Hyppää sisältöön

Nuntii Latini

Postridie Nonas Decembres (6.12.2017) anniversarium independentiae Finnorum solito maiore pompa celebratum est, nam centum anni exacti erant ex eo die, quo parlamentum declarationem de independentia Finniae probavit. Senatus Finniae, cui Pehr Evind Svinhufvud praesidebat, biduo ante parlamento Finniae illam declarationem probandam dederat, qua patria ex Russia independens fieret.

käynnistyskerrat 129
Lataa tiedosto

Kuuntele myös