David Cameron, primus minister Britanniae, et moderatores Unionis Europaeae concordiam de condicionibus invenerunt, quibus Britannia ex Unione Europaea non exiret. His condicionibus palam factis Daily Mail, acta diurna Britannica, demoscopium faciendum curavit, unde apparuit duodequinquaginta centesimas (48%) Britannorum velle, ut Britannia in UE maneret. Triginta tres centesimas (33%) Britanniae exitum malle, qui “brexit” vulgo dicitur. Cameron nuntiavit scitum populi de societate cum Unione Europaea continuanda die vicesimo tertio mensis Iunii (23.6.) futurum esse. Britannis suasit, ut societati continuandae suffragarentur, quia concordia cum Unione Europaea facta Britanniae statum specialem praebuisset. Boris Johnson, burgimagister Londinii magnae auctoritatis, nuntiavit se discessui Britanniae favere. Se velle, ut patria maiorem de suis rebus potestatem in Unione Europaea haberet. Primo ministro Cameron non contigisse, ut satis bonum de statu speciali Britanniae pactum consultando efficeret.
Quid Britannos in Unione Europaea irritet
Britannia est insula extra Europam, in quam mille annis expugnatores non venerunt. Ideo discessionis fautores credunt Fretum Gallicum adhuc patriam suam a motibus continentis defendere. Britannia fuit olim imperium praepotens, est membrum perpetuum Consilii Securitatis et speciales cum USA relationes habet. Multis displicet, quod Francia et Germania in Unione praevalent et quod immigratores in Britanniam influunt. Problemata oeconomica et inopia quaestus Euroregionis suspiciones Britannorum auxerunt. Dum oeconomia in Britannia crescit, homines nolunt suas fortunas cum Graecia, Francia, Italia aliisque terris eius generis coniungere.
Ignistitium in Syria futurum?
John Kerry, minister a rebus exteris Americanus, et Sergei Lavrov, a rebus exteris minister Russiae, concordiam de ignistitio in Syria faciendo invenerunt. Praesidentes Barack Obama et Vladimir Putin de ea re die Lunae (22.2.) telephonice collocuti sunt. Propositum est, ut ignistitium die Sabbati (27.2.) incipiat. Spectabit ad omnes greges belligerantium, exceptis illis ordinibus, quos Consilium Securitatis Nationum Unitarum terroristicos iudicavit. Ignistitium ab omnibus partibus, quae bellum gerunt, confirmandum erit, quod futurum est difficillimum. Russia aciem al-Nusra, quae pars est contra praesidentem al-Assad rebellantium, bombardare continuabit.
Profugi Iraquiani in patriam revertuntur
Circiter tria milia Iraquianorum, qui in Finniam asylum petentes venerant, in patriam reverterunt. Plurimi sua sponte suisque sumptibus Finniam reliquerunt. Hodie ex duobus profugis advenientibus unus abit. Illi, qui in patriam reverti volunt, aeroplanis epibaticis ex Finnia in Iraquiam septimanatim portantur.
(Tuomo Pekkanen)
Siirry sarjan sivulle arrow_forward_ios JAA: