Moderatores Unionis Europaeae talem rationem in Europa introducendam esse censuerunt, ut profugi asylum petentes in diversas terras Unionis socias distribuerentur. Sperant omnes civitates illi consilio perficiendo interfuturas esse. Inceptum eo spectat, ut multitudo centum viginti milium fugitivorum, quae iam in Italia, Graecia Hungariaque est, in alias Unionis Europaeae regiones transferatur.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Sipilä promiserit
Juha Sipilä, princeps minister Finlandiae, domum suam, quae in regione terrae septentrionali est, ad usum fugitivorum pollicitus est. Se ipsum iis aedibus minus egere, cum alterum quoque domicilium haberet et propter munus primi ministri in urbe Helsinki publico sumptu habitare posset. ”Spero fore”, inquit, ”ut ex consilio meo motus quidam popularis ad profugos adiuvandos oriatur.”
(Reijo Pitkäranta)
Kerry Russos monuit
Russi se milites in Syriam misisse concesserunt, qui copiis praesidentis Bashar al-Assad succurrerent. John Kerry, minister Americanus, id graviter ferens illos hortatus est, ne bello Syriaco ullo modo interessent. Si id fecissent, periculum fore, ne coalitio internationalis, quae contra ordinem Isis pugnaret, magnum detrimentum caperet.
(Reijo Pitkäranta)
Reclamatio agricolarum
Die Lunae (7.9.) multa milia agricolarum iratorum vias mediae urbis Bruxellarum machinis tractoriis pessime obstruxerunt. Qua reclamatione instituta ab Unione Europaea flagitabant, ut sibi pro alimentis, quae proferrent, maior pecunia solveretur. Aliquot cultores, qui reclamatum convenerant, ex Finlandia oriundi erant.
(Reijo Pitkäranta)
Dies insignis Elisabethae
Die Mercurii (9.9.) regina Elisabeth II omnes monarchas Britanniae diuturnitate regnandi superavit. Tum enim sexaginta tres annos, septem menses, duos dies in potestate fuerat sive diutius quam etiam regina Victoria. Diem illum memoria dignum Elisabeth in opere faciendo celebrabat, cum lineam quandam ferriviariam inauguravit.
(Reijo Pitkäranta)
De tramine nazistarum
Magistratus urbis Polonicae nomine Wałbrych confirmaverunt duos viros thesauros quaerentes in Silesia inferiore tramen militare historice insigne invenisse. Qui nuntius rem in eam opinionem adduxit, ut de tramine nazistarum fabuloso ageretur, quod auro oneratum esse diceretur. Neque locus exactus traminis reperti publice patefactus est.
(Satu Tuominen)
Opus Agathae optimum
Hoc mense (15.9.) centum viginti quinque anni acti sunt, cum Agatha Christie, scriptrix fabularum criminalium celeberrima, nata est. Ad honorem eius rei suffragium internationale institutum est de quaestione, quis ex libris eius omnium optimus esset. Palmam tulit opus anno millesimo nongentesimo undequadragesimo (1939) editum, quod ”Nec quisquam servatus est” inscribitur.
(Reijo Pitkäranta)
Siirry sarjan sivulle arrow_forward_ios JAA: