Consilium Securitatis Nationum Unitarum petit, ut omnes terrae, quantum fieri possit, pugnae contra ordinem ISIS sive Daesh in Syria et Iraquia intersint et duplico nisu contendant, ut ictus terroristarum posthac impediantur. Quam sententiam a Francia adumbratam Consilium Securitatis unanimiter probavit.
Duma Russiae severiores contra terrorismum poenas flagitavit
Parlamentum Russiae rationes severiores ad terroristas arcendos flagitavit. Capitis poenam usu recipiendam, potestatem Servitii securitatis amplificandam, cooperationem internationalem corroborandam esse. Delegati et senatores in sententia communi terrorismum cum nazismo comparaverunt eamque pestem huius saeculi appellaverunt, quae radicitus delenda esset.
Leges de immigratione in USA duriores
Camera delegatorum decrevit, ut condiciones, quibus fugitivi ex Syria et Iraquia venientes in USA admitterentur, notabiliter severiores redderentur. Praesidens Obama minitatus est se illam legem, iure vetandi usus, antiquaturum esse. Lex a Camera delegatorum data etiam in senatu tractari debet, ubi fieri poterit, ut repudietur.
Bruxellis status extraordinarius continuatur
Status extraordinarius propter imminens terrorismi periculum, die Sabbati (21.11.) Bruxellis constitutus, totam septimanam continuatur. Scholae autem die Mercurii denuo apertae sunt et commeatus metropolitanus post intermissionem incohatus est. Ex sedecim hominibus die Dominico deprehensis unus de strage Parisiensi accusatur, ceteri liberati sunt.
Dies Puerorum Universalis
Dies Puerorum Universalis, quem conventus generalis Nationum Unitarum omnibus terris observandum commendavit, die vicesimo mensis Novembris (20.11.) quotannis agitur. Conventus suasit, ut ille dies fraternitatis globalis et sympathiae inter pueros esset, quo salus et prosperitas puerorum in toto terrarum orbe promoveretur.
Angela Mercel decem annos cancellaria foederalis
Angela Merkel, quae femina maximae potestatis in Europa habetur, iam decem annos cancellaria foederalis Germaniae est. Auctoritas eius his decem annis usque crevit. De armistitio Ucrainae orientalis consultavit; permisit, ut Graecia oeconomice adiuvaretur; fugitivos in Europam venientes recepit. Merkel magna apud suos gratia valet, sed dimidia fere pars civium censet illam immigratoribus nimis liberalem fuisse, cum ceteras nationes Europaeas, imprimis Francos, non consuluisset, antequam petitores asyli invitaret, ut in Germaniam venirent. Immigratione augescente indignatio civium crevit, sed Merkel nullum sibi parem competitorem habet.
Supplementa ad historiam litterarum Britanniae
Supplementa antea ignota ad historiam litterarum Britanniae inopinanter reperta sunt. Fragmentum narrationis dramaticae et poematium, quae Charlotte Brontë (1816-1855) scripsit, erant inter paginas libri, quem familia quaedam Americana possidet. Utrumque est septuaginta fere linearum. Scripta sunt eodem fere tempore, cum scriptrix septendecim annorum esset.
(Tuomo Pekkanen)
Siirry sarjan sivulle arrow_forward_ios JAA: