Die Lunae (10.12.) septuaginta anni ab eo die acti erant, quo conventus generalis Nationum Unitarum declarationem universalem de iuribus humanis Parisiis comprobavit. In praefatione declarationis de atrocitatibus belli mundani secundi, quod ante aliquot tantum annos finitum erat, his verbis monetur: ”Cum iura humana despicerentur aut neglegerentur, facinora barbarica acciderunt, quae conscientiam generis humani concusserunt.” Principia fundamentalia iurum humanorum in declaratione triginta thesibus sive articulis summatim exprimuntur. In primo articulo declarationis ratio, in qua iura humana consistunt, ita definitur: ”Omnes homines nascuntur liberi atque dignitate iuribusque aequales. Data est illis intellegentia et conscientia, et in spiritu fraternitatis inter se agere debent.” Statim postea monetur iura humana ad omnes pertinere neque de nationalitate, stirpe aut religione pendere. In articulis sequentibus iura singillatim enumerantur.
Nova praeses factionis CDU electa
Annegret Kramp-Karrenbauer nova praeses Unionis Democraticae Christianae (CDU) Germaniae electa est. Succedit Angelae Merkel, quae Unioni duodeviginti annos praefuit. Merkel, quae praesidatum deposuit, tamen cancellaria foederalis mansura est. In conventu Hamburgi habito mille unus (1001) delegati aderant, a quibus Kramp-Karrenbauer maiorem sententiarum partem accepit.
Tumultus in Francia continuabantur
Manifestationes tumultuosae Parisiis et in aliis Franciae regionibus die Sabbati (8.12.) continuabantur. Autoraedae cremabantur et fenestrae tabernarum frangebantur. Damna Parisiis maiora erant quam ante septimanam. Bruno Le Maire, minister ab aerario publico, violentiam tumultuantium oeconomiae catastrophicam appellavit. Praesertim mercatores, cauponarii et gestores deversoriorum damna ceperunt.
Macron orationem habuit
Emmanuel Macron, praesidens Franciae, die Lunae (10.12.) civibus orationem televisificam habuit, qua animos reclamantium pacare conabatur. Stipendia minima a Kalendis Ianuariis centum euronibus augere promisit et dixit augmentum vectigalium, antea nuntiatum, ad eos non pertinere, quorum stipendium duo milia euronum non superaret. Confessus est se errores fecisse et responsalitatem de eis habere. - Oratio praesidentis publica fuit prima, qua ad acerrimas reprehensiones respondere temptavit. Ante duodeviginti menses Macron magna cum gratia populari praesidens factus est, sed nunc tantum quinta pars ex sexaginta septem civium milionibus illi favet.
Suffragium de exitu Britanniae procrastinatum
Theresa May, prima ministra Britanniae decrevit, ut suffragium, quod die Martis (11.12.) de exitu Britanniae in parlamento Britanniae fieri debebat, procrastinaretur. Tum pars delegatorum factionis conservativae flagitavit, ut de fiducia illius factio suffragaretur, sed suffragio facto May votis ducentis contra centum septendecim (200-117) superior discessit.
Tuomo Pekkanen
Siirry sarjan sivulle arrow_forward_iosJAA:
