena milia hominum sententiam tulerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

  • Zuzana Čaputová, candidata factionis Slovakiae Progressivae, praesidens Slovakiae designata est, cum in altero suffragio plus duodesexaginta centesimas sententiarum sibi collegit. In primo suffragio plus quadraginta centesimas acceperat. Čaputová est prima praesidens femina Slovakiae. In ambitione praesidentiali sententiola praeconialis eius erat: ”Surge contra malignitatem”. Fautoribus suis pollicita est se culturam patriae politicam purgaturam esse. Dixit se eventu suffragii gaudere, sed maxime eo, quod fieri potuisset, ut veritas patefieret et studium hominum etiam sine verbis aggressivis suscitaretur. Ambitionem suam ostendisse humanismum, solidaritatem, veritatem esse valores, qui in societate civili magni haberentur.

    Immigratores navem petroleariam occupaverunt

    Milites exercitus Melitensis impetu facto navem petroleariam ceperunt, quam profugi Africani occupaverant. Navis in portum Valettae, urbis principis Melitae, gubernata est. Petrolearia, in Turciam ascripta, ex aquis litoralibus Libyae centum octo homines servaverat, sed cum profugi comperissent se in Libyam remissum iri, pars eorum navem occupavit. Nauarcho imperavit, ut in Europam, aut in Melitam aut in Lampedusam, insulam Italiae navigaret. At inter navigationem nauarchus exercitum Melitensem appellavit, qui tribus navibus bellicis et helicoptero succurrit. Relatum non est, an in petrolearia occupanda vis adhibita esset. Abductores tamen manicis ligati in carcerem Valettensem coniecti sunt.

    Eventus Hora Mundi (Earth Hour)

    In eventu ”Hora Mundi” appellato lumina aedificiorum publicorum in variis mundi partibus ad unam horam exstincta sunt. Actio vespere Sabbati, hora locali octava cum dimidio (20.30), in singulis terris iniit. Propositum actionis, iam tertium decimum ab ordine WWF (World Wildlife Fund) institutae, est moderatores mundi de climatis mutatione commonere.

    Delphini mortui in litus Galliae eiecti

    Numerus insolitus delphinorum mortuorum in litus Galliae Atlanticum hoc anno eiectus est. Iam tribus mensibus huius anni plures delphini in oram eiecti sunt quam toto anno proximo, nam a mense Ianuario saltem mille centum cadavera reperta sunt. Causa mortis plerumque est, quod delphini retibus piscatorum implicati suffocantur.

    Numerus civium Finniae paululum crevit

    Numerus civium Finniae anno proximo minus quinque milibus hominum (4789) crevit. His quinquaginta annis incrementum tam lentum non fuit. Proximo quinquennio numerus eorum, quorum sermo patrius erat Finnicus, Sueticus aut Samicus, triginta sex milibus decrevit. Eodem tempore numerus linguis peregrinis loquentium circiter centum milibus crevit. Exeunte anno bis millesimo duodevicesimo (2018) plus quam quinta pars populi Finniae sexaginta quinque annos compleverat. Illi autem, qui nondum quindecim annorum erant, octingenta octoginta duo milia (882 000) numerabantur. Numerus officialis populi Finniae anno proximo exeunte fuit plus quinque miliones et dimidium (5 517 919).

    Tuomo Pekkanen

  • In Finlandia mense Aprili comitia parlamentaria habebuntur. Praesidens Sauli Niinistö una cum praesidibus omnium factionum flagitat, ut in civitate pax comitialis servetur. ”Nemo”, inquit, ”candidatos ullis minationibus aut actibus violentis perturbet!” Constat his diebus apud nos bis evenisse, ut quis alicui politico vim inferre conaretur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Trump non accusatur

    Robert Mueller, accusator specialis Americanus, postquam in actiones praesidendis Donald Trump duos annos inquisivit, opus suum perfecit. Ei propositum erat investigare, num Trump, dum praesidatum ambit, cum Russis collusisset. William Barr, minister iustitiae, negavit in relatione recens facta ulla argumenta inveniri, quae probarent praesidentem contra legem egisse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Isis tandem devictus

    Isis, ordo islamitarum terroristicus, iam devictus est. Ultimus locus, ubi bellatores eius adhuc vehementer resistebant, erat vicus nomine Baghuz in confinio Iraquiae et Syriae situs. Copiis Americanis et militibus Syriae democraticis multos menses pugnandum erat, ante quam iis contigit, ut illum vicum in libertatem vindicarent.
    (Reijo Pitkäranta)

    Reclamationes Algeriae

    In Algeria reclamationes vehementes contra praesidentem Abdelaziz Bouteflika continuantur. Bouteflika, qui Algeriae iam per duo decennia praeest, cives suos ad iram irritavit, cum nuntiaret se in proximis comitiis praesidentatum denuo petiturum esse. Quamvis consilio suo deinde destiterit, id non satis putant protestatores, qui postulent, ut Bouteflika statim munus deponat.
    (Saara Honkanen)

    Navis in periculo maritimo

    Die Saturni (23.3.) navis nomine Viking Sky in ora Norvegiae circumvagans in periculum maritimum vocata est. Accidit enim, ut omnia quattuor motra eius mari vehementer fluctuante fungi desinerent. In navi circiter mille quadringenti viatores erant, quorum magna pars helicopteris in tutum deportata est. Maior tamen calamitas evitari potuit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Siccitas Californiae remisit

    In California, quae est una e civitatibus Americae Unitis, hac hieme pluviae solito maiores ceciderunt. Quam ob rem meteorologi septimana proxima nuntiaverunt siccitatem, qua illa regio per septem annos continuos laboravisset, iam praeterisse. Quae mutatio rerum imprimis herbis regionum montanarum profuit, quae magnifice florere coeperunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    De signis veris obviis

    In natura Finlandiae iam signa veris apparent. Ornithophili narraverunt se aliquot grues et anseres silvestres in itineribus suis vidisse. Huc accedunt observationes de laris et de cycnis canoris factae, ex quibus patet has aves iam in regiones septentrionales redisse. In locis calidis etiam quidam serpentes et insecta in conspectum venerunt.
    (Reijo Pitkäranta)

  • In urbe Christchurch Novae Zelandiae Idibus Martiis (15.3.) ictus terroristicus in duas meschitas factus est, in quibus inter preces postmeridianas quinquaginta homines sclopetando occisi, totidem fere vulnerati sunt. Inter victimas erant Pakistani, Turci, Arabes Saudiani, Indonesiani, Malesiani. Auctor sceleris est iuvenis Australianus duodetriginta annorum. Occisor brevi captus et carceratus est. In interreti descripserat se nationalistam et razistam et negaverat se ad ullum ordinem aut gregem pertinere. Se voluisse ulcisci mortem Europaeorum, qui in ictibus terroristicis aggressorum islamicorum perissent. Nuntiavit se advocatum in iudicio nolle et semet ipsum rem suam acturum esse.

    Volatus Boeing 737 MAX 8 vetiti

    Postquam aeroplanum Boeing 737 MAX 8 nuper (10.3.) in Aethiopia magna cum strage cecidit, volatus eius generis aeroplani primum in tota Europa, deinde in USA et multis aliis in terris vetiti sunt. In similem calamitatem simile aeroplanum Boeing mense Octobri in Indonesia inciderat. Utraque calamitas paulo post, quam aeroplanum ascendit, accidit, et primae investigationes, de quibus Wall Street Journal rettulit, indicant alias quoque similitudines in his infortuniis esse. Quia securitas aeroplani ita in dubium vocata est, volatus eius intermissi erunt, donec causis calamitatis certius cognitis reparationes necessariae in eo perficiantur.

    Sculptura Leonardi da Vinci reperta?

    In museo Londiniensi (Victoria & Albert Museum) est sculptura ”Virgo et puer ridens”, quam experti Italiani censent a Leonardo da Vinci factam esse. Si recte sentiunt, sculptura est unica, quae ex operibus sculptilibus Leonardi restat. Semper constabat Leonardum sculpturas fecisse, sed nulla ex illis adhuc agnita est. Virgo Maria est in sculptura largis et multiplicibus vestibus induta, quae per crura eius demanant. Eodem tempore, quo opus factum esse creditur, Leonardo da Vinci similes Virginis imagines delineavit. Altera indicatio auctoris est vultus pueri ridentis, cui similes etiam in picturis linearibus Leonardi apparent.

    Lex de matrimonio mutatur

    Matrimonium ex lege Finniae ab aetate duodeviginti annorum iungi potest. Certis de causis licentia matrimonii etiam minus duodeviginti annos natis concedi potuit, sed nunc hac licentia desistitur. Causa mutationis est sollicitudo de salute liberorum. Exempli gratia causae religiosae aut culturales ad licentiam concedendam non habentur satis bonae. Usum, ex quo matrimonium a minorennibus iungi possit, omnes fere terrae septentrionales iam deposuerunt aut depositurae sunt. Quae cum ita sint, minorennes nulla licentia exceptionali nubere vel coniugem ducere poterunt. Mutatio legis matrimonialis Finnorum, a praesidente rei publicae confirmata, Kalendis Iuniis valere incipiet.

    Tuomo Pekkanen

  • Regimen Finlandiae munere suo fungi desiit. Hoc factum est postridie Nonas Martias (8. 3.), cum princeps minister Juha Sipilä praesidenti rei publicae Sauli Niinistö petitionem dimissionis proposuit. Qui quidem veniam petenti dedit, sed eum rogavit, ut administratio eius, quamvis potestate politica careret, negotia publica expedire pergeret.
    (Reijo Pitkäranta)

    Quid Juha Sipilä dixerit

    Causa, cur regimen principis ministri Juha Sipilä caderet, ibi invenitur, quod ei non contigit, ut renovationem rei socialis et sanitatis ad effecrum perduceret. Sipilä, cum rationem decreti sui publice redderet, ait se vocem suam internam in consilio faciendo audivisse. Idem dixit se memorem fuisse sententiae, quae diceret ”exitum acta probare’.
    (Reijo Pitkäranta)

    De rebus Venetiolae

    Res Venetiolae in maximam confusionem vocatae sunt, ut vel inde apparet, quod illa civitas in praesenti a binis praesidentibus administratur. Quorum unus est Nicolas Maduro, alter Juan Guaidó, dux oppositionis. Incolae Venetiolae his septimanis fame, inopia medicamentorum, intermissionibus electricitatis laboraverunt. Ministri tamen recusaverunt, quominus ab Americanis auxilium peterent.
    (Reijo Pitkäranta)

    De Estonibus in Finlandia

    Estones, qui ab anno bis millesimo in Finlandiam immigraverunt, inopiam operariorum hic levant. Hodie quidem plures sunt, qui in patriam redeunt. In Finlandia habitare illis ut antea non iam libet, quod mercedes in Estonia auctae sunt, cum sumptus victuales in Finlandia magni pretii essent.
    (Satu Tuominen)

    De natura Finlandiae

    Natura Finlandiae usque pauperescit, ut ex investigatione nuper divulgata patet. Ex generibus herbarum et animantium duodecim fere centesimae in periculum adductae sunt. Abhinc decem annos illa copia paene duabus centesimis minor erat. Interitus praesertim ad aves pertinet, quam ob rem verbi causa Passer domesticus e Finlandia omnino evanescere videtur.
    (Reijo Pitkäranta)

    Memoria Rembrandtiana

    Hoc anno trecenti quinquaginta anni acti sunt, cum Rembrandt, artifex Nederlandensis celeberrimus, mortuus est. Ad memoriam eius recolendam in Nederlandia per totum annum complures expositiones instituuntur, quibus opera eius in publico proposita sunt. Rembrandt omnino quadringentas fere picturas et magnum numerum aliorum operum artis post se reliquit.
    (Reijo Pitkäranta)

    Res athletica renovatur

    Ambulatio quinquaginta chiliometrorum ex eventibus athleticis maioibus auferetur. Ita constitutum est in conventu, quem Foedus internationale athleticae levis (IAAF) Quatariae habuit. Id decretum post ludos Olympicos in urbe Tokio futuros (2020) valere incipiet. Postea de principatu ambulandi tantum in spatiis brevioribus certabitur.
    (Reijo Pitkäranta)

  • In comitiis die Dominico actis Estonienses in novum parlamentum unum et centum (101) delegatos creaverunt. Factio dextra-liberalis reformativa triginta quattuor (34) delegatos accepit, factio centralis viginti sex (26), factio patria-conservativa duodecim (12), democratae sociales decem (10). Plurimum crevit EKRE (Eesti Konservatiivne Rahvaerakond), factio populi conservativa, quae sedibus in novo parlamento duplicatis undeviginti (19) delegatos habet. Maximum votorum numerum accepit Kaja Kallas, praeses factionis reformativae, cui viginti milia octoginta tria (20 083) suffragia data sunt. Probabile videtur, ut illa regimini futuro praesideatur. Constitutio autem novi regiminis difficile erit, nam et factio reformativa et democratae sociales iam recusaverunt, quominus cum conservativis (EKRE) cooperarentur.

    USA et Corea Meridiana exercitia militaria restringunt.

    Exercitia militaria Coreae Meridianae et Americanorum, quibus etiam ducenta triginta milia militum interesse solebant, restringuntur. Ministri defensionis utriusque terrae rem in colloquio telephonico die Sabbati confirmaverunt. Consilium ad id spectat, ut labores ad arma nuclearia Coreae Septentrionalis exuenda sustineantur et tensio militaris in paeninsula Coreana mitigetur.

    Venetiae pretium aditus periegetis imposuerunt

    Carnevalia Venetiarum hornotina post celebrationes duarum septimanarum die Martis ad finem venerunt. Neque tantum illis diebus sed per totum annum illa urbs amoena et romantica periegetas attrahit. Circiter vicenae quinae miliones viatorum quotannis Venetias visitant, ex quibus autem quaternae denae miliones unum tantum diem ibi versantur. Nuperrime Venetiis constitutum est, ut viatoribus diurnis pretium aditus trium euronum imponeretur. Proximo anno pretium inter sex et decem (6-10) eurones variabit. Sumptus annui purgationis mediae urbis et monumentorum sunt tricenae miliones euronum.

    Certamina in Seefeld hiberna

    Certamina mundialia athleticae hibernae in Seefeld Austriae finita sunt. Finni, qui praesertim scridatione et desultura scridatoria olim excellebant, rem pessime gesserunt, cum unum tantum nomisma idque aeneum reportaverunt. Inter athletas Finnos optimus fuit Iivo Niskanen, qui certamine scridationis quindecim chiliometrorum tertius fuit.

    Lapponia peregrinos usque attrahit

    Mense Ianuario pernoctationes peregrinorum in Lapponia circiter ducenta sexaginta septem milia (267.000) numerabantur, quod quinque fere centesimis (5%) plus erat quam anno ante. Plurimos periegetas Lapponia ex Francia attraxit, sed etiam numerus Asiaticorum plus quindecim centesimis (15%) crevit. Numerus autem Britannorum et Russorum in Lapponia paulo minor erat quam ante.

    Aer in Finnia purus

    Ex relatione de qualitate aeris (2018 World Air Quality), quam ordines Greenpeace et Airvisual hac septimana divulgaverunt, nonaginta centesimae (90%) hominum aerem inquinatum spirant. Finnia autem qualitate aeris secundo loco post Islandiam posita est. Pessima est qualitas aeris in Bangladesa, Pakistania, India, Afganistania, optima, praeter Islandiam et Finniam, in Australia, Estonia Suetiaque.

    Tuomo Pekkanen

  • Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, et praesidens Donald Trump in Vietnamia convenerunt de dearmatione nucleari collocuturi. Nec tamen iis contigit, ut concordiam invenirent, sed rebus infectis ex conventu domum redierunt. Id inopinate factum est, quod Kim paulo ante dixerat se ad arma nuclearia exuenda paratum esse. Trump autem censuit illum id tantum voluisse, ut sanctiones Coreanis impositae tollerentur.
    (Reijo Pitkäranta)

    India Pakistaniam aggressa

    Aëroplana militaria Indiae impetum in fines Pakistaniae fecerunt. Agitur de prima aggressione, postquam illae terrae anno millesimo nongentesimo septuagesimo primo (1971) inter se bellum gesserunt. Propositum erat, ut castra exercitationis, quae musulmani in locis montuosis Casmiriae habebant, bombardationibus delerentur. Dicuntur trecenti fere bellatores islamistae illa incursione vitam amisisse.
    (Reijo Pitkäranta)

    Comitia in Nigeria facta

    In Nigeria comitia praesidentialia habita sunt. Suffragiis enumeratis apparuit praesidentem hodiernum Muhammadu Buhari quinquaginta sex centesimas (56%) suffragiorum sibi conciliavisse itaque effecisse, ut munus obire pergeret. Ad urnas nonnisi tertius quisque civis adiit. Observatores internationales tamen de multis vitiis in electionibus conspicuis narraverunt.
    (Reijo Pitkäranta)

    Insulae Ovinae reparantur

    Ultima septimana mensis Aprilis viatores peregrini ab Insulis Ovinis omnino prohibebuntur. Tum enim nonnisi centum homines voluntarii illuc admittentur, qui insulanis indigenis in variis operibus publicis auxilium ferant. Eorum erit inter alia calles et semitas reparare, signa viarum erigere, varia loca damnis affecta in pristinum statum restituere.
    (Reijo Pitkäranta)

    Niinistö sectionem subiit

    Nuntiatum est praesidentem Finlandiae Sauli Niinistö vitio articulari laborare, quam ob rem die Mercurii (27.2.) operationem coxae chirurgicam subiret. Negatur tamen eam sectionem impedire, quominus munera sua praesidentialia solito more exsequatur. Vetitus est tamen itinera aëria septimanis proxime futuris facere.
    (Reijo Pitkäranta)

    Institutum Romanum Finlandiae

    Septimana vergente Fundatio Institutum Romanum Finlandiae anniversarium octogesimum in urbe Helsinki agebat. Quod opus eo spectat, ut civibus academicis Finlandiae occasio detur studia antiquitatis in urbe Roma exercendi. Inter cenam sollemnem Eva Margareta Steinby, profestrix de illa fundatione optime merita, nomismate argenteo honorata est.
    (Reijo Pitkäranta)

    Glacies in Finlandia minuuntur

    Tempus, quo aquae glacie duratae sunt, in Finlandia manifeste contractum est. Quod apparet ex dissertatione in Universitate Helsinkiensi nuper divulgata. In investigatione etiam notatum est propter calefactionem climatis difficilius esse quam ante firmitatem glaciei aestimare. Commonetur glaciem in magna parte Finlandiae australis interdum per totam hiemem periculosam remanere.
    (Saara Honkanen)

Klipit

Kuuntele myös

    Muualla Yle.fi:ssä